Imágenes de páginas
PDF
EPUB

unum denarium vel unum par cyrothecarum de dictis tenementis per annum secundum formam donationis dicti Roberti. Et ulterius dicunt quod quia dñus Petrus de Cestria obijt sine herede eo quod bastardus fuit dictus dñus comes Linc. intrauit dictis tenementis, illa tamen ratione ut saluaret ius unicuique.

LI. Et post inquisitionem captam, comes Lancaster senescallo suo misit literas suas in hec verba.

Thomas Counte de Lancastr et de Leycestr seneschal Dengleterre, a son leal et feal Robert de Schireburn son seneschal de Blakeburnschir saluz. Come nous auons graunte de nostre grace a noz chiers et bien amez Labbe et Conuent de Whalleye de lascher nostre seisine en dreit de les terres et tenementz qe nous auoms en Snelleshou P le deces Henry de Lascy iadis counte de Nichole, vouz mandoms q. des dites terres et tenementz ostez la mayn et soeffrez que les ditz Abbe et conuent entrent sanz desturbance ou altre delai. Et ceste lettre vouz serra garant. Sauue nequident chascun y dreit. Et ceo ne lessez en nule manere. Don a nostre chastel de Donyngton en prymer iour de Juil l'an del regne nostre Seign. le Roy Dengleterre Edward le filz Edward sisme.

Postea vero longo tempore elapso quidam Thomas de Siklinghale filius Thome de Snelleshou de quibus superius fit mentio implicauit nos de predictis terris et tenementis de Snelleshou per breve dni Regis de morte antecessoris in communi Banco coram justiciarijs, cum quo fecimus concordiam et fecit nobis quietaclamationem de eisdem tenementis in Snelleshou.

LII. Quietaclamatio Thome filij Thome de Snelleshou de

a

tenementis in Snelleshou.

NIUERSIS hoc scriptum visuris vel audituris, Thom. le Barker le Siklinghale fil. Thome de Snelleshou salutem in dño sempiternam. Nouerit uniuersitas vestra quod cum ego implacitassem Abbatem et conuentum Loci Benedicti de Whalleya per breve dñi regis in banco, petens versus ipsos quandam partem terre in Snelleshou infra villam de Whalleya, predictis Abbate et Conuentu asserentibus dictam terram pertinere ad ius et proprietatem ecclesie sue de Whall. Ego Thom. predictus recognoscens predictam terram ad ius et proprietatem ecclesie sue predicte pertinere et non michi vel alicui successorum meorum, precipue cum ijdem religiosi per scripta et munimenta antecessorum meorum sufficientia et fidelia et maxime Roberti de Snelleshou aui mei optime sint muniti, pro salute anime mee et antecessorum meorum totum ius et clameum si quod habui vel habere potero in predicta terra in Snelleshou cum suis pertinentijs predictis Abbati et Conuentui et eorum successoribus de me et heredibus meis remitto et quietuclamo imppetuum. Ita quod nec ego predictus Thomas nec heredes mei nec aliquis alius nomine nostro in predicta terra nec in suis ptinentijs ius vel clameum exigere vel vendicare poterimus in futurum. Immo ab omni actione et iure exclusi simus imppetuum. In cuius rei testimonium huic presenti scripto quietaclamationis sigillum meum apposui. Hiis testibus, Roberto de Schireburn, Ad. Noel, Gilberto de la Legh, Johe de la Legh, Bern. del Hakkyng, Johe de Aluetham, et alijs. Dat. apud Whalleye in festo sancti Margarete virginis anno dño mo ccc° vicesimo septimo.

LIII. Alia quietaclamatio predicti Thome de terris et tenementis

a

in Snelleshou.

NIUERSIS hoc scriptum visuris vel audituris, Thom. le Barker de Siklynghale filius Thome de Snelleshou salutem in dño sempiternam. Nouerit uniuersitas uestra quod cum ego implacitassem Abbatem et conuentum de Whalleye per breve dñi regis in banco, petens versus ipsos quandam partem terre infra villam de Whall. quam Galfridus decanus de Whall. dedit Elie patri Roberti de Snelleshou aui mei videlicet totam terram que fuit Radi Proudefot cum omnibus pertinentijs suis et insuper totam terram dñicam ipsius Galfridi ex orientali parte vie que ducit de Wysewall apud Reued cum nouo assarto et tota terra que poterat assartari a predicta via usq. in Garecloghes, predictis Abbate et conuentu asserentibus dictam terram pertinere ad ius et proprietatem ecclesie sue de Whalleye. Ego Thom. predictus recognoscens (&c. ut supra in prox. scripto precedente usq. ad illud exclusi simus imperpetuum.) Et si aliqua carta vel scriptum dñi Joh. de Lascy constab. Cestrie vel alicuius alterius de dicta terra faciens mentionem penes me vel heredes meos de cetero inueniantur nullius omnino sint roboris vel valoris. Hanc autem quietaclamationem ego predictus Thom. et heredes mei defendemus et warantizabimus contra omnes homines imperpetuum. In cuius rei (&c. de verbo ad

cerbum sicut in prox. scripto precedente continetur.)

LIV. Placita* coram J. de Metingham &c. apud Ebor. in octau. sancti Michaelis anno regni Regis Edwardi filij regis Henrici sexto.

I

URATA ven. recogn. utrum quindecim acre cum pertinentijs

in Whalleye sint libera elemosyna pertinens Abbatis de Whalleye psone ecclesie de Whalleye an laicum feodum Hug. ffouk. de Coldecotes, Ricardi filij Willi de ffeure et Agnetis uxoris eius, et Beatricis filie Thome de Snelleshou &c. Et venit idem Abbas per attorn. suum et dicit quod quidam Galfridus le Dean quondam psona ecclesie predicte predecessor suus fuit seisitus de predictis tenementis ut de iure ecclesie sue predicte tempore pacis tempore dni Joh. regis aui regis nunc, cepit expleta &c. qui tenementa illa eodem tempore alienauit &c. Et Hugo et alij per attornatum suum veniunt et nichil dicunt quare predicta assisa remaneat, nisi tamen quod predicta tenementa non sunt libera elemosyna pertinens ad ecclesiam predictam, immo laicum feodum ipsius Hugonis, Ricardi, Agnetis et Beatricis. Et de hoc ponunt se super patriam. Et Abbas similiter. Ideo capiatur iurata sed ponitur in respectu usq. in Oct. sancti Hillarij pro defectu iuratorum quia nullus venit. Ideo vic. habeat corpora juratorum hic ad prefatum terminum. Postea ad diem illum veniunt partes. Et similiter iuratores, qui dicunt super sacramentum suum quod predicta tenementa sunt libera elemosyna pertinens ad ecclesiam de Whalleye, et non laicum feodum predictorum Hugonis et aliorum &c. Et quod predictus Galfridus quondam psona ecclesie predicte fuit seisitus de predictis tenementis tempore Johannis aui dñi Regis nunc ut de iure ecclesie sue predicte &c. Ideo consideratum

* This is technically called a writ of juris utrum, which lay for the succeeding incumbent to a benefice to recover such lands belonging to the church as had been aliened by his predecessor.

est quod predictus Abbas recuperet inde seisinam suam versus predictos Hugonem et alios &c. Et Hugo et alij in misericordia &c.

Memorand. quod quedam terre et tenementa infra bundas dñicarum terrarum ecclesie de Whalleye existentia et ad eandem ecclesiam de iure pertinentia fuerunt data cuidam Uctredo filio Gospatrik de Samlesbury per quendam Galfridum quondam Decanum ecclesie de Whalleye, et per dompnum Karolum quondam Abbatem Loci Benedicti de Stanlawe et eiusdem Loci conuentum, quas quidem terras et tenementa dictus Uctredus et heredes sui successiue tenuerunt de prefata ecclesia de Whalleye pro redditu in cartis dictorum Galfridi decani et Abbatis et conuentus contento usq. ad annum regni Regis Edwardi tertij post couquestum duodecimum. In quo anno bone memorie dñus Robertus de Toppeclif, Abbas huius domus de Whalleye, implacitauit per breve dñi Regis de Juris utrum quendam Johannem de Whalleye heredem dicti Uctredi per successionem sanguinis de dictis terris et tenementis. coram Justiciarijs dñi Regis in communi Banco, et prefata terras et tenementa versus predictum Johannem et alios in brevi contentos in eadem curia recuperauit. Unde hic primo ponentur carte et confirmationes qualiter predicta terre et tenementa fuerunt alienata de ecclesia supradicta. Postea vero ponuntur placita de Juris utrum et quietaclamatio dicti Johannis quomodo ad eandem ecclesiam sunt reuersa.

« AnteriorContinuar »