Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quietantiam pannagij p xxx. porcis habendis tempore pessone in omnib3 boscis meis de Walton et quod ipsi et monachi sui apud Locum suum de la Lawe commorantes libere possint capere et habere omnioda estoueria sua in omnib3 predictis boscis meis p housebote et heibote, housebolde et heibolde, sicut ipsi et alij monachi ibidem commorantes capere solebant ante hec tempora et habere, videl. meremium et boscum ad edificandum comburend. et ad faciend. et reparandum domos, heias, et clausuras suas quotiescunq. et quantumcunq. eisdem placuerit sine visu aut liberatione forestariorum vel wodewardorum, una cum communa pasture p omniodis animalib3 suis ibidem commorantib3 p totam villam meam predictam de Walton omni tempore anni imppetuum absq. calumpnia, imprecamento, contradictione, vel impedimento mei vel heredum meorum vel aliorum quorumcunq. Et ego vero predictus Robertus et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum suis ptinentijs una cum omnib3 alijs quietantijs, libertatib3, communitatib3 et pficuis supradictis prefatis Abbati et conuentui et eorum successorib3 contra omnes gentes

James Banastre, who married Elena, daughter of William le Botiler,
baron of Warrington, and dying vita patris, left a daughter and
heir, Alice, who succeeded.

Clementia, to whom her father gave in free marriage the manor of
Mollington Banastre, in Cheshire. She married William de Lea,
and died ante 8th February, 1290, leaving a son and daughter,
Sir Henr. de Lea, beheaded for the rebellion of Sir Adam
Banastre, and ob. s.p. 9 Edward II.

Sibella married Sir Richard Hoghton.

Robert Banastre died ante 21 Edward I., and left his granddaughter and heir,

VI. Alice, who married John de Langeton, son of Robert de Langeton of West Langton in the county of Leicester, and brother of the Bishop of Chichester of that name, who was Chancellor in the reigns of Edward I. and Edward II. She died ante 3 Edward II., and left her son,

VII. Robert de Langeton, baron of Newton, who died 26th September, 1361, 35 Edward III.

warantizabimus acquietabimus et imppetuum defendemus. In cuius rei testimonium sigillum meum huic presenti scripto apposui. Hijs testib3, dño Rob. de Holand, dño Henrico de Lee, dño Ric. ffyton militib, Joh. Deuyas, Ada de Blakburn, Henr. de Haydok, Henr. Banastre, et alijs. Dat. in manerio meo de Walton, xiij. die Augusti anno regni Regis Edwardi filij regis Henrici undecimo.

XLVIIIB. Carta Regis de licentia de terra in Walton.

DWARDUS Dei gratia rex Anglie, dux Hibernie, et dux Aquitanie, omnib; ad quos presentes litere puenerint salutem. Licet de communi consilio regni nostri puiderimus quod non liceat viris religiosis seu alijs ingredi feodum alicuius, ita quod ad mortuam manum deueniat sine licentia nostra et capitalis dni de quo res illa immediate tenetur. Volentes tamen dilecto nobis Rob. Banastre gratiam facere specialem dedimus ei licentiam quantum in nobis est quod decem acras terre cum ptinentijs in Walton in Ribblesdale dare possit et assignare dilectis nobis in Cristo Abbati et Conuentui de Stanl. Tenend. et habend. sibi et successorib3 suis imppetuum, et eisdem Abbati et conuentui quod terram illam ab eodem Roberto recipere possint tenore presentium similiter licentiam specialem. Nolentes quod ijdem Abbas et conuentus ratione statuti predicti per nos vel heredes nostros occasionentur in aliquo vel grauentur. Saluis tamen capitalib3 dñis feodi illius seruicijs inde debitis et consuetis. fecimus patentes.

In cuius rei testimonium has literas nostras fieri Teste meipso in Berconeway in Snaudon xxvj. die Aprilis anno regni nostri undecimo.

* This date is interesting. Queen Eleanor had been confined the day before, viz.,

XLIX. Quieta clamatio Alesie relicte domini Roberti Banastre de terra in gardino apud Lawe.

P

ATE AT uniuersis quod ego Alesia relicta dñi Roberti Banastre in legitima viduitate mea resignaui et omnino quietuclamaui p salute anime mee antecessorum et successorum meorum Deo et beate Marie Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. totum ius meum quod habui vel aliquo modo habere potero, nomine dotis, in una acra terre ppe adiacente domum dictorum virorum religiosorum de la Lawe in villa de Walton, quam dictus dñus Robertus Banastre, quondam maritus meus, eisdem contulit in elemosyna. Ita quod nec ego nec aliquis nomine meo quicquam inde exigere de cetero vel vendicare poterimus nisi preces et orationes. Et ut hec quietaclamatio rata et stabilis pmaneat presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3 dño Joh. de Biron, Willmo de Heskayth, Alex. de Keurdal, Joh. de Blakburn, Henr. Banastre, et alijs.

Mem. quod carta dñi Rob. Banastre de una acra terre apud Lawe de qua predicta quietaclamatio hic scribitur cum carta eiusdem dñi Roberti de decem acris terre in Walton inuenientur in cophino cartarum et scriptorum ecclesie de Blakeburn.

on the 25th of April, at Carnarvon, of the future king, Edward II. The king was at Rhuddlan, negotiating with the Welsh chieftains, when the intelligence was brought to him of the birth of his son. He knighted the bearer of the news, Griffith Lloyd, on the spot, and hastened immediately to Carnarvon to visit his beloved queen. He must have been intercepted on his passage through Conway by the monks of Stanlawe, and the grant obtained from him there.

L. Quieta clamatio Ricardi del Kar de terris in Walton.

[ocr errors]

NIUERSIS Cristi fidelib3 presentib3 et futuris hoc presens scriptum visuris vel audituris Ric. del Kar salutem in dño sempiternam. Noueritis me remisisse, concessisse, et omnino de me et heredib3 meis quietuclamasse imppetuum viris religiosis Abbati et conuentui de Stanl. totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in terris omnibz et tenementis in villa de Walton que me aliquo modo contingere possent seu poterunt in futurum. Ita videlicet quod ego dictus Ric. vel heredes mei vel assignati quicunq. in prefatis terris et tenementis nichil iuris vel clamei in posterum exigere vel vendicare poterimus. In cuius rei testimonium ego Ricardus p me et heredib3 meis vel assignatis quibuscunq presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, Thom. de Laylond tunc balliuo de Laylond, Ad. de Prestewyche, Willo de Wryghtyngton, Ada de Hoghwyk, Rob. de Wythenhull, et multis alijs. Dat. apud Lanc. Justic. tunc ibidem itinerantib3 die natiuitatis sancti Joh. Bapte anno regni Regis Edwardi xx.

LI. Quieta clamatio Ricardi de Brendescol de terra in villa de Walton.

O

MNIBUS Cristi fidelib3 presentib3 et futuris hoc scrip

tum visuris vel audituris, Ric. de Brendescoles salutem in dño sempiternam. Noueritis me remisisse concessisse omnino quietuclamasse imppetuum p me et heredib3 meis seu assignatis quibzcunq. religiosis viris Abbati et conuentui de Stanl. totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in terris omnib; et tenementis in villa de Walton que me aliquo modo contingere possent seu poterunt in futurum. Ita vero quod ego vel heredes mei

vel assignati in prefatis terris et tenementis nichil iuris vel clamei in posterum exigere vel vendicare poterimus. In cuius rei testimonium ego Ric. p me et heredib3 meis et assignatis omnib3 presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3 T. de Laylond, et ceteris ut supra in precedenti scripto.

LII. Scriptum domini Johannis de Langton militis de recognitione capiendi estoueria in bosco de Walton facta nobis.

[ocr errors]

MNIBUS hoc scriptum visuris vel audituris Joh. de Langton miles dñus de Walton in le Dale salutem in dño sempiternam. Uniuersitati vestré p hoc presens scriptum manifesto, quod cum nuper viros religiosos Abbatem et conuentum Loci Benedicti de Stanlawe calumpniatus fuissem de eo quod non debent capere nec habere estoueria sua, scilicet housebolde et haybolde, housebote et haybote, ad ardend., claudend., et edificand. in omnib3 boscis de Walton predicta ad manerium suum de la Lawe sine visu forestariorum siue wodwardorum. Postea satis euidenter intellexi quod ego dictus Joh. dictos viros religiosos minus iuste exinde calumpniabar, quia bene et manifeste mihi constat quod predicti Abbas et conuentus estoueria sua, in forma predicta, in omnib3 boscis predictis ad manerium suum de la Lawe predictum sine visu forestariorum siue wodwardorum rationabili et sufficienti titulo habuerunt, et a tempore de quo non extitit memoria hucusq. capere consueuerunt. Et quia predictis viris religiosis iniurari nolo in hac parte concedo et confirmo quod ipsi et successores sui capiant et habeant omnia estoueria sua predicta ad manerium suum predictum in omnib3 boscis predictis sine visu forestariorum siue wodwardorum absq. aliqua calumpnia mei vel alicuius nomine meo quantum in me est imppetuum. In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum mcum apposui. Hijs testib3, dño Galfr. de Werberton, Ric. de

« AnteriorContinuar »