Imágenes de páginas
PDF
EPUB

V. Confirmatio ecclesie predicte de Rachedale per priorem et

a

Conuentum de Couentr.

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum puenerit ffrater G. pmissione diuina prior Couentr. et eiusdem Loci conuentus salutem. Nouerit uniuersitas vestra nos inspexisse cartam venerabilis patris Willi Couentr. episcopi in hec verba. Omnibus Cristi fidelib3, (&c. ut in carta prox. precedente usq. ad illum locum Rogero decano de Wyral et multis alijs.) Nos autem predictas concessionem et confirmationem gratas habentes et ratas eas, sicut iuste et rationabiliter facte sunt, auctoritate ecclesie nostre cathedralis confirmamus. In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus. Factum in Oct. Apostolorum Petri et Pauli anno ab incarnatione dñi m.cc.xxij. Testib3 supradictis, et multis alijs.

VI. Confirmatio domini Alexandri* Couentrensis episcopi de
ecclesia de Rachedale.

O

MNIBUS Cristi fidelib3 ad quos presens scriptum puenerit Alex. Dei gratia Couentr. ecclesie minister humilis salutem eternam in dño. Nouerit uniuersitas vestra nos inspexisse confirmationem W. bone memorie predecessoris nostri factam dilectis filijs Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe sup ecclesiam de Rach. cum ptinentijs, quam quidem ratam et gratam habentes presentis scripti testimonio et sigilli nostri comunimine duximus confirmand. Hijs testib3, R. archid. Cestrie, Magistro W. de Staueneby,† Magistro R. de Glouc., T. capello Lich. ecclesie

* Alexander de Stavenby, bishop of Coventry, ante, p. 36.

+ Probably a relative of Bishop Alexander de Stavenby and of Richard de Stavenby, who in 1230 was treasurer of the Cathedral of Lichfield.

Thesaur., magistro T. de Luwe, G. de Lond. clerico, S. de Derby clerico, et multis alijs.

VII. Resignatio Galfridi* decani de Whalley de iure suo in
ecclesia de Rachedale.

[ocr errors]

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs presentib3 et futuris Galf. fil. Galfridi decani de Whalleye salutem. Nouerit uniuersitas vestra me resignasse et quietuclamasse omne ius meum et clameum quod habui in ecclesia de Rach. cum ptinentijs suis Abbati et conuentui de Stanlawe, necnon et cartam ipsius Abbatis et conuentus et confirmationem dni episcopi quam habui in eadem ecclesia ex mera voluntate mea coram dño meo Joh. de Lascy reddidisse. Et in testimonium huius resignationis presenti scripto sigillum meum coram testib3 subnominatis apposui. Hijs testib3, dño J. de Lascy, dño H. psona de Rowel, dño R. de Cancia, dño G. de Dutton, Hug. de Dutton, Walt. de Castel, Alano clerico, Ada clerico, et multis alijs.

VIII. Resignatio Johannis de Eland de iure suo in ecclesia
de Rachedale.

[ocr errors]

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs has literas visuris vel audituris Joh. de Eland salutem in dño. Nouerit uniuersitas vestra me resignasse concessisse dedisse et imppetuum quietuclamasse p me et heredib3 meis et successorib3 meis totum ius et clameum quod habeo vel deinceps habere potero in ecclesia de Rached., tam in iure patronatus quam in terris et in omnib3 alijs ad eam ptinentib3, p anima mea et uxoris mee et p animab; antecessorum

*See ante, p. 135.

et successorum meorum.

Ita scilicet quod nec ego nec aliquis heredum meorum vel successorum meorum vel aliquis p me vel heredib3 et successorib3 meis vel p me et heredes et successores meos aliquid iuris vel clamei in dicta ecclesia de Rached., tam in iure patronatus quam in terris et in omnib3 alijs ad eam ptinentib3 de cetero vendi-⚫ care exigere vel clamare poterimus. Et ne forte quod absit heredes aut successores mei vel aliquis p eis vel p eos dictos Abbatem et monachos de dicta ecclesia cum ptinentijs suis impedire, extorquere vel vexare attemptauerint in posterum p iure quod in ipsa ecclesia habuisse videbar, vel antecessores mei vel successores, donationem dñi mei dñi Rogeri constab. Cestrie quam sepedicti Abbas et monachi de eadem ecclesia obtinent, tam ego quam heredes et successores mei eisdem dictis Abbati et monachis in puram et ppetuam elemosynam firmiter concedimus et confirmamus. Et ut hec mea concessio et quietaclamatio et confirmatio ppetue firmitatis robur obtineat hoc scriptum sigilli mei munimine roboraui. Hijs testib3, dño Galfrido de Chethm, dño R. de Hyde,* Joh. le Herice, Dauid de Hulton, Henr de Trafford, Gaulfr. de Buckel, Mich. de Cleg, Rogero de Midelton,† Willo de Hopwood, et alijs.

IX. Resignatio Galfridi de Buckley de ecclesia de Rachedale.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib3 presens scriptum visuris vel audituris, Galfr. de Buckel in dño salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod cum ex sola pmissione Galfridi decani

* Sir Robert de Hyde, the first in the pedigree of the Hydes of Hyde and Urmstone, and father of Robert Hyde who married the heiress of Thomas de Norbury, lord of the manor of Norbury, temp. Edward I.

+ Ob. 3 Edward II., 1310.

Occurs in a deed dated 1277, but does not appear in the Hopwood pedigree, in the College of Arms, which seems (from calculation, for there are no dates) to commence about the year 1400.

de Whalley patroni mei, tertiam partem decimarum tam in garbis quam in minutis integre aliquo tempore ptinentium ad ecclesiam de Rached. pcepisse, et ipse tandem sano ductus consilio in presentia viri venerabilis Alex. Couentr. episcopi ipsam ecclesiam integre cum omnib3 ptinentijs Abbati et monachis de Stanl. resignasset. Ego siquid iuris in predicta ecclesia habui predictis monachis tam scandalum quam anime vitans periculum integre resignaui. Et ne ego vel aliquis meorum in posterum nobis aliquid iuris in predicta ecclesia possimus vendicare, hanc resignationem, tam iuramento a me p me et p meis in capitulo de Weryngton prestito, quam huic scripto sigilli mei appositione roboraui. Hijs testib3, Thom. tunc temporis offic., Ham. de Mascy, Galfr. de Dutton, Hug. de Venables, Galfr. de Byron, Willo psona de Walton, Henr. de Bury, Alano de Rixton, et capitulo de Weryington.

X. Confirmatio Alexandri episcopi Couentrensis de vicaria

[ocr errors]

de Rach.

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum puenerit, Alex. miseratione diuina Couentr. eccle

sie minister humilis eternam in dño salutem. Ad uniuersitatis vestre notitiam volumus puenire, quod cum dilectus in Cristo filius Galfr. decanus de Whall. vicariam quam habuit in ecclesia de Rach. in manib; nostris libere resignasset. Nos eam cum psonatu eiusdem ecclesie consolidantes totam ecclesiam memoratam a bone memorie W. predecessore nostro dilectis in Cristo filijs Abbati et conuentui de Stanl. in pprios usus collatam eisdem caritatis intuitu duximus concedendam. Saluis nobis et successorib; nostris iure pontificali et parochiali et ordinatione vicarie in eadem ecclesie secundum tenorem instrumentorum a nobis et memorato predecessore nostro sup ecclesia prenominata confectorum. Et ut hec nostra concessio rata et stabilis imppetuum preserueret, eam

presenti scripto et sigilli nostri munimine roborauimus. Hijs testib3, magistro Rad. archid. Cestrie,* magistro R. de Glouernia, magistro Willo de Staueneby, Ric. de Staueneby, Thom. Thesaur. Lich., Geruas de Lond., et multis alijs.

XI. Scriptum Johannis de Blak. de vicaria sua de Rachedale
augenda.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib3 has literas visuris vel audituris, Joh. de Blakeburn vicarius ecclesie de Rached. salutem in dño. Noueritis me sacrosanctis tactis iurasse fide media interposita, quod ego nunquam nec aliquis p me nec p me aliquid amplius clamabo vel exigere potero a dño Abbate et conuentu Loci Benedicti de Stanl. nomine vicarie nisi terram ecclesie p certas diuisas suas quam dñus Willmus quondam vicarius predecessor meus tempore suo tenuit et quinq. marcas argenti annuales eidem vicarie p venerabilem patrem nostrum W. de Cornhull quondam Couentr. et Lichef. episcopum p literarum suarum affirmationem de eadem ecclesia taxatas, preter decimas garbarum pprie culture mee et omniodas decimas de animalib3 meis ppriis in dicta terra nutritis. Et ne ab hac conuentione valeam resilire, vel aliquis p me vel p me, renuncio omni exceptioni, cauillationi, priuelegio cruce signatorum, et omnib3 aliis priuelegijs impetratis et impetrandis et omni iuris ciuilis et canonici beneficio et remedio. In cuius rei testimonium presentibz literis patentib; sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Galfro de Chethm, et multis alijs.

* Ralph de Maidstone, archdeacon of Chester 1192, and apparently treasurer of Lichfield 1220.

« AnteriorContinuar »