Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Roberto* filio Johis, Johe de Montalto, et alijs.
Dat. per manum
nostram apud Newardthlan nono die Maij anno regni nostri duo-
decimo.

Memorandum quod cum quedam perticula terre infra bundas terrarum dñicarum ecclesie de Whalleye fuit data per cartam cuidam seculari per quendam Galfridum quondam decanum de Whalleye, et per redemptionem tempore dñi Petri de Cestria, ultimi rectoris dicte ecclesie ante appropriationem de eadem nobis factam, ad ius eiusdem ecclesie est reuersa. Ideo ponuntur hic carte et confirmationes primo qualiter eadem terra vocata vulgariter Snelleshout fuit ab ecclesia alienata, et postea qualiter ad eandem ecclesiam est reuersa.

* Robert Burnell, bishop of Bath and Wells, the son of Robert, baron de Burnell, elected January, 1274, died Oct. 1292. Joannes de Pontissara, bishop of Winchester. The poem before alluded to must again be consulted.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

+ The name Snelleshou is still preserved in a farm in the park of Clerk Hill, the

precise place where Snelleshou would have been enquired for.

XLVI. Carta Galfridi Decani de Whalleye facta Elie filio Thome de terra vocata Snelleshou infra bundas de Whalleye.*

CIANT omnes tam presentes quam futuri quod ego Galfridus decanus de Whalleye dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Elie seruienti meo pro homagio et seruicio suo totam terram que fuit Radi Proudfot cum omnibus pertinentijs suis et insuper totam terram meam dñicam ex orientali parte vie que ducit de Wysewall apud Reued cum nouo assarto meo et totam terram que poterit assartare a predicta via usq. in Garecloghes, saluo mihi bosco meo, illi et heredibus suis tenend. de ecclesia de Whalleye et de me et successoribus meis in feudo et hereditate libere et honorifice, solute, integre et quiete. Reddend. inde annuatim predicte ecclesie de Whalleye et mihi et successoribus meis omni seruicio tres solidos argenti ad festum Omnium Sanctorum. Hijs testibus, Henr. de Blakeburn, Ad. de Blak., Rogero de Samlesbury, Ric. de Alston, Uctredo clerico, Gilberto de Blak., Rogero de Blak., Rob. fil. Galfridi decani de Whalleye, Johe ffitton, Ric. de Aluetham, Henr. de Aluetham, et multis alijs.

pro

XLVII. Confirmatio Johannis de Lascy, constabularij Cestrie, de donatione predicti Galfridi decani de Whalleye de terra de Snelleshou.

MNIBUS has literas visuris et audituris, Joh. de Lascy, constab. Cestrie, salutem. Nouerit uniuersitas vestra me concessise et hac presenti carta mea confirmasse Elie filio

*This deed, its confirmation by the patron and the ordinary, lead to something more than a suspicion that the dean of Whalley was, so far as his territorial acquisitions were concerned, a mere rector of the parish, and as such seised jure

Thome terram quam Galfridus decanus de Whalleya dedit illi et heredibus suis, sicut in carta antedicti Galfridi decani continetur. Saluo seruicio pertinente ad ecclesiam. Testes sunt G. de Notton tunc senesc., Willo de Bello monte, Eudo de Lungeuillers, Henr. de Nouo mercato, Hug. de Dutton, Gilbertus filius G. de Notton senescalli, Henr. Wallensis, magister Rogerus medicus, magister Walterus de Castellis, Rob. de Stapleton clericus, Joh. capellanus, et multis alijs.

XLVIII. Approbatio et ratificatio domini Walteri Couentrensis episcopi de predicta terra de Snelleshou.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib; ad quos presens scriptum pue

nerit, W. pmissione diuna Couentr. episcopus eternam in dño salutem. Noueritis nos inspexisse cartas dilectorum in Cristo filiorum dñi Joh. de Lascy constab. Cestrie et Galfridi decani de Whalleye super concessione et collatione cuiusdam terre facta Elie fil. Thome, quam quidem gratam habentes et ratam eam presenti scripto et sigilli nostri appositione prout in cartis eorum iuste et rationabiliter continetur duximus confirmand. Hijs testibus dño H. Abbate Cestri, Magistro R. de Maydenston archid. Salop., Magistro Alano de Tawell, Willo de Hatfeld, Gervasio de London, clericis, et multis alijs.

ecclesie. If he were the lord of the manor, and as such seised of the land, where was the necessity for resorting to the patron and ordinary? But it was necessary for a rector to have such a confirmation, nor is there much difficulty in supposing that the two carucates of land mentioned in Domesday as belonging to the church of St. Mary of Whalley, were the glebe of the church; for, according to Lord Coke, the carucate depended more on value than on quantity, and the warm, fertile situation of Whalley would produce a greater value under the fostering care of an ecclesiastical establishment, than the same quantity of land without similar advantages.

XLIX. Quia vero Robertus filius predicti Elie filij Thome vendidit domino Petro de Cestria, rectori ecclesie de Whalleye, predictam terram de Snelleshou, habend. sibi et heredibus suis vel assignatis imperpetuum. Scribiter hic carta facta domino Petro

[ocr errors]

de Cestria de terra de Snelleshou.

CIANT presentes et futuri quod ego Rob. de Snelleshou

fil. Elie de Snelleshou de Whalleye dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui dño Petro de Cestria, rectori ecclesie de Whall. et heredibus suis vel assignatis totam terram quam habui in territorio de Whall. sine aliquo retenemento cum domibus et edificijs et omnibus alijs aisiamentis infra villam et extra predicte terre pertinentibus. Tenend. et habend. de ecclesia de Whall. libere et quiete pacifice integre et solute in bosco et plano, in viis et semitis, pascuis et pasturis et in omnibus alijs aisiamentis ad predictam villam spectantibus. Redd. inde annuatim dictus Petrus et heredes sui vel assignati dicte ecclesie de Whalleye ad festum sancti Martini in hyeme duos solidos sterlingorum, et Abbati de Stanlawe octo denarios, et mihi et heredibus meis unum denarium vel unum par albarum cirothecarum ad predictum terminum p omni servicio seculari exactione et demanda. Et ego vero predictus Robertus et heredes mei predicto Petro et heredibus suis vel assignatis predictam terram cum omnibus pertinentijs, aisiamentis, et libertatibus predictis p predictum seruicium contra omnes gentes imppetuum warantizabimus et defendemus. Et ut hec mea donatio, concessio et presentis carte confirmatio rata, firma, stabilis et inconcussa permaneat, presentem cartam sigilli mei impressione coroboraui. Hijs testibus, dño Galfro de Dutton, senesc. de Blakeburnschir, Ad. de Blak., dño Johe fil. suo, Rad. de Clayton, Johe de Herice, Henr. de Holker de Whalley, Galfr. de Bilyngton fratre suo, Ad. Noel, Will. de Coldecotes, Roberto Noel, et alijs.

Sed quia dñus Petrus de Cestria, cui facta fuit carta prox. precedens, fuit bastardus,* et non habuit heredem legitimum, dñus Henr. de Lascy, comes Linc., post mortem eius dicta tenementa de Snelleshou, infra diuisas terre ecelesie de Whalleye sita, intrauit et tenuit toto tempore vite sue. Et post mortem prefati comitis Linc., dñus Thomas comes Lancastr., qui desponsauit filiam suam, aliquo tempore dicta tenementa in manu sua, donec suggestio ex parte nostra, quod predicta tenementa fuerunt libera elemosyna ecclesie nostre de Whalleye et non Laicum feodum. eidem dño comiti Lanc. facta fuit. Et tunc idem Comes mandauit literas suas senescallo de Blakeburnschir, ut per probos et fideles homines inde inquireret veritatem. Qui de precepto dñi

sui fecit inquisitionem in hec verba. Inquisitio capta in curia de Cliderhou die mercurij prox. post festum Epiphanie anno regni regis Edwardi sexto, coram Rob. de Shireburn, de terris et tenementis de Snelleshou, videlicet per magistrum H. de Dounom, Robertum de Holden, Bern. del Hakking, Ad. del Clogh, Henr. de Bradhull, Joh. del Holt, Henr. de Henthorn, Willm. fil. Henr. de Cliderhou, Ad. fil. Elie de Wysewall, juratos qui dicunt per sacramentum suum quod quidam Rob. de Snelleshou auus Thome filij Thome non obijt seisitus in terris et tenementis de Snelleshou, quia prius vendidit ea dño Petro de Cestria et heredibus suis. Tenend. de ecclesia de Whalleye, prout carta testatur que est in manu Abbatis. Unde post mortem dicti Petri balliui dñi comitis Linc. seiserunt dicta tenementa in manu dñi Comitis. Et post mortem dñi comitis Linc. remansit in seisina dñi comitis Lanc. qui nunc est. Ulterius dicunt quod Thom. filius Thome est heres propinquior in sanguine dicto Roberto, et de iure recipere tenetur

* See ante, p. 94.

« AnteriorContinuar »