Imágenes de páginas
PDF
EPUB

IV. Confirmatio Innocentij* pape quarti de ecclesia de Rachedale.

I

NNOCENTIUS episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum, (&c. omnia de verbo ad verbum ut supra in bulla Honorij pape, preter datam que scribitur ex alia parte.) Data Rome apud sanctum Petrum xvjo kaln. Maij pontificatus nostri anno xvijo.

V. Confirmatio Alexandri pape quarti de vicarijs de Eccles et

Rachedale.

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis
filijs Abbati et conuentui monasterij Loci Benedicti de
Stanlawe, Cisterciensis ordinis, Couentr. dioc. salutem et
Cum a nobis petitur quod

apostolicam benedictionem.

iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Sane presentata nobis vestra petitio continebat quod venerabilis frater noster, Couentr. et Lich. episcopus, facultatib3 ecclesiarum de Eccles et de Rached., Couentr. diocesis, quas in proprios usus habetis diligenter pensatis, vicarijs ecclesiarum ipsarum assignauit et prouentibz illarum congruam portionem ex qua ipsi sustentari valeant, ac episcopalia et alia consueta onera supportare. Nos itaq. vestris

* Innocent IV. was elected pope 24th June, 1243, and dying 7th December, 1254,

was succeeded by Pope Alexander IV.

precib3 inclinati quod super hoc ab eodem episcopo proinde factum est ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli vero, (&c. ut supra.) Data Auagine iiij. non. Aug. pontificatus nostri anno primo.

VI. Confirmatio Alexandri pape quarti de medietate ecclesie de
Blakeburn.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs, (ut supra,) salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica pijs votis et honestis petentium precib3 fauorem beniuolum impertiri. Exhibita siquid nobis vestra petitio continebat, quod cum quondam Johannes de Lascy, comes Lincoln et constab. Cestrie, primo medietatem iuris patronatus ecclesie de Blak. que per duos consuevit gubernari rectores, Couentr. diocesis, ac postmodo reliquam medietatem ipsius iuris ad eum spectantes de consensu bone memorie Couentr. et Lichef. episcopi Loci diocesani et sui capituli, vobis et per vos monasterio vestro pietatis intuitu liberaliter contulisset. Tandem dictus episcopus illam medietatem ipsius ecclesie, que per mortem quondam rectoris medietatem eiusdem vacasse dinoscitur, vobis de assensu dicti capituli, diligenti perhabita deliberatione, concessit, ut prouentus iam dicte medietatis in usus conuentus vestri perpetuo conuertere valeatis. Reseruata de ipsis prouentib3, capellano perpetuo seruituro ibidem, portione congrua, de qua commode sustentari valeat, et episcopalia et alia eius consueta onera supportare, prout in patentib3 literis ipsius episcopi confectis exinde ac suo sigillo signatis plenius dicitur contineri. Nos itaq. vestris supplicationib3 inclinati quod ab eodem episcopo et comite super premissis prouide factum est ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio confirmamus. Nulli vero, &c. Data Auagine Id. Octob. pontificatus nostri anno quinto.

VII. Confirmatio Alexandri pape quarti de altera medietate
de Blakeburn.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs, (ut supra,) salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionis augmentum vobis Deo propitio prouenire confidimus. Si super hijs que digne cupitis nos inuenisse beniuolos gaudeatis. Exhibita siquid nobis vestra petitio continebat, quod cum quondam Johannes, comes Lincoln, constab. Cestrie, ius patronatus ecclesie medietatis de Blak. Couentr. diocesis, consuete per duos gubernari rectores, quod tunc spectabat ad eum, vobis liberaliter contulisset, intuitu pietatis, tandem bone memorie Alexander episcopus Couentr., id approbans, vobis de consensu capituli Couentr. medietatem ipsam rectore vacante in qua rectoris institutio spectabat ad eum duxit vobis liberalitate grata et prouida in vestros usus proprios perpetuo concedendam. Postmodo vero eodem nobili ius patronatus relique medietatis ecclesie memorate ad eum pertinens, vobis liberalitate pia et prouida concedente obtentu retributionis diuine venerabilis frater noster Rogerus* Couentr. episcopus, successor episcopi supradicti, hoc approbare, ac demum de assensu ipsius capituli, huius reliquam medietatem que rectore vacabat, cum in ipsa rectoris institutio spectabat ad eum, vobis in usus eosdem diligenti deliberatione perhabita conferre curauit, reseruata vicario in eadem ecclesia perpetuo seruituro de prouentib3 ipsius ecclesie congrua portione, de qua commode sustentari valeat, et episcopalia ac alia

*Roger de Meuland, alias Longespèe consecrated March 10, 1256, and died December 12, 1295. He was third son of William Longespèe, earl of Salisbury, although Dr. Pegge considered him to be a natural son of the earl, and not, as it has been stated, the nephew (nepos) of Henry III. and Richard, earl of Cornwall, as Henry was not at the time old enough to have either a grandson or nephew. See his Life, by Dr. Pegge, 1761.

incumbentia sibi onera supportare, prout in patentib; literis episcoporum et nobilis predictorum confectis exinde ac sigillis ipsorum signatis plenius dicitur continere. Nos itaq. vestris supplicationib; inclinati, quod ab eis super premissis prouide factum est, ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli vero, (&c., ut supra.) Data Lateran vj. kaln. Martij pontificatus nostri anno septimo.

VIII. Confirmatio Alexandri pape quarti de vicaria de Blak.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati et conuentui monasterij Loci Benedicti de Stanlawe, Cisterciensis ordinis, Couentr. dioc., salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica pijs votis et honestis petentium precib3 fauorem beniuolum impertiri. Exhibita siquid nobis vestra petitio continebat, quod venerabilis frater noster episcopus Couentr. et Lichef. facultatib3 ecclesie de Blak. Couentr. diocesis, quam vos in usus proprios canonice obtinetis, diligenter inspectis in eam perpetuam vicariam, que in ipsa prius ordinata non fuerat, de consensu vestro diligenti perhabita deliberatione taxauit, assignata vicario ibidem perpetuo servituro de ipsius ecclesie prouentib3 congrua portione, de qua potest sustentari commode, ac episcopalia ac alia incumbentia sibi onera supportare, prout in literis patentib3 confectis exinde ac sigillo episcopi prefati signatis plenius dicitur contineri. Nos itaq. vestris supplicationib; inclinati quod ab eodem episcopo super hoc prouide factum est ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli vero, &c. Dat. Lateran Idus Martij pontificatus nostri anno septimo.

IX. Confirmatio ricariarum Blakeburn, Rachedale, et Eccles.

H

LEXANDER episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filijs, (&c., ut supra.) salutem et apostolicam benedictionem. Religionis vestre meretur honestas ut votis vestris, quantum cum Deo possumus, fauorabiliter annuamus. Sane sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis vos in de Blak., de Rach., et de Eccles ecclesijs, Couentr. diocesis, in quibus ius patronatus habetis, quasq. in usus proprios obtinetis, sunt ppetui vicarij instituti, quib3 de ipsarum ecclesiarum prouentib3 sunt certi redditus assignati, ex quib3 possunt commode sustentari, et incumbentia eisdem ecclesijs onera supportare. Nos itaq. vestris supplicationib; inclinati ut veris existentib3 supradictis ad exhibend. eisdem vicarijs maiores redditus de prefatis prouentib3 minime teneamini, nec ad id compelli possitis per Loci Diocesanum, aut per literas apostolicas non facientes plenam et expressam de hac indulgentia mentionem auctoritate vobis presentium indulgemus. Nulli vero, (&c., ut supra in prima bulla.) Data Auagine vij. Idus Januarij pontificatus nostri anno quinto.

X. Confirmatio Innocentij* pape tertij de monasterio de Stanlawe, de Staneya, de uno mesuagio in Cestria, de Maurikeseston, de Wulueton inferiore, et Acton, et de pluribus priuelegijs.

I

NNOCENTIUS episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filijs Radulpho Abbati de Loco benedicto de Stanlawe eiusq. fratrib3, tam presentib3 quam futuris, regularem vitam professis

* Innocent III. was elected pope 8th January, 1198, and died July, 1216. His epistles were published at Paris by Baluzius in 1682, in two vols. folio. They illustrate the religious opinions, morals, and discipline which prevailed in the twelfth century. The privileges and immunities granted by this bull to the abbey of Stanlawe had been granted to the parent monastery of Citeaux by the successive bulls of Pope Alexander III. and Pope Urban III.

« AnteriorContinuar »