Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXXV. Quietaclamatio Claricie quondam uxoris Ade de
Wyndehull de terra de Garteside facta nobis.

[ocr errors]

CIANT omnes tam presentes quam futuri quod ego

Claricia quondam uxor Ade de Windehull concessi dimisi et

omnino a me imppetuum quietuclamaui in pura viduitate mea dño Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in terra de Garteside* cum ptinentijs quam dictus Adam de eis quondam tenuit. Ita scil. quod nec ego dicta Claricia nec heredes mei nec aliquis alius iure nostro aliquod ius vel clameum in dictam terram cum ptinentijs versus dictum dñum Abbatem et conuentum vel eorum assignatos de cetero exigere vel vendicare poterimus. In huius autem rei testimonium huic scripto sigilli mei impressionem apposui. Hijs testib3, dño J.† vicario de Rach., Rogero de Butterword, Willo de Salebury, Henr. de Haword, Alex. de Wordehull, Nich. de Wordehull, Willo de Swynton, et alijs.

XXXVI. Scriptum Henrici filij Johannis de Spotland de terra iuxta aquam de Haristanden.

H

NNO gratie mcclxxx quarto ad festum sancti Martini in hyeme facta fuit hec conuentio inter Henr. filium Johis de Spotland ex una parte, et monachos et pcuratores ecclesie

* Gartside Hall was sold in 1545, to Sir John Byron, Knt., by James Gartside, son and heir of Hugh Gartside, Gent., who abandoned his ancient patrimonial estate for Oakenrod.

+ John de Blackburn, the brother of Adam de Blackburn. He was the second vicar under the second endowment of five marks, having succeeded William de Dumplinton. He was succeeded by Robert, the last vicar under that endow

ment.

de Rach. ex altera. Scil. quod dictus Henr. concessit ac dimisit ad firmam dictis monachis et suis attornatis totam terram suam cum suis ptinentijs iuxta aquam de Haristanden iacentem, videlt. ad terminum sex annorum prox. sequentium plenius completorum. Scil. p duob3 solidis argenti quos sibi dederunt p manib3 de recognitione. Habend. et tenend. dictis monachis et suis assignatis de dicto Henr. et heredib3 suis usq. ad dictum terminum sex annorum libere quiete bene et in pace sine contradictione dicti Henrici vel aliquorum aliorum nomine ipsius vel heredum suorum. Redd. inde annuatim dicti monachi dicto Henrico et heredib3 suis quatuor denarios argenti ad festum sancti Martini in hyeme p omnib3 seruicijs reb3 et demandis. Dictus vero Henr. et heredes sui dictam terram cum suis ptinentijs dictis monachis et suis assignatis usq. ad dictum terminum sex annorum contra omnes homines et feminas warantizabunt et defendent. Termino autem finito tota dicta terra cum suis ptinentijs dicto Henrico et heredib3 suis sine contradictione dictorum monachorum quieta et soluta remanebit. Ad maiorem vero securitatem predictus Henr. huic scripto sigillum suum apposuit. Hijs testib3, Willo de Salebury, Nicho de Berdeshull, Ad. fratre eius, Adam de Bamford, Henr. de Spotland, Willo fratre eius, Willo de Liuesay, et alijs multis.

EXPLICIT TITULUS DE ECCLESIA DE RACH. ET DE BRENDEWOD
ET DE QUATUOR BOUATIS TERRE IN VILLA DE CASTEL-
TON DATIS NOBIS PER ROGERUM DE LASCY, CONSTAB.
CESTRIE, ET DE ALIJS TERRIS DATIS ECCLESIE DE RACHE-

DALE, IN QUO QUIDEM TITULO CONTINENTUR CARTE ET
SCRIPTA XXXVJ. SIGILLATA.

167

INCIPIUNT BULLE DIUERSORUM ROMANORUM PONTIFICUM DE

CONFIRMATIONIBUS ECCLESIARUM NOSTRARUM VIDELICET
RACHEDALE ECCLES ET BLAKEBURN ET DE CONFIRMA-

TIONIBUS VICARIARUM DICTARUM ECCLESIARUM.
PRIMO DE ECCLESIA DE ECCLES.

ET

I. Confirmatio duplex Alexandri pape quarti de ecclesia de Eccles.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui monasterij loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, Couentrensis diocesis salu

tem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis vestra petitio continebat, quod bone memorie A. Couentrensis et Lichfeldensis episcopus, tenuitatem reddituum monasterij vestri diligenter attendens, ac deuotioni vestre super hoc paterna compatiens pietate, vobis liberalitate grata et prouida de sui capituli assensu concessit, ut prouentus ecclesie de Eccles, Couentr. diocesis, in qua, prout asseritis, ius patronatus habetis, cedente vel decedente ipsius rectore, in usus proprios conuentus monasterij vestri perpetuo conuertere valeatis. Capellano, perpetuo seruituro in illa, de ipsis prouentib3 portione congrua pro sustentatione sua, et supportand. ecclesie prefate onerib3 reseruata. Quia vero eodem rectore, viam postmodo uniuersi carnis ingresso, vos extunc, auctoritate concessionis huius, prouentus ipsos ut proponitis pacifice tenuistis. Nos vestris supplicationib3 inclinati, quod in hac parte ab eodem episcopo factum extitit, ratum

et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli vero omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Dei omnipotentis, et beatorum Petri et Pauli apostolicorum, eius se nouerit incursurum. Data Auagine ijo Id. Nouembr. pontificatus nostri anno quarto.*

II. Confirmatio Honorij papet tertij de ecclesia de Rachedale.

h

ONORIUS episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum pducatur effectum. Quapropter dilecti in dño filij vestris iustis precib3 inclinati monasterium vestrum, personas et possessiones vestras, cum in omnib; que in presentiarum possidetis, aut in futurum iustis modis, prestante Deo, poteritis adipisci sub beati Petri et nostra suscepimus protectione. Specialiter autem ecclesiam de Rached. a Rogero de Lascy, constabulario Cestrie patrono vestro, pie deuotionis vobis concessam cum omnib; ptinentijs deuotioni vestre auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus, secundum autentica predicti patroni vestri, ut liceat vobis predictam ecclesiam post decessum Galfridi decani de Whalleye, nullius contradictione aut prohibitione vel appellatione obstante, in manib; vestris retinere, ad sulleuandam vestram necessitatem et ad

* i.e. a.d. 1258, Alexander IV. having been elected 12th December, 1254, and died in 1261. The religious orders were much favoured, says Mosheim, by this pontiff, and received several marks of his peculiar bounty.

+ Honorius III. was elected 18th July A.D. 1216, and was succeeded in the popedom by Gregory IX. in 1227.

ampliandam domus vestre hospitalitatem, obuentiones et fructus exinde prouenturos in proprios usus conuertere. Salua honesta sustentatione eorum qui in ea ministrabunt. Nulli vero omnino hominum liceat hanc paginam nostri protectionis, concessionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem (&c. ut supra in prima bulla ex alia parte.) Data Lateran vj. kalend Julij, pontificatus nostri anno secundo.

III. Confirmatio Alexandri pape quarti de predicta ecclesia
de Rachedale.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, Couentr. diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis vestra petitio continebat, quod bone memorie A.* Couentr. et Lich. episcopus, tenuitatem reddituum monasterij vestri diligenter attendens, ac deuotioni vestre super hoc paterna compatiens pietate, vobis liberalitate grata et prouida de sui capituli assensu concessit, ut prouentus ecclesie de Rach., Couentr. diocesis, in qua, ut asseritis, ius patronatus habetis, cedente vel decedente ipsius rectore, in usus proprios conuentus monasterij vestri perpetuo conuertere valeatis, capellano perpetuo seruituro in illa de ipsis prouentib3 congrua portione pro sustentatione sua et supportanda ecclesie prefate onerib3 reseruata, (&c. ut supra in prima bulla ex alia parte.) Data Auagine iiij. Id. Januar. pontificatus nostri anno quinto.

[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »