Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam futurorum, cupimus peruenire, quod nos ad honorem Dei & sancti Georgii martiris, in cuius laude constructum est hospitale infirmorum ibidem degencium, quedam edere statuta decreuimus, que in presenti pagina per ordinem annotantur.

Videlicet vt magister dicte domus prouideat sacerdoti de aliquo, qui ipse infra missarum sollempnia in hiis, que ad ea sunt necessaria, amministret et de candelis et aliis circa altare curam habeat diligentem.

or

Preterea statuimus, vt sacerdoti inibi Deo seruienti dentur annuatim IIIIor marce et IIII solidi denariorum, dimidietatem in pascha & alteram partem in festo sancti Mychaelis. Item statuimus, vt curia sacerdotis & curia infirmorum, sicut nunc sunt, in perpetuum sint diuise, ita quod nec sacerdos contra infirmos, nec infirmi contra sacerdotem, aliquam habeant de cetero materiam questionis.

Preterea statuimus, vt infirmi manibus suis lacticinia vel alia cibaria non contractent, sed hoc in eorum predio hii facient, qui sani sunt & mundi.

Preterea districte precepimus, ne leprosi predicte domus aliquatenus intrare presumant ciuitatem, cum lege sint ab hominibus sequestrati, sed mittant nuncios suos sanos homines, cum ipsis fuerit oportunum.

Preterea statuimus, ut quicquid vnicuique fratrum vel alii de domo in mensa superfuerit de prebenda, in ipsa domo remaneat, nec alias mittatur aut ab aliquo deportetur.

Item cum aliquis receptus fuerit in domo infirmorum, siue sanus sit siue languens, siue diucius vel breuius vixerit, omnia bona, quecumque domui contulerit, ibidem integraliter remanebunt. Et si quam partem in hereditate vsquam habuerit, illa cedat domui memorate.

Preterea qualescumque res vel denarii parati collati fuerint infirmis, non ipsi, sed magister domus, qui erit pro tempore, recipiet & de illis comparabit necessaria quoad victum & vestitum.

Item de bonis mobilibus & denariis & vestibus a quocumque, infirmis scilicet vel sanis, receptis vel recipiendis, domui predicte collatis & de immobilibus & de trunco & peticione ecclesie nullam sacerdos recipiet portionem, sed contentus erit altaris sacrificio si quod fuerit. Preterea magister domus, cum necesse fuerit, de bonis prefate domus, vndecumque prouenerint, edificabit ecclesiam et domum sacerdotis et domum infirmorum.

Et presbiter infirmorum prefate domus petitorem ipsorum infirmorum, quocienscumque & vbicumque fidelium elemosinas pecierit, nequaquam ipsum impediet, nec hunc, quem ad hoc magister constituerit loco sui.

Vt autem hec statuta maneant rata in perpetuum et inconcussa, ea precipimus et mandamus sub pena excommunicationis & obtentu prebende a fratribus sepefate domus inuiolabiliter obseruari.

Datum & actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, in vigilia sancti Andree apostoli.

DCCCXCVI.

Vereinigung zwischen der Stadt Hamburg und der Stadt Bremen, betreffend die flüchtigen Schuldner. 1297. Febr. 3. ')

DCCCXCVII.

Adolf, Graf von Holstein, verleihet seiner Gemahlin Helena die halbe Stadt Hamburg, 400 Mark aus der Insel Gorieswerder und den Kirchspielen Niensteden und Eppendorf, so wie dem Kirchspiele Sarau, und eine Wohnung in Hamburg. 1297. Febr. 14. ') Adolphus, Dei gracia comes Holsatie et de Scowenborg, omnibus presens scriptum visuris vel audituris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Cum matrimonium magnum sit sacramentum in Christo et in ecclesia, decet, ut uxores virorum maxime nobilium ipsis viris defunctis solatio virili destitute minime sint egentes. Igitur recognoscimus, quod nos, accedente voluntate et consensu dilectorum fratrum nostrorum, comitum Gherardi et Hinrici, domine Elene, uxori nostre karissime, sorori illustrium principum Johannis, Alberti & Erici, Saxonie ducum, bona infrascripta titulo donauimus donationis, cessante quolibet impedimento, libere possidenda. Scilicet medietatem civitatis Hamburgensis, cum omni dominio, redditibus telonii, monete, advocatie, molendinorum, pertinentibus ad nos. Item insulam, que dicitur Goriswerder, et duas parrochias, que vulgariter dicuntur kerspel, circa Hammenburg sitas, videlicet Nigenstede et Eppendorpe, cum villis pertinentibus ad dictas parrochias, ita quod de dicta insula Goriswerder et prefatis parrochiis, tam de iudiciis quam de decimis et proventibus aliis, ducentarum marcarum reditus habebit omni anno. Item ducentarum marcarum reditus habebit in parrochia Sarowe, que parrochia communiter kerspel appellatur, inter Oldenborg et Plone sita, et in villis pertinentibus ad eandem.

Hec predicta bona dilecta uxor nostra, prefata domina Elena, cum omnibus iurisdictionibus, homagiis, iudiciis, decimis, reditibus et cum omni iure libere possidebit, quo nos, fratres nostri et progenitores nostri possedimus ab antiquo, hoc excepto, quod nulli omnino hominum

1) In der von der Stadt Bremen ausgestellten Originalurkunde im Hamburgischen Archive vorhanden. Sie stimmt beinahe wörtlich mit der Vereinigung vom Jahre 1259 Mai 13 überein. S. oben No. DCXXXVIII.

1) Nach Suhm Historie af Danmark T. XI. p. 877 aus dem Originale im Dänischen geheimen Archive. S. 899 hat Suhm dieselbe Urkunde unter dem Dato: MCCCVI Calendas Martii, in die beati Valentini Martyris, wieder abdrucken lassen, ohne sich des früheren Abdruckes mit dem Jahre 1297 zu erinnern. In dem von 1306 fehlen die Worte: ... reditus habebit omni anno. Item ducentarum marcarum reditus... Im Hamburgischen Archive ist auch eine notariell beglaubigte Copie dieser Urkunde vorhanden, welche Graf Ernst von Schauenburg dem Senate in Folge des Vertrages vom Jahre 1604 Mai 1 zustellte, da jener auf die in derselben erwähnten Rechte verzichtete. S. Stelzner Nachrichten von Hamburg Th. II. S. 475. Die Urkunde selbst blieb aber in des Grafen Besitze, da er ihrer wegen der über den darin erwähnten Gorieswerder mit dem Herrn Otto Grote obwaltenden Streitigkeiten bedurfte.

serviciis obligabitur de eisdem. Et quia donatio debet esse libera, ea viuente, non alienabimus, non obligabimus, non infeodabimus bona sepedicta.

Curiam quoque in memorata civitate Hammenburgensi sibi comparabimus congruentem. Et si nos sine heredibus mori contigerit, fratres nostri prelibati, Gherhardus et Hinricus, comites, eidem domine Elene ducentarum marcarum reditus in bonis suis melioribus assignabunt, quibus velit esse contenta, si civitatem Hamburgensem tantum voluerint rehabere.

Ad observanciam premissorum nos et fratres nostri sepefati et avunculus noster, predilectus illustris princeps, dominus Otto, dux Bruneswicensis et de Luneborgh, patrui quoque nostri, Adolphus & Johannes, Holsatie comites, fidem prestitimus manualem, et sigillum nostrum una cum sigillis eorum presentibus duximus apponendum. Nos comites Holsatie, Gherardus et Hinricus, dictam donationem gratam et ratam habemus. Et ut hec singula predicta domine Elene antedicte a nobis et a nostris successoribus inviolabiliter et irrevocabiliter observentur, fidem prestitimus manualem, et sigilla nostra ad presentem litteram duximus apponenda. Actum et datum Louenburg, anno Domini M°CC°XC°VII°, XVI° kalendas Marcii, in die beati Valentini martiris,

DCCCXCVIII.

Papst Bonifaz VIII. bestätigt den Cistercienserinnen des Klosters zum Jungfrauenthale dessen jetzige und künftige Besitzungen. 1297. April 3.')

[ocr errors]

Bonifacius episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis in Christo filiabus, abbatisse et conuentui monasterii de Valle uirginum, || Cisterciensis ordinis, Bremensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecte in Domino filie, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas uestras et locum, in quo diuino estis obsequio mancipate, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis, prestante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem decimas, prata, pascua, nemora, possessiones et alia bona uestra, sicut ea omnia iuste et pacifice possidetis, uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus, salua in predictis decimis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum.

Datum Rome, apud sanctum Petrum, III nonas Aprilis, pontificatus nostri anno tertio.

Jac. Bav.

In dorso: Paulus Nouariensis.

1) Aus der Originalbulle mit anhängendem Bleisiegel des Papstes.

0. Ser.

DCCCXCIX.

Des Landes Franecker Vertrag mit der Stadt Hamburg, dass nur der Schuldner oder Schuldige belangt und verhaftet werden solle. 1297. Mai. ')

Nos gretmanni et vniuersitas cetus terre Franackere vniuersis presentia visuris || volumus esse notum, quod cum discretis et honestis viris, consulibus ciuitatis Hamburgensis, propter bonum pacis et concordie, diuina mediante clemencia et discretorum virorum consilio et auxilio, conuenimus in hunc modum. Quod si nostri videlicet indigene cum burgensibus de Hamburg mutuum contraxerint aut pro debito pecuniario eos incusauerint, forefactum ibidem commiserint, aliquem leserint, wlnerauerint, occiderint, quocumque modo hoc euenerit, nullus prorsus incusari, impediri, grauari vel detineri proinde debeat, nisi reus. Vt autem hec robur perpetue firmitatis optineant, presens scriptum appensione sigilli terre nostre duximus muniendum. Datum anno Domini M°CC°LXXXX°VII°, mense Mayo.

CM.

Des Landes Harlingen Vergleich mit der Stadt Hamburg, dass nur der Schuldner oder Schuldige belangt und verhaftet werden solle. 1297. ')

Nos iudices & vniuersitas terre Herlingorum, vniuersis presentia visuris || in perpetuum volumus esse notum, quod cum discretis & honestis viris, consulibus || ciuitatis Hamburgensis, propter bonum pacis & concordie, diuina mediante || clementia & discretorum virorum consilio & auxilio, conuenimus in hunc modum: Quod videlicet si nostri incole cum burgensibus de Hamborch mutuum contraxerint, aut pro debito pecuniario eos incusauerint aut forefactum ibidem commiserint vel aliquem leserint, wlnerauerint seu occiderint, quocunque casu hoc euenerit, nullus prorsus incusari, impediri, grauari vel detineri proinde debeat, nisi reus. Vt hec autem in perpetuum robur firmitatis obtineant, presentem paginam appensione sigilli terre nostre duximus muniendam.

Datum anno Domini M°CC°LXXXX° septimo.

CMI.

Papst Bonifaz VIII. publicirt seine Verordnung vom 3. März dieses Jahres, in welcher verboten wird, den Bettelmönchen neue Häuser einzuräumen. 1297. Mai 27. ')

Bonifacius episcopus, seruus seruorum Dei, vniuersis presentes litteras inspecturis salutem

et apostolicam benedictionem. Tenorem cuiusdam constitutionis, quam inter alias Rome apud

1) Aus der Originalurkunde, welcher das Siegel anliegt.

1) Aus der Originalurkunde..

1) Aus der Originalbulle, welcher das Bleisiegel des Papstes Bonifaz VIII. anhängt.

sanctum Petrum V nonas Marcii, pontificatus nostri anno quarto, nuper edidimus, presentibus fecimus annotari, qui || talis est.

Cum ex eo, quod predicatores, minores et religiosi alii mendicantes in ciuitatibus, castris, villis aut locis aliis ad habitandum domos uel loca de nouo suscipiunt seu olim suscepta dimittunt, se ibidem ad alia transferentes, diuersa scandala quandoque proueniant et frequentes clamores ad sedem apostolicam perferantur, nos super hoc prouidere uolentes, hoc perpetuo prohibemus edicto, ne deinceps aliquis uel aliqui de predictis quibuscumque super hoc priuilegiis muniti existant, que ipsis contra tenorem constitutionis presentis nullatenus uolumus suffragari in aliqua ciuitate, castro, villa seu loco quocumque ad habitandum domos uel loca quecumque de nouo recipere seu hactenus recepta mutare uel ea uendicionis, permutacionis, donacionis aut cuiusuis alienacionis titulo quomodocumque in alios transferre presumant, absque sedis apostolice licentia speciali, plenam et expressam faciente de prohibicione huiusmodi mencionem: si secus egerint, irritum decernentes. Per hoc tamen eis, qui uitam duxerint heremiticam seu solitariam eligendam de maiorum suorum licencia, quin cellas, mansiones seu habitacula in heremis siue locis, ubi non sit hominum habitacio de propinquo, possint acquirere ac mutare, non intelligimus interdictum. Datum Rome, apud sanctum Petrum, VI kalendas Junii, pontificatus nostri anno quarto. In dorso: B. de Sugio.

CMII.

Papst Bonifaz VIII. publicirt seine Verordnung vom 3. März dieses Jahres wider den Missbrauch der Einstellung des Gottesdienstes. 1297. Jun. 1. ')

Bonifacius episcopus, seruus seruorum Dei, vniuersis presentes litteras inspecturis, salutem & apostolicam benedictionem. Tenorem cuiusdam constitutionis quam inter alias Rome apud sanctum Petrum | V nonas Marcii, pontificatus nostri anno quarto, nuper edidimus presentibus fecimus annotari, qui talis est.

Quamuis super cessationibus a diuinis, que a capitulis, conuentibus siue collegiis secularium uel regularium ecclesiarum multociens sine causa rationabili attemptantur, manifesta satis a felicis recordationis Innocentio papa III. et Gregorio X, predecessoribus nostris, manauerint instituta, quia tamen post illa est plerumque compertum, cessationes easdem irrationabiliter esse factas, nos ad tam pernitiosum euitandum abusum, eadem statuta cum infrascripta moderatione in suo uolentes robore perdurare, de fratrum nostrorum consilio, districtius inhibemus, ne a seculari uel regulari capitulo, collegio seu conuentu ecclesie cuiuscumque cessationes ipse, nisi uocatis omnibus, prout sunt pro electionis negotio euocandi, & deliberatione habita diligenti ac episcopo alioue quocumque clerico siue laico, cuiuscumque dignitatis, preeminencie, conditionis aut status existat, propter cuius iniuriam uel offensam eadem uidetur cessatio facienda, post predictas uocationem & deliberationem de

1) Aus der Originalbulle, welcher das Bleisiegel des Papstes Bonifaz VIII. anhängt.

« AnteriorContinuar »