Imágenes de páginas
PDF
EPUB

inquisitione dixerunt quod bene recolebant, et multi ex eis et ex alijs adhuc superstites fuerunt qui videbant et sciebant, capellam de. Samlesbury capellam esse de la Lawe et sine cymiterio, et mortuorum corpora de Samlesbury usq. ad ecclesiam de la Lawe sepelienda deferri. Et quod dñus de Samlesbury, cum tota familia sua et cum hominib3 eiusdem ville precipuis festis cum oblationib3 suis ad ecclesiam de la Lawe, sicut ad matricem ecclesiam accesserunt, omnia iura ecclesiastica ibidem pcipientes, et omnes decimationes maiores et minores eidem ecclesie psoluentes usq. ad tempus bone memorie Hug. de Nunant Couentr. episcopi. Temporib3 vero ipsius, illo in transmarinis partib3 existente, duo episcopi de Hybernia superuenerunt apud Samlesbury, gratia hospitandi, et dñus de Samlesbury, qui Gospatric dicebatur, ipsos in domum suam benigne recepit et p aliquot dies retinuit. Qui ex petitione sua et ex consensu Henr. de Blakeburn† psone ecclesie de la Lawe et de Samlesbury idem cymiterium dedicauerunt. Reuerso vero de transmarinis partib3 episcopo Hug. de Nunant, et, hoc audiente, egre tulit, et factum illud in irritum reuocauit. Tandem victus parte ppter difficultatem accessus maxime tempore hyemali usq. ad matricem ecclesiam concessit ibidem cymiterium fieri. Et ab ipso tempore corpora mortuorum ibidem

Hugh Nonant, Bishop of Lichfield and Coventry. See p. 39, ante. + See ante, p. 72.

This grant requires some explanation. On the formation of a parish, the inhabitants were bound to perform their parochial rites at the mother church, the ealdan mynstre, of the parish. But from the extent of many of the districts, the remote hamlets found it inconvenient to resort on all occasions to the mother church, and private oratories were allowed to be licensed in convenient situations. To prevent them from trenching on the rights of the mother church, they were merely licensed for preaching and praying, the performance of the rite of burial and the ministration of the sacrament of baptism being strictly forbidden. These were the true parochial rites, and the grant of them to an oratory severed its connection with the parish church, and converted it into a parochial chapel, or, more strictly speaking, into an independent church. So essential were

sepeliebantur, Henr. de Blak. rectore ecclesie utriusq. pimpendente, eo quod in hoc nihil sibi deperiit. Abbas petit capellam consolidari matrici ecclesie auctoritate pontificali.

XXVI. Quoddam scriptum per sex sigilla quod quarta pars ecclesie de Whalleye pertinet ecclesie de Blakeburn.

R

EUERENDO dño suo R. Archid. Cestr. suus W.

clericus de Wygan et capitulum de Blak. salutem in dño. Nouerit quod vidimus ecclesiam de Blak. et eiusdem ecclesie rectores fuisse in plena possessione quarte partis ecclesie de Whalley et capellarum de Cliderhou et de Dounom iam xl. annis elapsis. Et in huius rei testimonium vobis literas nostras transmittimus patentes. Valete in dño.

XXVII. Scriptum cum pluribus sigillis quod octaua pars ecclesie de Whalleye pertinet ad ecclesiam de Blakeburn.

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum puenerit, Magister Walterus de Wygornia archid. Cestrie salutem in dño sempiternam. Nouerit uniuersitas vestra quod cum inter dompnuni Abbatem et conuentum Loci Benedicti de Stanl. ex una parte, et dñum Rogerum dictum decanum de Whalleya ex altera super quodam

they to the constitution of a church, that they were deemed conclusive evidence of that fact; and it will be seen that the administration of these rites was brought prominently forward in the dispute between Whalley and Alvetham, noticed under the title of Whalley. Whether the grant of a cemetery alone had that effect may be doubted, and perhaps this was the ground of the Abbot's petition.

beneficio in ecclesia de Whalleye, quod quidem beneficium Rogerus de Blak. aliquando tenuit, coram nobis auctoritate ordinaria cognoscentibz, questio verteretur, dicto decano ad iudicium legitime vocato et p procuratorem suum legitime constitutum tam ad iurand. de veritate dicenda in anima ipsius quam ad alia agenda in prefata causa que in ppria psona sua facere posset, et que ad decisionem prefate cause ptinebant. Facta fuit in iudicio eidem procuratori ex parte Abbatis p se et conuentu suo in iudicio presentis secundum formam iuris editio sub hac forma. Dicunt dicti Abbas et conuentus contra dictum decanum; quod ipse iniuste detinet quoddam beneficium ptinens ad medietatem ecclesie sue de Blak., quod quidem beneficium Rogerus de Blakeburn tenuit, scil. octauam partem omnium decimarum tam maiorum quam minorum, et omnium puentuum ecclesiasticorum puenientium ad ecclesiam de Whalleye, et ad capellas suas de Cliderhou et de Dounom, et petunt illud sibi restitui, et nomine medietatis sue ecclesie prefate de Blakeburn sibi resartiri, et iustitiam sibi in hac parte exhiberi cum pena legali. Tandem post multas altercationes hinc inde habitas, facta fuit a prefato pcuratore presente Abbate prenominato litis contestatio in iudicio sub hac forma. Respondet idem procurator litem contestando, quod dictus decanus prefatum beneficium iniuste non detinet sed iuste, quod cum necesse fuerit dicebat se posse probare, asserens alia in editione prefata vera non esse nec fieri debere. Licet autem prefatus Abbas in continenti offerret se intentionem suam pbaturum p instrumenta publica et autentica, et si necesse foret p alias pbationes sufficientes. Nos tamen diem partib3 ad faciend. quod ius dictaret prefigentes, die ad hoc prefixo partes de veritate dicenda iurare fecimus, factis autem. postea ad inquisitionem veritatis interrogationib; hinc inde in iudicio multimodis, exhibitis etiam ex parte dictorum Abbatis et conuentus plurib3 instrumentis publicis et autenticis ad intentionem suam pbandam et corundem copia dicto procuratori facta. Quamuis prefatus Abbas diligenter instaret ut in prefata causa sententiaretur, asserens

Nos dñum

intentionem suam tam p instrumenta sua quam p confessionem partis aduerse et responsiones ipsius in iure factas luce clarius apparere pbatam. Nos tamen volentes sup prefatis plenius deliberare et iuris peritorum uti consilijs, cum partes sepe et sepius in iudicio requisite an alia vellent in prefata causa pponere vel pbare in iudicio, responderent se ppositis et pbatis fore contentos, diem et consensu partium prefiximus ad pnunciand. diffinitiue in causa prefata. Die siquid ad sententiand. prefixo et presentib3 in iudicio tam prefato Abbate p se et conuentu suo quam dicto decano in ppria psona una cum procuratore suo competente et literas suas procuratorias in iudicio exhibitas appbante et ipsius factum procuratoris ratificante, cum et tunc ut prius a partib3 esset conclusum in causa. habentes pre oculis, et inuocata spiritus sancti gratia, ordine et solempnitate iuris in omnib3 obseruatis, utriusq. partis confessiones, pbationes, allegationes, et rationes ponderantes, communitatis etiam iuris peritorum consilijs p diffinitiuam sententiam secundum formam iuris ordinatam pnunciamus, prefatum beneficium ad medietatem ecclesie de Blak. prenominatam pleno iure ptinere. Illud idem beneficium prefatis Abbati et conuentui nomine predicte medietatis ecclesie de Blak. sententialiter adiudicantes, prefato decano nomine ecclesie de Whall. ppetuum silentium imponentes. In cuius rei testimonium tam nos quam testes subscripti sigilla nostra presenti scripto apposuiHijs testib3, dño Rogero Abbate Cestrie, dño Thoma priore eiusdem Loci, Ric. et Waltero eiusdem Loci monachis, dño Sym. decano sancti Joh. Cestr., magistro Joh. offic. Cestrie, magistro Rob. de Egenton, dño Petro rectore ecclesie de Deneford, magistro Reginaldo rectore ecclesie de Wytton, magistro Ric. de Huyton, dño Joh. de Longeford, magistro Alex. clerico dñi Archid. Cestrie, et alijs.

mus.

XXVIII. Compositio inter nos et Petrum de Cestria tunc rectorem ecclesie de Whalleye de predicta octaua parte ecclesie de Whalleye pertinente ad medietatem ecclesie de Blakeburn.

[ocr errors]

MNIBUS Cristi fidelib; ad quos presens scriptum puen

erit, Petrus de Lascy* rector ecclesie de Whalleye salutem in dão sempiternam. Nouerit uniuersitas vestra me ab Abbate et conuentu Loci Benedicti de Stanlawe eorum portionem quam habent in pprios usus in ecclesia mea de Whalleye, et quam eisdem in usu ppetuo fateor deputatam quamdiu fuero rector dicte ecclesie de Whalleye p xiij marcis argenti annuatim ad pascham psoluend. recepisse ad firmam, eam cum ecclesia mea non consolidando, nec aliquam iuris sup hoc predicte ecclesie de Whall. pretenendo prerogatiuam. Si contingat me aliquo modo cedere vel discedere, predicta portio antedictis Abbati et conuentui more pristino sine contradictione vel impedimento alicuius successoris meis, seu cuiuscunq. alterius occasione istius receptionis libera et immunis Si autem contingat quod absit aliquem post cessionem vel discessionem meam eorum iura super ista portione inquietare, liceat eis dicte portionis possessionem ingredi sine omni strepitu iudiciali et auctoritate iudicis competentis. Et ego prefatus Petrus uniuersa et singula onera dictam portionem contingentia siue debita siue consueta siue de nouo venientia siue qualibet firme pretaxate diminutione sustinebo, ubi priuilegia a sede apostolica dictis Abbati et conuentui concessa vel in posterum concedenda ab onerib; predictis non poterunt dictam portionem acquietare. Ad hec autem firmiter, fideliter, plenarie obseruanda obligaui me et omnia bona mea,

reuertatur.

* This is a strong confirmation of Sir Peter Leycester's supposition, that Peter de Cestria, the first and last rector of the church of Whalley, was the natural son of de Lascy. That he was illegitimate will appear hereafter.

« AnteriorContinuar »