Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Waltero de Bello Campo, Petro de Campana, et alijs. Dat. p manum nostram apud West. xij die Augusti anno regni nostri xxiijo.

Post tres vero annos predicte confirmationis dñi Regis, ut apparet euidenter, predictus Dñus H. de Lascy, comes Lincoln, predictis Abbati et conuentui de Stanl. fecit quendam finem de predicta ecclesia de Whalleye coram Justic. dñi Regis et multis alijs tunc ibi presentib3, in hec verba. Hec est finalis concordia in curia dñi Regis apud Ebor. in Oct. sancti Martini anno regni Regis Edwardi filij Regis Henr. xxvjo coram Joh. de Metyngham, Willo de Bereford, Elia de Bekyngham, Petro de Malorre, et Willo Howard Justic. et alijs dñi Regis fidelib3 tunc ibi presentib3, inter H. de Lascy, comitem Linc. petentem, et Johannem Turpyn, positum loco suo ad lucrand. vel pdend., et Gregorium Abbatem ecclesie beate Marie de Stanl. tenentem p Rog. de Toxtath positum loco suo ad lucrand. vel pdend. de aduocatione ecclesie de Whall. cum ptinentijs. Unde recognitio magne assise sumta fuit inter eos in eadem curia. Scil. quod predictus Comes recogn. predictam aduocationem cum ptinentijs esse ius ipsius Abbatis et ecclesie sue sancte Marie predicte. Et illam remisit et quietuclamauit de se et heredib3 suis predicto Abbati et successorib3 suis et ecclesie sue sancte Marie predicte imppetuum. Et preterea idem Comes concessit p se et heredib3 suis, quod ipsi warantizabunt eidem Abbati et successorib3 suis et ecclesie sue sancte Marie predicte predictam aduocationem cum ptinentijs contra omnes homines imppetuum. Et p hac recognitione, remissione, quietaclamatione, warantizatione, fine et concordia idem Abbas recepit predictum Comitem in singulis orationib; et beneficijs que de cetero fient in ecclesia sua sancte Marie predicta imppetuum. Et hec concordia facta fuit p preceptum ipsius dñi Regis.

DD

XVI. Mandatum missum per Rogerum de Meuland Couentrensem et Lichfeldensem episcopum pro taxatione et ordinatione vicarie ecclesie de Whalleye.

R

OGERUS pmissione diuina Couentr. et Lichef. episcopus dilectis in Cristo filijs magistris Ric. Walerant et H. de Merseton offic. dñi Archidiaconi Cestrie salutem gratiam et benedictionem. Cum religiosi viri Abbas et conuentus de Stanl., ordinis Cisterciensis, Johannem de Whalleye, presbyterum, ut asseritur, nobis ad vicariam de Whalleye presentauerint, ac vicaria ipsa non sit adhuc in certis portionib; ordinata. Vobis coniunctim et diuisim committimus et mandamus firmiter iniungentes, quatenus p viros fide dignos clericos et laicos inquisitionem diligentem legitime faciatis sup portionib; vicario predicto futuris temporib; assignandis, ex quib3 vicarius qui p tempore fuerit honeste possit et congrue sustentari, et onera incumbentia supportare, ac etiam in quib; portionib3 competentius vicaria consistere valeat antedicta, et quod mansum habeat competentem. Et qualiter presens mandatum fueritis executi, nos distincte et aperte certificietis p literas vestras patentes, que harum seriem representent. Valete. Dat. apud Crok die sancti Nichi anno consecrationis nostre tricesimo octauo.

Sed quia idem dñus episcopus ante institutionem vicarij et taxationem et ordinationem vicarie in eadem ecclesia de Whall. viam universi carnis est ingressus, ideo dñus Rob. Cantuariensis archiepiscopus, sede vacante, fecit fieri inquisitionem de valore dicte ecclesie de Whall. et de omnib3

eidem incumbentib3 sub forma que sequitur in hec verba. Venerabili viro et discreto dño Officiali, Couentr. et Lich., sede vacante, Offic. dñi Archid. Cestrie salutem, cum omni reuerentia, obedientia et honore. Mandatum vestrum die mercurij prox. ante festum Assensionis dñi recepi sub eo, qui sequitur, tenore: Offic.

Couentr. et Lich. dioc., sede vacante, discreto viro Archid. Cestrie vel eius Offic. salutem in omnium saluatore. Cum religiosi viri Abbas et conuentus de Stanlawe, ordinis Cisterciensis, nuper se transtulerunt a predicto loco usq. ad ecclesiam parochialem de Whall. quam quidem ijdem religiosi in pprios usus ex puisione summi pontificis se habere contendunt, de cuius tamen appropriationis et possessionis adepte in dicta ecclesia virib3 et effectu ab aliquib3 ex coniecturis pbabilib3 dubitatur. Hinc est quod vestre discretioni committimus, et sub obedientie debito qua dño nostro Cant. archiepiscopo tenemini, districtius iniungendo mandamus quatenus dictos Abbatem et conuentum pemptorie citetis seu citari faciatis, quod compareat p se vel p pcuratores idoneos et sufficienter instructos coram dicto dño nostro Cant. archiepiscopo, viij kal. Junij, ubicunq. in diocesi vel in puincia Cant. tunc fuerit, dictam appropriationem exhibituri, ac sup quibzdam circumstantijs et articulis, appropriationem, possessionem et translationem prefatas, contingentib3 ab eisdem requirend. de veritate dicenda iuraturi et dicturi plenam quam nouerint veritate facturi et recepturi ulterius quod secundum canonicam equitatem negotij qualitas exigit et requirit. Et quia idem dñus Cant. Archiepiscopus in euentu appropriationis huius, si iusta et legitima declaretur, in cadem ecclesia secundum facultates ipsius et onera sup quib3 nup inquisitionem diligentem ad mandatum dicti dni Archiepiscopi fieri fecimus ppetuam vicariam ordinare pponit, prefatis Abbati et Conuentui denuncietis seu denunciari faciatis quod ordinationi ipsius vicarie dictis die et loco cum continuatione et prorogatione dierum, si necessitas immineat, interfuit si sibi viderint expedire. De die vero receptionis presentium et qualiter presens mandatum fueritis executi, nos citra festum sancti Dunstani episcopi certificare curetis p literas vestras patentes, que harum seriem representent. Dat. Lich. iij. kal maij anno dñi mo cco nonag. sexto. Quod quidem mandatum apud Whall. ubi Abbas et conuentus se transtulerunt reuerenter est executum. In cuius rei testimonium sigillum

officialitatis Cestrie presentib3 est appensum. Valete. Dat. apud Burschogh die martis prox. ante festum sancti Dunstani episcopi anno dni prenominato.

Reuerendo in Cristo patri dño suo dño R. dei gratie Cant. archiepiscopo totius Anglie primati, Seruus deuotus W. de Staundon salutem cum omni debita obedientia et honore. Mandatum vestrum recepi in hec verba. Robertus pmissione diuina Cant. archiepiscopus totius Anglie primas, dilecto filio magistro W. de Staunden, offic. nostro in Couentr. et Lich. diocesi, ipsius dioc. sede vacante, salutem, gratiam et benedictionem. Quia in ecclesia de Whall., dicte diocesis, quam religiosi viri Abbas et conuentus de Stanl. ordinis Cisterciensis in usus pprios se habere contendunt, de cuius tamen appropriationis virib3 et effectu dubitatur, ut dicitur, in eventu appropriationis eiusdem, si iusta et legitima declaretur, ppetuam vicariam iuxta ipsius ecclesie facultates et onera, seruatis que in hac parte requirunt. Solempnijs ordinare pponimus, dño concedente, tibi committimus et mandamus quatenus vocatis qui fuerint euocandi de valore annuo omnium obuentionum ecclesie de Whall. supradicte, et capellarum dependentium ab eadem, ac etiam ipsius ecclesie suarumq. capellarum onerib3 qualitercunq. debitis et hactenus consuetis, p ecclesiarum vicinarum rectores et vicarios, aliosq. viros ydoneos iuratos, et diligenter in singulis examinatos, veritatem inquiras seu inquiri facias, ipsamq. inquisitionem specificatis in ea portionib3 singulis tam obuentionum quam onerum predictorum nobis sub tuo sigillo, quam citius poteris, oportune transmittas inclusa. Et quod feceris in premissis nos sine mora plena certificies p tuas patentes literas harum seriem continentes. Dat. apud Aldyngton iij kaln. Aprilis anno dñi m° cco nonagesimo sexto, Consecrationis nostre secundo.

Cuius auctoritate mandati dictos Abbatem et conuentum de Stanlawe, et omnes alios quorum intererat, ad diem veneris prox. ante festum sancti Georgij martyris citare feci, quod dicto die in ecclesia de Whall. compererent legitime, ut inquisitioni interessent faciende

sup hijs que in mandato vestro superius continentur memoratis. Religiosis prefatis die et loco p pcuratorem legitime comperentib3, alijsq. preconizatis quorum interesse poterat quoquo modo, tandem p xxiiij ecclesiarum vicinarum rectores et vicarios aliosq. viros ydoneos iuratos, non suspectos, in singulis examinatos, inquisitionem eorundem virorum sigillis singulariter sigillatam feci fieri diligentem, quam quidem inquisitionem sic factam una cum certificatorio Officialis Archidiaconi Cestrie continente, quod dicti religiosi vestra auctoritate ad mandatum meum viij kal. Junij coram vobis pemptorie sunt citati ad faciend., procedend. et recipiend. in omnib; et singulis put in eodem certificario p ordinem continetur. De ecclesia siquidem parochiali de Aluetham, que parochialis p se esse dinoscitur ab antiquo, quam ipsi religiosi capellam esse contendunt ab ecclesia de Whall. dependentem, in dicta inquisitione non est facta mentio aliqualis, p eo quod questio iuris patronatus inter patronum dicte ecclesie de Aluetham et eosdem religiosos pendere dinoscitur indecisa. Dat. Lich. iij kaln. Junij anno dñi mo cc° nonagesimo sexto.

Inquisitio facta die veneris prox. ante festum sancti Georgij anno dñi supradicto, p xxiiij viros fide dignos iuratos et examinatos, sup vero valore ecclesie de Whalleye cum capellis, dicit quod decime garbarum de Whalleye valent viij libras. Item terra de dñicis cum firma ville viij marcas. Item parua Mitton cum Henthorn valet v. marcas. Item Wysewall valet ix. marcas. Item Coldecotes valet xx. solidos. Item magna Penhulton valet viij. marcas. Item Reued valet ix. marcas. Item Symondeston valet vij. marcas. Item Padiham cum Whitacr valet xij. marcas. Item Hapton et Briddestwysel valet xij. marcas. Item altaragium eiusdem ecclesie valet xvj. libras. Item decime garbarum de Cliderhou valent xiiij. marcas. Item Chatteburn valet vj. marcas. Item Worston valet vj. marcas. Item magna Merlaya et parua Merlaya valent v. marc. Item parua Penhulton valet xx. solidos. Item altaragium eiusdem capelle valet viij. libras. Item decime garbarum de Dounom valent x. marcas,

« AnteriorContinuar »