Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tini Eduensis pro sexaginta solidis divionensibus quos ab eodem abbate recepit, etc.

Anno M CC XXXVI mense aprili.

CHARTE N° 50

Clôture de Saint-Martin (1236).

Nos Willelmus abbas et conventus S. Martini Eduensis universis ad quos presens scriptum pervenerit noticiam rei gestæ. Anno Domini MCC XXXVI, nos Willelmus abbas cum fratribus nostris die secundo Epiphanie, in capitulo nostro Edue residentes et de negotiis nostris tractatum inter nos habentes, de clausura et de muris nostris colloquium habuimus. Exponentes inter nos dampna et opprobria que ecclesia nostra pro defectu clausure multotiens sustinuerat, utpote, quandoque per latrones quandoque per fugitivos, tandem inspiratione divina, ut credimus, inter nos ita fuit concordatum et premissum : quod nos Willelmus abbas et illi quorum nomina hic inferius subnotabuntur in hoc conveniremus quod nos ad constructionem murorum de bonis nobis commissis quadraginta libras divionenses per duos annos persolvemus; primo videlicet anno viginti, et secundo viginti; ceteri vero fratres primo anno decem et Secundo decem. Dictum vero fuit quod si aliquis ipsorum qui ad hoc se obligaverunt ante solutionem dicte pecunie decesserit, administratio quam ipse tenebat illa die tenebitur ad hoc implendum. Nos vero pari consensu et voluntate omnium nostrorum dictis fratribus qui ad hoc se obligaverunt concessimus quod post obitum.

Tome II.

6

suum prebendam unam monachalem sicuti viventes habebant integre habebunt; et prebenda illa cuidam sacerdoti, ceteris scientibus, conferetur, qui pro salute anime illius qui decesserit missam juxta posse suum anno illo cotidie celebrabit. Hec sunt autem nomina ipsorum Willelmus abbas, Hugo de Lucenay, Petrus prior, Hugo Messei, Guido prior de Monasterio, Hugo prior de S. Salvio, Hugo de Barnai, Burdinus, Radulphus Daguinel, Petrus de Commine, Bartholomeus de Flavine, Guillelmus prior de Thilio, Guillelmus prior de Marmane, Stephanus de Tribus aquis, Hugo de Arneto, Jofridus de Anziaco, Girardus elemosinarius, Willelmus cantor, Radulphus Ponsart. In cujus rei notitiam, ne tam laudabile opus pro defectu dicte solutionis effectum non sortiatur, et ne dicti fratres beneficio eisdem promisso priventur, presentem cartulam sigillis nostris dignum duximus corroborandam, et eam sacriste nostro precepimus conservandam. Actum anno gratiæ M CC XXXVI in crastino S Martini hyemalis.

[graphic]

CHARTE N° 51

Vente de la terre de Corcelles sise sous Marey, par Gauthier, écuyer (1240).

EGO Guillelmus Montis S. Joannis dominus notum facio universis presentes litteras inspecturis quod dominus Galterius miles in mea presentia constitutus, laude et assensu nobilis domine videlicet Dannum uxoris sue, precise vendidit, in perpetuum quictavit religiosis viris abbati et conventui Beati Martini Eduensis terram que vocatur terra de Corcelles sitam subtus Mareium, ad dictum militem pleno et hereditario jure pertinentem, et etiam census quos habebat et habere poterat aut debebat in terris et pratis circumadjacentibus, et totam terram quam habebat et tenebat in territorio de Mareio super et subtus cheminum usque ad aquam', per quod cheminum itur à Monte S. Johannis apud Missereium, totam dictam terram et dictos census et omnia supradicta libere absolute et integre a dictis abbate et ecclesia S. Martini Eduensis perpetuum possidenda pacifice et habenda pro centum libris turonensibus, quam pecuniam dictus miles in presentia mea recognovit se a dicto abbate habuisse et recepisse in pecunia numerata. Dedit etiam et concessit dictus G. Miles, laude et assensu uxoris sue, dictis abbati et conventui terciam partem totius decime de Montiniaco tam bladi quam vini pro decima quam dicti abbas et conventus habebant in terciis et corveis de Oy

4 Le Mesvrin.

gniaco et dou Peiz et pro anniversario suo de viginti solidis die obitus sui in ecclesia beati Martini Eduensis annuatim faciendo. Promiserunt autem dictus G. et dicta D. uxor ejusdem, corporali prestito sacramento, se predicte venditioni non contraire, etc.

Actum anno Domini M CC quadragesimo mense maii. (1252)

Hernardus de Torcy, domicellus, et Maria uxor ejus et odo filius eorum recognoverunt se dedisse abbati et conventui S. Martini Eduensis in perpetuam elemosynam tres mansos, homines, terras..... aquas, piscarias, census, etc., et omnia que habebant apud Marey in parochia S. Saturnini de Bosco.

(1252)

Johannes decanus de Ornance et Mathelia uxor ejus recognoverunt se vendisse abbati et ecclesie S. Martini Eduensis terram que dicitur terra de la Chanpelle que sita est in finagio de Mareio, quam ipsi tenebant, pro quindecim libris divionensibus.

CHARTE N° 52

Fondation et donation par Hugues de Ternan, chevalier, d'une vigne au Val Bertrand près Verrière, à Saint-Martin, etc. (1240).

IN nomine, etc., Ego Hugo de Ternan miles..... eligo sepulturam meam apud S. Martinum Eduensem et lego ibi videlicet ecclesie S. Martini, pro salute anime mee et Agnetis uxoris et antecessorum meorum, vineam meam de Valle Bertrandi prope la Verrere aut pro sexaginta solida

tis, si placeat conventui S. Martini, pro anniversario meo et Agnetis uxoris mee faciendo annuatim. Et si dicta vinea eis non placuerit, filius meus quicumque à Vireria pro portione dictam terram usque apud Cuce possidebit sexaginta solidatos tenetur assidere. Et lego ecclesie S. Symphoriani X sol., ecclesie S. Marie de la Verrere II sol., ecclesie de Cuce X denarios, ecclesie de Brang XII denarios, ecclesie d'Anos VI denarios, ecclesie de Arido loco XII denarios, ecclesie S. Prejecti XII denarios, ecclsie S. Leodegarii XII denarios, ecclesie de la Comela XII denarios, ecclesie S. Petri de Rupe de Milai V sol. ecclesie S. Marie de Valnoise V sol. S. Petro de la Vallée XII denarios, S. Jangulpho XII denarios, etc.

(1242)

(Archives d'Autun.)

Nos Willelmus abbas S. Martini Eduensis notum, etc. quod magister Odo de Suliaco, canonicus Eduensis, posuit quadraginta libras divion. in emptione quam fecimus in campo de Petra S. Martini in parrochiâ de Anneolo, etc.

(1247)

Fondation de l'anniversaire de Marguerite de Dinay, épouse de Jehan de Saint-Martin. Elle assigne sur Dinay 15 livres de rente que ses trois frères Hugues, Guillaume et Pierre s'obligent à payer.

(1295)

Anniversaire de Guillaume de Fontangy, prieur de Saint-Martin, assigné sur le patronage de Saint-Pantaleon. Il répare à ses frais la maison de Decise appartenant au couvent, moyennant certaines cessions.

« AnteriorContinuar »