Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eiusdem rectori sententialiter adiudicauimus.

Vobis sub pena cano

nice districtionis duximus inhibend. ne in preiudicium sententie nostre in posterum aliquid attemptetis. Siquid autem duxeritis attemptand. illud decreuimus irritum et inane ac prorsus non valere. Dat. apud Oxon in crastino Annunciationis beate Marie virginis anno dñi mo cco xl. primo. Valete in dño.

LXXII. Placita apud Westmon. coram J. de Metingham et socijs

L

suis, Justiciarijs domini regis de Banco in xv. sancti Michaelis anno regni Regis Edwardi filij regis Henrici xxiiij. Rotulo lix.

ANC. Assisa venit recognoscere quis aduocatus, tempore pacis, presentauit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam de Aluetham, que vacat &c. Et cuius aduocationem Willmus de Aluetham clamat versus Abbatem de Stanlawe, &c. Et venit et dicit quod quidam Ricardus de Aluetham, proauus ipsius Willmi, cuius heres ipse est, tempore pacis tempore Regis Henrici, patris Regis nunc, presentauit ad predictam ecclesiam quendam Henricum de Clayton clericum suum, qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus, et ultimo obijt persona in eadem, per cuius mortem predicta ecclesia modo vacat &c. Et antea presentauerat ad eandem ecclesiam quidam Hugo filius Lewyni, tempore pacis tempore regis Ricardi, consanguinei regis nunc, quendam Henr. de Aluetham clericum suum, qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus &c. Et de predicto Ricardo proauo descendit ius presentandi cuidam Hugoni, ut filio et heredi: et de ipso Hugone cuidam Ricardo ut filio et heredi et de ipso Ricardo cuidam Hugoni ut filio et heredi: et de ipso Hugone, quia obijt sine herede de se, descendit ius presentandi &c. isti Willmo, qui nunc &c. ut fratri et heredi &c. Et Abbas p attorn. suum venit et dicit, quod non debet ei inde ad hoc breve respondere &c. quia dicit quod cum predictus

Willmus assisam istam arrainiauerit de ecclesia de Aluetham, et quam asserit esse ecclesiam &c. non est ecclesia immo capella &c. et pro capella cognita, vocata, et nominata, et fuit die impetrationis brevis &c. scil. octauo die Martij anno regni nunc xxiij. Et de hoc paratus est verificare &c. Unde petit iudicium &c. Et Willmus dicit quod ad predictam ecclesiam &c. quam ipse dicit esse ecclesiam &c. ptinent baptisterium* et sepultura, et omnia alia ad ecclesiam parochialem spectantia &c. et quod eadem ecclesia, a tempore quo non extat memoria, pro ecclesia fuit cognita, vocata, et nominata. Et quod omnes persone et antecessores ipsius Willmi ad predictam ecclesiam presentate et impersonate fuerunt in predicta ecclesia, ut in ecclesia &c. et non ut in capella. Et hoc paratus verificare per assisam &c. Et ex quo ei actio non competit de seisina antecessoris sui clamandi presentationem ad predictam ecclesiam ut capellam &c. tamen nunquam aliquis antecessorum suorum ad ecclesiam illam presentauerit ut ad capellam, et si predictus Abbas per collusionem inter ipsum et episcopum factam &c. nomen mutauerit in capella &c. hoc eidem Willmo preiudicare non debet &c. cum eiusdem nominis mutatio factum sit alienum, ut res inter alios acta &c. petit iudicium &c. Et Abbas dicit quod predicta capella de Aluetham, quam predictus Willmus dicit esse ecclesiam &c. est capella, et pro capella ab antiquo cognita, vocata, et nominata &c. Et hoc petit quod inquirendum per assisam, et petit iudicium &c. Et si compertum fuerit per assisam quod non est capella, &c. tunc dicit quod predictus Willmus iniuste tulit assisam istam versus eum. Dicit enim quod predictus Ricardus proauus &c. non presentauit ultimam personam &c. scil. predictum Henr. de Clayton, ut personam per aduocatum presentatam &c. Et Willmus dicit quod predicta ecclesia de Aluetham quam predictus Abbas dicit esse capellam, est ecclesia, et pro ecclesia ab antiquo cognita et nominata &c. Et predictus Ricardus proauus ultimo presentauit ad

*Sec ante, p. 90.

[ocr errors]

eandem ecclesiam predictum Henr. clericum suum ut aduocatus &c. Et ad euidentiam &c. dicit quod ante ipsum &c. in vacatione prox. precedente presentauerat ad eandem ecclesiam quidam Hugo fil. Lewyni quendam Henr. de Aluetham, qui ad presentationem suam fuit admissus et institutus &c. et hoc petit quod inquirat per assisam. Et Abbas similiter. Ideo capiatur &c. sed ponitur in respectum usq. in oct. sancti Michaelis pro defectu recognitorum, &c. quia nullus, &c. Ideo vicecomes habeat corpora &c. Postea die sancti Michaelis in xv. dies anno regni nunc xxiiij. veniunt partes et similiter juratores &c. qui dicunt super sacramentum suum quod capella de Aluetham, quam predictus Willmus dicit esse ecclesiam, est capella &c. et non ecclesia, et pro capella a tempore quo non extat memoria cognita, vocata, et nominata &c. Ideo consideratum est quod predictus Abbas inde sine die. Et Willmus de Aluetham nichil capiat per breue suum, sed sit in misericordia pro falso clamore &c.

LXXIII. Tuitio curie Cantuarensis missa domino Couentrensis et Lichfeldensis episcopo, et Archidiacono Cestrie de capella de Aluetham, et certificata per sigillum eiusdem episcopi.

V

ENERABILI viro dño offic. curie Cantuar. Rogerus permissione diuina Couentr. et Lich. episcopus et Robertus

de Raddeswell archidiaconus Cestrie, salutem cum omni reuerentia et honore. Literas vestras recepimus tenorem qui sequitur continentes. Venerabili in Cristo patri dño Couentr. et Lich. episcopo, et discreto viro archid. Cestrie Offic. curie Cantuar. salutem, cum omni reuerentia et honore. Sua nobis procurator religiosorum virorum Abbatis et conuentus de Stanlawe petitione monstrauit, quod cum dicti dñi sui ecclesiam de Whalleye, dicte diocesis, cum omnibus capellis juribus et pertinentijs suis, auctoritate apostolica, iuxta confirmationem et approbationem vestram, quantum in nobis est, fuissent

in presenti canonice assecuti, vos tamen quod ipsos inquietaretis circa capellam de Aluetham, matrici ecclesie de Whalleye adiacentem, fuistis publica et sepius cominati. Venit dictus procurator metuens sibi et dñis suis ex hoc et alijs probabilibus causis et verisimilibus coniecturis preiudicium posse generari in futurum, ne vos seu alter vestrum, aut aliquis alius vestra auctoritate seu mandato quicquam in preiudicium dictorum dñorum suorum circa premissa in iudicio vel extra attemptaretis seu attemptaret, faceretis seu faceret aliqualiter attemptari, sedem apostolicam et pro tuitione curie Cantuar. ut asserit, legitime prouocauit. Sed vos non obstante prouocatione predicta de qua vobis innocuit, sequestrum in fructibus et obuentionibus capelle de Aluetham in casu a iure non permisso interposuistis, seu interponi fecistis iniuste, ac sententia maioris excommunicationis in dictos dños suos, et maxime in fratrum Ric. de Rodyard ac Henr. de Bolton, nec non alios quoscunq. possessioni dicte capelle nomine dictorum religiosorum incumbentes, ac quoscunq. eisdem adhibentes, non monitos, non conuictos, non confessos, nec per contumaciam absentes contra formam concilij generalis absq. causa rationabili promulgastis seu promulgari fecistis in dictorum dñorum suorum preiudicium non modicum et grauamen ac scandalum plurimorum propter que et eorum quodlibet idem procurator quamcito eidem innocuit de premissis, sedem apostolicam et pro tuitione curie Cantuarensis, ut asserit, legitime appellauit. Quare vobis inhibemus, necnon omnibus et singulis, quibus ius exigit inhiberi, in hac parte ne pendente in curia Cantuar. huius tuitorie appellationis negotio quicquam in preiudicium partis appellantis hoc occasione attemptetis vel attemptent, faciatis vel faciant aliqualiter attemptari, quo minus liberam sue appellationis habeat prosecutionem, prout iustam fuerit utriusq. Citamus etiam vos tenore presentium peremptorie quod compareatis coram nobis vel commissario nostro in ecclesia beate Marie de Arcubus London, septimo die Juridico post festum sancti Edwardi Regis, in dicto appellationis negotio processur. factur. et

receptur. quod iustum fuerit et consonum rationi. Quid autem in premissis feceritis nos vel commissarium nostrum per literas vestras patentes, harum seriem continentes, distincte et aperte dictis die et loco curetis reddere certiores, Dat. apud Bocton iuxta le Blen ix. kaln. Septembr. anno dñi m.cc. nonagesimo quinto. Quod quidem mandatum sumus sicut decuit in omnibus executi. Dat. apud Crokesle xiij. kalend. Nouembr. anno dñi supradicto.

Explicit de capella de Aluetham.*

*After the death of Peter de Cestria, the suit, if it ever had come to an issue, revived; the Alvethams defended their supposed rights with sufficient pertinacity; and it was not until the year 1301 that Simon de Alvetham, on the receipt of £20, and of 300s. for the expenses of the suits in the courts of common law, of Lichfield, Canterbury, and Rome, for through all these it had travelled in succession, resigned his right in the church or chapel of Alvetham to the abbot and convent of Whalley. Whitaker.

The following statement of the possessions of the abbey in Altham is written on a fly-leaf in the beginning of the chartulary in a more modern hand than the rest of the book. Probably the entry may be assigned to the reign of Henry V.

Memorandum de terris, tenementis et mesuagijs Abbatis et conuentus de Whalleye in villa de Aluetham pertinentibus ad capellam de Aluetham, videlicet in campo del Eighes versus Symondeston terra que vocatur Tadrid Eighes cum parcella inter diuisiones aquarum.

Item in eisdem Eighes versus Aluetham terra que vocatur Littel Eighes iuxta stagnum molendini usq. ad gardinum presbiteri, et sic usque ad le Todegreue, et sic descendendo usque in Caldre.

Item apud le Bonkhouses unum mesuagium quod Adam de Aspeden quondam tenuit Item ibidem iuxta le Grenegate iiij. seliones buttantes super eandem viam : Item in eodem campo in quodam loco qui dicitur le fferthings, iiij. seliones: Item in eodem campo j. selio quasi quidam Hadeland iuxta domum Johannis del Bonk: Item dictum mesuagium vj. seliones buttantes super dictum mesuagium: Item in eodem ij. seliones: Item in le Muthom, ij. seliones iuxta siketum, cum prato in utroque extremo: Item in campo de Netherestfeld ex parte occidentali una selio. Item in eodem campo vj.seliones diuisim iacentes: Item in campo del Ouerstfeld xj.seliones diuisim iacentes: In campo de Hoghton, qui vocatur le hard Aspeden xx. —: Item in campo de Hoghton in le Blakecroft, xviij. seliones diuisim iacentes inter parcella bouatarum : Item in eodem campo vj. buttes similiter diuisim iacentes: Item in eodem campo

RR

« AnteriorContinuar »