Imágenes de páginas
PDF
EPUB

legationis testes per aurem sunt adtracti. Liupolt. Albwin. Snello. Adalpreht. Razo. Penno.

XXI.

Nouerit omnium in Christo fidelium tam presens etas quam successura posteritas. qualiter Adalheit comitissa ob remedium anime uiri sui Heinrici dedit duos mansus et dimidium ad altare S. Marie. unum ad Winzingin et Crufilingin. alterum ad Pielaha. dimidium ad Muri. Sed et filii eius Gebehardus et Dietricus post excessum matris dederunt uineam unam ad Mirchingin cum suis appendiciis. Huius traditionis facti sunt testes. Liupoldus marchio. Gudrabo. Ascwin. Et mancipium unum. N. Irmingart. eadem matrona tradidit super idem altare pro tributo. V. denariorum.

XXII.

Notum sit cunctis sancte ecclesie filiis quod quedam matrona. N. Bertha delegauit super altare S. Marie ob remedium anime uiri sui Albwini predium suum.

XXIII.

Nouerint uniuersi sancte ecclesie filii. qualiter quidam. N. Chazilie sesulo apud nos renuncians tradidit super altare S. Marie predium suum. quod adiacet chamba testibus istis adhibitis. Gebehart. Gudrabo. Dietrich. Sigifrit. Penzo. Arnolt. et puerum. N. Heinrich.

Cuius matrem post alio tempore cum alio paruulo tradidit super idem altare pro censu. V. denariorum, et testes isti per aurem sunt adtracti. Rapoto. Reginger. Liupolt. Wichperth. Bertolt. Penno. Gunzo. Bertolt.

XXIV.

Notum sit uniuersis sancte ecclesie filiis. qualiter quedam matrona N. Ita tradidit super altare S. Marie uineam unam apud Anzindorf ob remedium anime filii sui leonis.

XXV.

Notum sit omnibus Christi fidelibus qualiter quedam matrona. N. Wezala tradidit super altare S. Marie mansum unum apud Ödalrichischirchin. et mancipia XXVIIII. quorum hec sunt nomina. Adalpreht. Hartwich. Gebehart. Meginpreht. Engilpreht. Richpreht.

Diethpreht. Irinch. Zeizman. Gebehart. Hartwich. Rilint. Sizila. Irmburch. Pezala. Hilta. Suanihilt. Gnanni. Heilka pro tributo V. denariorum.

XXVI.

Nouerint uniuersi ecclesie filii qualiter quidam nobilis uir. N. Eberhart qui nobiscum postea in sancta conuersatione uixit. et frater eius Adalbero legauerunt in manum episcopi nostri Altmanni et aduocati Ödalrici delegandum super altare S. Marie ad Agalstreifingin uillam unam. et ad Mehtrys dominicale unum. et uineam unam. cum omnibus appendiciis. et pomarium unum et mancipia. V. Suarzman. Ludwich. Christan. Heriman. Hazaho. adhibitis mox testibus quorum ista sunt nomina. Razo. Reginhart. Heriman. Ödalrich. Engilram. Snello. Taginie. Ögo. Wolfram.

XXVII.

Nec non et illud memorie commendandum. quod quidam iuuenis diuino amore conpunctus. N. Adalbero substantiam suam ex paterno sibi iure collatam. legauit super altare S. Marie. seque ipsum professione ibi stabiliuit. adhibitis testibus superioribus.

XXVIII.

Notum sit cunctis ecclesie filiis. qualiter quedam. N. Richiza delegauit super altare S. Marie predium suum ad Poumgartin ea conditione ut quamdiu ipsa uiueret. usum propriis expensis haberet.

XXIX.

Nouerint cuncti sancte ecclesie filii. qualiter quidam. N. Gozwin delegauit super altare S. Marie predium suum ad Poumgartin uidelicet curtale unum cum tribus iugeribus per manum cuiusdam nobilis uiri N. Egini. et mancipia. IIII. quorum sunt nomina. Pretinch. Azala. Imiza. Liuza et testes hii sunt adhibiti. Reginpreht. Sigifrit. Egini. Erwin. Tobilan. Meginhart. Půso. Liupolt. Salcho.

XXX.

Nouerint omnes Christi fideles quod quidam. N. Gozwin tradidit super altare S. Marie curtale unum cum tribus iugeribus apud Izindorf.

XXXI.

Nouerint omnes tam presentis quam successure posteritatis fideles. quod quidam nobilis Piligrimus de Rotingin tradidit super altare S. Marie dominicale unum ad Biugin pro remedio anime sue. Et ut hec traditio stabilis maneat perpetuo. hii testes idonei. per aurem sunt adtracti. Sigihardus comes. et Adalbertus comes. Egilolf. Ögo. Piligrim de Grie. Heidinricus de erlaha. Volcholt. Rapoto. Pabo. Gerolt. Reginger. Erchinpreht. Hartwich. Inuestiture. Sigihardus comes. Egilolf.

XXXII.

Sed et post alio tempore idem Piligrimus tradidit super idem altare duas vineas apud Mura ob remedium anime sue. Huius traditionis. adhibiti sunt testes. Ekkibertus comes. et filius eius Eberhart. Hezil. Megingoz. Inuestiture Ekkibertus.

XXXIII.

Nouerint Omnes uniuersalis ecclesie fideles. qualiter Ödalricus

comes. noster aduocatus dederit unum mansum ad altare S. Marie in loco qui Tobilarin uocatur pro suis militibus qui Mauribergensi bello succubuere. et postea alium ad Cbamba ob remedium filiorum suorum. addens etiam non multo post gratuito dimidium.

Sed et uxor eius post obitum mariti tradidit alium in eodem loco pro remedio amborum. Huius traditionis adhibiti sunt testes Ekkibertus comes. Gebehardus. Junior Ekkibertus. Raffolt. Engibram. Ödalrich. Hezil. Inuestiture Ekkibertus.

XXXIV. et V.

Nouerit omnium in Christo fidelium tam presens etas quam successura posteritas. qualiter comes Ekkibertus pro remedio anime uxoris sue Mathilde dedit mansum unum super altare S. Marie. duobus quidem locis diuisum. sed plus tamen predicta quantitate habentem. Cuius uidelicet una pars Iringisperg. altera vuchilinisdorf sita est. addens etiam locum apud fluuium treisim molendino aptum. et publica uia tritum. Huius traditionis adhibiti sunt testes. Eberhardus eiusdem comitis filius. Hecil. Megingoz. Irmfrid. Ödalrich.

Idem etiam Ekkibertus comes alio tempore tradidit super idem altare dimidium mansum ad vuchilinisdorf. et duo mancipia.

XXXVI.

Nouerint omnes Christi fideles qualiter quedam matrona. N. Mathilth tradidit super altare S. Marie mansum unum apud trebinse cum manu filiorum suorum Piligrimi et Bertholdi.

XXXVII.

Notum sit omnibus Christi fidelibus qualiter quidam. N. Adalhalm tradidit super altare S. Marie dimidium mansum apud pirchahi.

XXXVIII.

Nouerit uniuersitas Christi fidelium qualiter Liupoldus marchio tradidit super altare S. Marie augiam in danubio apud tiscizin.

XXXIX.

Nouerint uniuersi sancte ecclesie filii qualiter comes Herimannus de Biugin cum manu filii sui Gebehardi delegauit in manum Dietmari cuiusdam nobilis uiri dominicale unum ad flinsbach. ea conditione. ut isdem D. (ietmarus) delegaret super altare S. Marie. pro remedio anime Gebehardi. Quod isdem D. impleuit. et mancipia quorum sunt nomina. Egilolf. Heimo. in proprium seruicium. et testes hii sunt adsciti. Herimannus comes. et filius eius Gebehardus. Piligrimus.

XL.

Nouerint omnes Christi fideles. qualiter quidam. N. Volchrat radidit super altare S. Marie dimidium mansum ad Penningin.

XLI.

Nouerint cuncti ecclesie fideles. quod quidam. N. Wasigrim tradidit ad altare S. Marie uineam ad Chumberga sub his testibus. Ödalrich et Albrich.

XLII.

Notum sit cunctis sancte ecclesie filiis. quod quidam. N. Anshalm de primis ministerialium marchionis tradidit dominicale quoddam Ebingin in manum Dietmari cuiusdam nobilis uiri. ea uidelicet conditione. quatenus ipse pro sui suorumque parentum salute traderet super altare S. Marie. Quod et factum est. Et ut hec traditio

inconuulsa permaneat perpetuo. testes isti per aurem sunt adtracti. Haderich. et filius eius Haderich. Raffolt. Piligrim. Gundachar et filius eius Gerolt. Liupolt.

XLIII.

Notum sit omnibus Christi fidelibus. quod quidam. N. Dietmar tradidit super altare S. Marie uineas duas. et testes hi sunt adhibiti. Egilolf. Gozman.

XLIV.

Nouerint omnes tam presentis etatis quam future posteritatis fideles. qualiter quidam nobilis N. Wolfker. cupiens illud euangelicum preceptum implere. qui uult post me uenire. statuit hierosolimam ire. Sed quia minus abundabat sumptibus pecunie. predium suum quod situm est horiginbach et wizilinisdorf delegauit super altare S. Marie in manum domini Hartmanni abbatis. pro XXti marcis. eo tenore ut si ipse in uia uiuus uel mortuus remaneret. ecclesia sibi predium in ius proprium pro anime sue et parentum suorum requie uendicaret. si uero redisset. quinto anno equali pecunia predium redimendi postestatem haberet. Quod si facere nollet uel non posset. quinto anno transacto ecclesia deinceps libere et absque ulla contradictione perpetuo iure possideret. nec deinceps redimi omnino posset. Qua conuentione fratres commoniti. predium quod habebant pro predicta pecunia emere (superscriptum est: uel uendere) non sunt cunctati. In predicta autem delegatione. testes hi per aurem sunt adtracti. Haderich et filius eius Heinrich. Piligrim. Albwin. Rumolt et filius eius Tiemo. Erchinprecht. Dietmar. Eberhart. Merboto. Amalunch. Wichman. Snello. Zeizo. Rudolf. Meginhart. Azilie. Bertolt. Adalpreht. Gunzo. Inuestiture Haderich. Heinrich. Alwin. Quam traditionem sollempniter celebratam et quasi quodam sigillo obsignatam idem Wolfkerus temerare presumpsit. Nam oblitus diuini iudicii et karitatis erga eum exhibite. domino Nizoni comparandum optulit. quod nobis iam possidendum tradidit. Quod etiam ita sine respectu humane defensionis dominante iniustitia usque ad obitum eiusdem. N. (izonis) permansit. et tunc deo miserante secus quam (sic) se humana iudicia habent. nobis restitutum est. Nam uxor eius Truta deo semper deuota ob remedium anime mariti sui. accepto eius uice alio predio apud chamba sito quod Anshalm dedit istud nobis. quod et

« AnteriorContinuar »