Imágenes de páginas
PDF
EPUB

habet ad presens in predictis duabus partibus. Et Robertus dicit quod ipse tenet illas duas partes sibi et heredibus suis ex dono et feoffamento predicti Johannis. Et in forma illa vocat inde ad warantiam ipsum Johannem, qui presens in curia ei warantizat. &c. Et Ricardus et Margeria dicunt quod ipsi tenent predictam tertiam partem in dote ipsius Margerie ut ex dotatione Henrici de Whalleye quondam viri ipsius Margerie, et assignatione predicti Johannis filij et heredis eiusdem Henrici. Et in forma illa vocant inde ad warantiam ipsum Johannem qui presens in curia ei warantizat, &c. Et idem Johannes tam quoad illam tertiam partem quam quoad predictas duas partes dicit quod ipse paratus est audire recogn. iurate predicte. Ideo capiatur Jurata. Juratores de consensu partium electi dicunt super sacramentum suum, quod Galfridus predictus le Dean quondam psona ecclesie predicte fuit seisitus de tenementis predictis in dñico suo ut de feodo et iure ecclesie sue predicte tempore predicti Regis Johannis. Et sic dicunt quod tenementa illa sunt libera elemosyna pertinens ad ecclesiam predictam et non laicum feodum predictorum Johannis, Roberti, Ricardi et Margerie. Ideo consideratum est quod predictus Abbas recuperet inde seisinam suam versus predictos Robertum, Ricardum et Margeriam per visum Juratorum &c. Et ijdem Robertus, Ricardus, et Margeria haberent de terra predicti Johannis ad valentiam &c. Et idem Johannes in misericordia &c.

LXI. Quietaclamatio Johannis de Whalleye de terris et tenementis que habuit in Whalleye.

n

OUERINT uniuersi per presentes quod ego Joh. fil. Henrici de Whalleye remisi et omnino pro me et heredibus meis quietuclamaui dño Roberto Abbati de Whalleye et eiusdem Loci conuentui et successoribus suis totum ius et clameum quod habeo vel aliquo modo habere potero in omnibus illis terris et tenementis in villa de Whalleye que dictus Abbas erga me

recuperauit apud Ebor. per iuratam coram Justiciarijs de Banco. Et etiam remisi eidem Abbati omniodas actiones et querelas quas versus Abbatem ab origine mundi usq. ad diem confectionis presentium aliqualiter habui. Ita vero quod nec ego dictus Johannes, nec heredes mei, nec aliquis nomine nostro in predictis terris et tenementis aliquid iuris vel clamei seu aliquam actionem vel querelam personalem versus dictum Abbatem de cetero exigere vel vendicare poterimus in futurum, sed ab omni actione exclusi simus per presentes. Et ego vero dictus Johannes et heredes mei omnes terras et tenementa predicta dicto Abbati et successoribus suis contra omnes gentes warantizabimus et defendemus imppetuum. In cuius rei testimonium huic quietaclamationi sigillum meum apposui. Hijs testibus, Roberto de Radeclif tunc vic. Lanc., Roberto fil. Ade de Cliderhou, Joh. de Keuerdale, Ad. de Blak. de Schollaye, Nich. de Holden, Ad. de Wynkedlegh, Henr. filio Ric. de Ruysheton et alijs. Dat. apud Whalleye die veneris prox. post festum nativitatis sancti Johannis Baptiste anno regni regis Edw. tertij post conquestu xijmo.

Quia vero quidam dixerunt, licet male, quod Prior et conuentus de Pontefracto presentauerunt dñum Petrum de Cestria ad ecclesiam de Whalleye, sequitur hic transcriptum presentationis pro dicto Petro ad dñum Couentr. et Lich. episcopum facte per dñum Joh. de Lascy, comitem Linc. quam habemus sigillatam.

LXII. Presentatio domini, comitis, Johannis de Lascy, facta domino Couentrensi et Lichfeldensi episcopo pro domino Petro de Cestria ad ecclesiam de Whalleye.

R

EUERENDO dño et patri in Cristo karissimo dño
Alex. dei gratia Couentr. et Lich. episcopo vel eius offic., Joh.

de Lascy, comes Linc. constab. Cestrie, salutem et debitam

cum omni deuotione reuerentia. Nouerit paternitas vestra me, diuine caritatis intuitu, concessisse, quantum ad patronum pertinet, Petro de Cestria clerico, psonatum ecclesie de Whalleye vacantis, precepturo inde annuatim sexaginta marcas, nomine pensionis, saluo residuo totius ecclesie cum pertinentijs nomine vicarie Rogero de Whalleye. Quia propter eundem clericum ad dictum personatum vobis presento attentius supplicans quatinus eundem admittere, et quod vestrum est eidem facere velitis. Valete.

* Notand. quod presentatio suprascripta facta fuit anno xjo consecrationis dñi Alexandri episcopi Couentr. et Lich. qui fuit ab incarnatione dñi annus m.cc.xxxv. ut patet ex combinatione cronicarum; quia dñus Petrus de quo facta fuit presentatio illa tenuit eandem ecclesiam per annos lix. et moriebatur anno m.cc.xciiij. in festo sanctorum ffabiane et Sebastiani.

LXIII. Consolidatio vicarie de Whalleye cum personatum eiusdem ecclesie.+

R.

Dei gratia Couentr. et Lich. episcopus, dilecto sibi in Cristo Archid. Cestrie vel eius offic. salutem, gratiam et benedictionem. Noueritis nos vicariam quam Rogerus de Whalleye quondam in vita sua obtinuit in ecclesia de Whalleye personatui eiusdem ecclesie quem quidam Petrus de Cestria auctoritate

* This is written in the margin of the Coucher book, and in a more modern hand than the rest of the work.

Hec redintegratio facta fuit per dominum Rogerum de Wescham episcopum ; anno domini m. cco. xlix. quia ipse consecratus fuit anno domini m. cc. xlv. Marginal Note. The effect of it was to break the order of hereditary succession already noticed, and the surrender of the advowson, together with the act of consolidation, put an end to the peculiar constitution of the benefice itself.

nostra obtinet sibi canonice intitulatum consolidasse. Quare vobis mandamus firmiter iniungentes quatinus dictum Petrum vel eius procuratorem incorporalem possessionem totius vicarie et omnium bonorum ad dictam vicariam spectantium una cum psonatu inducatis. Saluis tamen quibusdam possessionibus ab Abbate et conuentu de Stanl. et dño Rogero de Meuland infra dictam parochiam, nomine ecclesie de Blak., obtentis, et saluis fructibus istius anni usq. ad festum sancti Michaelis, si secundum consuetudinem episcopatus ad opus defuncti debeant reseruari. Dat. apud Stanl. pridie kal. Junij, pontificatus nostri anno quarto.

De capella de Aluetham.*

Quia vero aliqui dixerunt, temporibus elapsis, et precipue dñi de Aluetham, quod capella de Aluetham fuit matrix ecclesia, et non capella dependens ab ecclesia de Whalleye,

* The church of Alvetham, or, according to modern orthography, Altham, was founded by Hugh, son of Lofwine, as a parish church, for which he appears to have obtained the consent of Geoffrey, dean of Whalley, by the appointment of Robert, his son, to the rectory. Robert afterwards, on being presented by his father to the rectory of Rochdale, conferred the church at Altham upon Henry, grandson of Hugh de Clayton.

The pedigree of the family of Altham differs considerably from that given by Dr. Whitaker, but it is taken from the pleadings in the assise de darrein presentment of the chapel of Altham, and may therefore be presumed to be correct :

I.

Lofwyn de Altham, was succeeded by his son,

Hugo de Altham, temp. Rich., who was succeeded by his son,

II.

III.

Richard de Altham, temp. H. III. His son,

[blocks in formation]

V.

VI.

Richard de Altham, who had two sons,

Hugh, who died s. p.

William, the plaintiff in the assise.

William, who lived 1277, was succeeded by his son,

VII. Simon, living 1301, and he by his son,

VIII. John de Altham, who had a daughter,

Johanna, who married Richard, son of John Banastre, of Walton, and carried the estate into that family.

ideo ponuntur hic instrumenta qualiter dicta capella fuit data cuidam Henrico filio Henrici filij Hugonis de Aluetham in perpetuam vicariam ecclesie de Whall. per quendam Robertum de Whalleye psonam ecclesie de Rach. et p Galfr. quondam decanum de Whalleye et p dñum Willm. de Cornehull Couentr. episcopum, eidem Henrico confirmata, et per ista munimenta liquide apparet, quod dñi de Aluetham dictum Henricum ad eandem capellam quam ecclesiam nominabant, nec aliquem aliun nunquam presentabat. Ponuntur etiam hic diuersa auctentica instrumenta, qualiter dñus Petrus de Cestria rector ecclesie de Whalleye predecessor noster, dictam capellam de Aluetham ad matricem ecclesiam de Whalleye tanquam capellam eidem ecclesie annexam et ad eandem de iure pertinens coram iudice delegato a dño Papa per sententiam diffinitiuam a predicto Henrico recuperauit. Postea ponuntur placita habita in curia dñi Regis coram Justic., de aduocatione supradicte capelle, inter nos et Willm. de Aluetham, ubi per assisam ad sectam eiusdem Willi factam recogn. fuit, quod dicta capella de Aluetham fuit capella ecclesie matrici de Whall. annexa et de iure pertinens ad eandem per tempus et a tempore cuius contrarij memoria non occurrit, et non matrix ecclesia, prout idem Willmus asserere nitebatur. Ponitur hic quietaclamatio Symonis de Aluetham fratris dicti Willmi de omni iure et clameo, que habuit in eadem capella.

LXIV. Scriptum Roberti de Whalleye persone de Rachedale facta Henrico de Aluetham de capella de Aluetham.

O

MNIBUS sancte matris ecclesie filijs presentibus et futuris ad quos presens scriptum peruenerit, Robertus clericus de Whalleye persona de Rachedale, salutem. Nouerit

« AnteriorContinuar »