Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

DOCUMENTUM CXLI.

EX LIBRO IV. STATUTORUM CIVITATIS PADUA.

POTESTATE DOMINO GUIFREDO DE LA TURRE.

Ann. MCCLXXV. 29 Martii.

Placuit maiori parti Consilii, quod omnes expense factæ per Fratres Heremitarum in edificatione sui dormitorii , quod fit per Commune Paduæ, dentur et solvantur ipsis Fratribus , quam citius esse potest per Commune Paduz, et de denariis ipsius Communis, ita quod predicti Fratres satisfacere possint omnibus aliis suis creditoribus, quibus ipsi Fratres tenentur occasione laborerii dicti dormitorii; et quod restat ad faciendum de ipso dormitorio integraliter compleatur per predictum Commune Padue, quam citius esse potest. Et quod dicta reformatio ponatur, et scribatur in volumine Statutorum Communis Paduæ, cum hoc etiam firmatum fuerit in potestaria Domini Michaelis de Auro.

DO C U ME N T U M CXLII.

EX EODEM LIB. ET STATUTO.

Ann. MCCLXXV. 28 Junii.

Potestate Domino Guifredo a Turre 1275, die tertio exeunte Junio Reformatum est in maiori Consilio , quod opus Ecclesiæ Fratrum Predicatorum de Padua, seu ipsi Ecclesiæ , ad expensas Communis Paduz debeat ampliari , et facere maior ipsa Ecclesia pro honore Dei, ultra quam nunc est 40 pedibus in universo ab utraque parte . Quod opus sive loborerium ascendere potest usque ad summam librarum 1500 secundum quod jam provisum est et examinatum per certos sapientes ad specialiter electos . Et quod Dominus Robertus de Robertis novus Potestas hanc reformationem teneatur observare, ac si facta esset tempore sui regiminis. Et quod predictum opus teneantur facere incipi, infra duos menses ab introitu sui regiminis in antea et postea compleri expensis ipsius Communis , usque ad predictam summam. Et quod hæc reformatio ponatur, et scribatur in Volumine Statutorum, et pro statuto debeat observari , usque ad dictam satisfactionem.

DO CU M E N T UM CXLIII.

EX ARCHIV. CAPIT. PAT.

Ann. MCCLXXV. 1 Octobris.

In nomine Domini Amen. Anno ejusdem 1275, Indict. tertia , die prima mensis Octubris. Pontificatus Gregorii Pape Decimi anno quarto. In presentia mei Lambertini Notarii , et testium subscriptorum ad hoc specialiter vocatorum, et rogatorum . Venerabilis Pater Dominus Simon Tit. S. Martini Presb. Cardinalis sanus corpore, et integer mente nolens decedere intestatus, prehabita licentia testandi, et disponendi de bonis suis, a Domino Gregorio Papa Decimo supradicto, per literas ipsius Domini Pape testamentum condidit infrascriptum per nuncupationem , et sine scriptis. In primis instituit et ordinavit Piscem, et Philippum filios Domini Jacobini de Trotis de Ferraria , et qu: Domine Ailisie sororis sue , suos heredes in omnibus bonis suis.

Omissis.

Actum est hoc Padue, in Monasterio S. Justine ejusdem loci, presentibus fratribus Aldebrandino de Regio Priore, Petro Coegele , Bartholomeo de Coradina, Federico de Padua, Prosperino de Rua, et Jacobo de Montesilice ordinis Predicatorum, et Fratre Peregrino de Bonis ordinis Eremitarum, et Magistro Jacobo de Cumis Camerario ipsius Testatoris testibus vocatis et rogatis.

Ego Lambertinus filius qu. Antonii de Montesilice Notarius etc.

Ann. MCCLXXVI. 4 Junii .

in nomine Domini Amen. Anno ejusdem 1276, die quarto mensis Junii, Indict. quarta , Pontificatus Domini Innocentii Pape Quinti, anno primo etc. Venerabilis Pater Dominus Simon Tit. S. Martini Presbiter Cardinal. sanus corpore, et integer mente etc. Testamentum condidit infrascriptuin etc. In pr.mis

Instituit et ordinavit Piscem filium Domini Jacobini de Trotis de Ferraria et qu. Domine Ailisie sororis sue, suum Heredem in omnibus suis bonis.

Omissis.

Actum est hoc Viterbii in domo Bonifacii Benevenuti , in qua domo morabatur idem Dominus Cardin. anno, die, mense, et indict. predictis. Presentibus Venerabilibus Patribus Dominis Leonardo Archiepiscopo Cretensi, Arnulfo Episcopo Humanatensi, nec non fratribus etc.

Ego Lambertinus filius qu. Antonii de Montesi lice Not. etc.

Ann. MCCLXXVII 7 Februarii.

In nomine Domini Amen. Anno ejusdem 1277, Indict. quinta , septima mensis Februarii, Pontificatus Domini Joannis Pape vigesimi, anno primo. Venerabilis Pater Dominus Simon Dei gratia Tit. S. Martini Presb. Card. sanus corpore, et integer mente etc. suum condidit Testamentum. In primis instituit, et ordinavit Piscem filium Domini Jacobini de Trotis de Ferraria, et qu. Do. mine Alisie sororis sue suum Heredem in omnibus bonis suis.

Omissis.

Actum Viterbii, in camera ejusdem Domini Cardinalis presentibus etc.

Ego Lambertinus filius qu. Antonii de Montesilice Not. etc.

[blocks in formation]

Reformatum in Maiori Consilio, quod dormitorium S. M. de Misericordia et quondam porticus reficiantur, et reparentur expensis Communis Paduæ , ubi indigent reffectione secundum forniam petitionis sue , que petitio talis est : Placeat vobis Dominis Antianis honorabilis Populi Paduani et Communantiæ amore Dei , et intuitu pietatis, et ut Deus Civitatem Padue conservet liberam cum alias fuerit in Consiliis Padux reformatum ad vestra consilia proponere , et in ipsis consiliis facere reformari, quod dormitorium Monialium S. Mariæ de Misericordia , quod minatur ruinam , et quodam porticus et alia oportuna ejusdem Monasterii reficiantur per Commune Paduæ, ut Sorores in illo Monasterio perma nere valeant ad honorem Dei, et Paduanæ Civitatis.

D O CU M E N T U M CXL V.

[blocks in formation]

In nomine Domini. Anno ejusdem Nativitatis 1276, Indict. quarta, die 2 Martio intrante. Padue, Presentibus Domino Magistro Bovetino Paxini filio qu. Domini Jacobi Advocati de Cremona etc.

Vir Venerabilis Dominus Petrus de Scrovegnis Archipresb. Paduanus gravi infirmitate detentus, nolens bona sua inordinate relinquere, talem per nuncupationem condidit testamentum.

In primis ( Omissis. )

Ego Tadheus de Porcastris Imp. Auct. Notarius etc.

Ann. MCCLXXVI. 13 Martio

In nomine Domini Dei æterni. Anno ejusdem Nativitatis 1276, Ind. quarta, die 13 intrante Martio. Padue, in Canonica Paduana, presentibus etc. Ibique Vir venerandus et discretus Dominus Thomasius Archipresbiter Ecclesie Paduane etc. (Omissis. )

Ego Petrus filius Benedicti Not.

« AnteriorContinuar »