Heinrich. Quod etiam episcopus super altare S. Marie delegauit, fratribus deo sanctisque eius hic seruientibus in usum. V. Nouerint uniuersi sancte ecclesie filii quod quidam nobilis N. Waltchon predium suum Ratoldisdorf dictum cum manu matris sue et uxoris et filii et filie sue legauit in manum Piligrimi. cuiusdam nobilis uiri. ea uidelicet ratione ut idem Piligrimus idipsum predium legaret quocunque episcopus Altmannus uellet, in cuius potestate beneficium Rudolfi felicis memorie fratris Waltchöni adhuc fuit. pro quo beneficio redimendo predium predictum eidem antistiti absque omni contradictione tradidit. Testes uero huius rei per aurem sunt adtracti. Ögo. Adalbertus comes. Ögo. Raffolt. Piligrim. Pabo. Albwin. Bertolt. Rödpreht. Arnolt. Wolfram. Inuestiture Adalbertus comes. Postea uero rogatu predicti antistitis idem Piligrimus hoc idem predium super altare s. Marie legauit. et inuestituram contradidit. Et ut hec traditio stabilis deinceps permaneat omni euo. testes isti sunt adsciti. Gebehart puer. Raffolt. Engilpreht. Meginhart. Heinrich. Reginger. Volchrath. Richpoto. Aribo. Adalpreht. Inuestiture Gebehart. Heinrich. Engilpreht. VI. super altare Isdem etiam Waltchon . .. alium mansum tradidit S. Marie ob remedium anime fratris sui Rudolfi et mancipia quorum sunt nomina. Rödpreht. Altman. Huius traditionis testes per aurem sunt adtracti. Otachar marchio. Raffolt. Piligrim. Rödpreht. Chazo. Wizilie. Aribo. Gnanno. Werinhere. Rapoto. Chraft. Reginpreht. Adalpreht. VII. Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris. quod ecclesia Gotwicensis cum haberet pascua inter Wchileinsdorf et Wigeleinsdorf. quedam nobilis et honesta matrona de Zakkinge Mahthilt nomine addidit eidem ecclesie pro remedio anime sue in eodem loco ad duo iugera et dimidium. et hoc de suo patrimonio. quorum terminus est Pinizporz. Huius rei testes sunt. Hadmar de Chifarn. Chunradus de Griez. Wicpotus de Piela. Albero de Vihouen. VIII. Iste est terminus parrochie ad Muttarin quam dominus Egilbertus patauiensis episcopus in honore S. Stephani dedicauit. et infra scriptas terminationes eidem ecclesie episcopali auctoritate confirmauit. Postmodum etiam felicis memorie dominus Altmannus patauiensis ecclesie episcopus. apostolice sedis legatus. eandem parrochiam cum omni sua terminatione super altare S. Marie in monte Kotwigensi tradidit. eamque prouidendam fratribus ipsius cenobii commisit. simul banno suo declarans. eam perpetue damnationis reum esse. qui horum aliquid quoquo pacto presumpserit temerare. Ascendit autem terminus iste de chlebidorf recta linea ad tiurgidin. de tiurgidin ad chufarin in fontem ibi manantem. inde recta uia per eginindorf in flumen fladniz. de fladniz usque tiemindorf. inde ad scoingin. de scoingin usque ad uillam ekkibrehtisperg dictum (sic). et sic per unam curtam ipsius uillule usque Karlistetin in fontem inibi prope manantem. inde siluam usque ad chirchperch. de chirchperg in poginpach. de poginpach in fiesilbach. de fiesilbach in pigartinpach. de pigartinpach usque in achispach. et descendit de achispach usque in danubium. et sic per danubium usque ad prenominatam uillulam chlebidorf. unde idem terminus exurgit. IX. Notum sit ecclesie filiis quod uenerabilis patauiensis episcopus Altmannus in allodio apud piricha S. Marie eiusque patrocinio in monte Kotwich subiacentis congregationis. abscisis partibus adiacentium parrochiarum a suis ecclesiis longius remotis. et noualibus nondum terminatis. sic plebis necessitate ut cleri consilio canonice parrochiam construxit. eiusque curam et regimen cum ceteris appendiciis eiusdem congregationis prouidentie commisit. Hunc eiusdem parrochie terminum episcopali iure predestinauit. versus occidentem treisimam fluuium ab ortu suo usque ad uillam s. ypoliti. deinde uiam septentrionalem que ducit de s. ypolito ad mehtyris per uillam Wagrein. et per siluam que uocatur vorahach. deinde ad uillam sibinhirtin. deinde inter duo allodia Williberti et Waltonis in uillam tiurin. uersus orientem persnicham. ab ortu suo usque ad uillam tiurin. uersus australem partem semita que uocatur pechstich. inter confinia allodiorum marchionis Haderici et Rudolfi, et ita uersus carinthiam. quicquid infra hos terminos est ad parrochiam piricha pertinet. Cenobitis autem apud s. Petrum ne quam de abscisione sibi subiacentis parrochie penuriam sufferrent. ad hoc ne qua amplius de decimatione apud houistat quam affirmabant suam querela oriretur. dimidium oblationis in ecclesia S. Michaelis. et decimationem uini ad eandem ecclesiam terminati. predicte congregationi subtrahendo. ac sue partis dimidium decimationis frumenti eiusdem ecclesie. et decimationem uini sui apud steina. utriusque monasterii preposito assentiente restituit. X. Notum sit ecclesie filiis. quod uenerabilis Altmannus patauiensis ecclesie episcopus de latitudine parrochie apud huriwin precidit partem ad condendam nouam parrochiam. Cuius noue parrochie matrem ecclesiam apud chuliub fieri uoluit. Eiusdem parrochie certus limes est uersus occidentem inter allodium marchionis. et quorundam nobilium descendens a montanis usque ad mazinbach. inde ad smidibach. Juxta quem riuum habet ascensum ad uillam que uocatur smidibach. inde habet terminum dorsum tumentis terre. quam rustici dicunt scheith. ad uillam heimonis. dein ad moisinbach. Juxta quem habet descensum ad riuum huriwin. et sic iuxta eius decursum usque ad sirnicha. Cuius etiam decursus limes est usque ad radwanasbach. quem ascendit usque ad tumulum qui excreuit super wagrein. Inde eandem altitudinem habet quam rustici dicunt Wagrein. usque ad ortum hediliz. Inde usque ad proximum montem qui pertinet ad houistat. Hinc habet descensum iuxta chrebizbach usque ad pilam. Quem etiam pilam transit recto limite inter duo allodia marchionis et domini Piligrimi. pertingens usque ad montana. Hos predictos riuos habet eadem parrochia certos limites. ita tamen ut uille eisdem riuulis infra adiacentes. quacunque transcenderint eosdem riuulos ut assolet per quelibet extrema sui limitem promoueant. XI. Iste est terminus parrochie Mulibach. A ponte qui dicitur Zionza cum uillula que proxima est nomine stráza. et inde descendit usque Gerrichistal. inde ad uiam que uocatur plechuntirwech. inde wirindisdorf. et inde a porta Gnannilinis. predia liberorum recta linea usque Perehardesstich. et inde usque tichmannes. inde rursum supra habichisbach. et de habichisbach ad pontem in principio nominatum Zionza. XII. Notum sit omnibus sancte ecclesie fidelibus quod quidam nobilis nomine Rapoto. qui postea seculo renuncians nobiscum est conuersatus. rogatu filii sui Adalrammi predia sua quecunque et ubicunque inferius anesim fluuium habuit pro remedio anime sue super altare S. Marie tradidit. Huius traditionis testes per aurem adtracti sunt comites. Engilbertus. et Gebehardus. Odalrich. Taginie. Raffolt. Reginger. Gudrabo. Meginwart. Ehkirich. Liutwin. Otpolt. Poto. Ötpreht. ..... pro Addidit etiam mancipia tributo. V. denariorum. Dietrich. Razo, Rothart. Růdolf. Trutman. Heriman. Truta. Irmingart. Chuniza. Ita. Gunthere. Heriman. Ita. Voluza. Sub his testibus Raffolt. Bertolt. Alrich. Wezil. Rudolf. Salcho. Riwin. Sigifrit. Dietrich. Aribo. etiam alia dedit in proprium seruicium. Ranzo. Adalger. Adala. Engilpreht. Reginhart. Wasiburch. Heinrich. Otto. Gnanwib. Růzil. Chuniza. Herlŏch. Hesila. Heilka. Liutkart. Woluolt. Hemma. Friderich. Hadaloch. XIII. Notum sit omnibus qualiter quedam nomine Meriza dimidium predii sui apud Noppindorf delegauit in manum aduocati Ŏdalrici delegandum super altare S. Marie. mutuo recepto a fratribus eiusdem loci predio apud persniche. exceptis pratis qaod Tobilan et filii eius super idem altare delegauerunt. Huius mutue delegationis testes hi per aurem sunt adtracti. Eberhart. Eppo. Wolfrat. Sigiboto. Eberloch. Chazo. XIV. Notum sit cunctis sancte ecclesie filiis qualiter quidam nomine Nanzo seculo renuncians. delegauit super altare S. Marie mansum unum iuxta fluuium urla situm. XV. Nouerint omnes Christi fideles. quod quidam nomine Marchwart. tradidit ad eundem tytulum duos mansus et dimidium iuxta fluuium urla. XVI. Nouerint uniuersi sancte ecclesie filii. qualiter quidam nomine Lanzo rogatu patris sui Adalhalmi tradidit super altare S. Marie beneficium suum ad Lanzindorf. et mancipia XXIIII. cuius soror nomine Adalheit tradidit. V. mancipia super idem altare sub his testibus. Wiker. Meginwart. Gudrabo. Ödalrich. Adalhalm Razo. Grif. Heinrich. Reginboto. Azilie. Snello. Perahart. Chazilie. Gnanno. Heinrich. XVII. Nouerit uniuersitas deum colentium quod quidam nomine Meginhart tradidit super altare S. Marie beneficium suum pro remedio anime uxoris sue et filii eius vineam unam cum iurnalibus. XVIIII. pratum et mancipia. IIII. . . . adtractis. Werinhere. Odalrich. Hadamar. Engilpreht. Mazilie. Tagine. Richpolt. Heinrich. Grif. Tobilan. XVIII. Nouerit omnium Christi fidelium tam presens etas quam successura posteritas. qualiter quidam nobilis nomine Irmindie adhibitis testibus. Wigrat. Rudolf. Egino. legauit in manum cuiusdam nobilis uiri Rapotonis uineam unam ad Eginindorf cum appendiciis suis. ea conditione. ut idem Rapoto eandem uineam legaret super altare S. Marie. Quod et factum est. Huius legationis testes per aurem adtracti sunt. Irminhart. Ceizzo. Liupolt. Riwin. Liuce. Richo. Aribo, Izo. XIX. Notum sit omnibus Christi fidelibus. qualiter quidam nobilis uir. N. Wolftrigil liberalem mansum legauit in manum Adalberti comitis. ea conditione. ut idem comes pro remedio ipsius et uxoris eius Adalheide super altare S. Marie delegaret. Quod et factum est. Huius legationis testes per aurem adtracti sunt. Rapoto. Dietmar. Heinrich. Reginpolt. Ascwin. Dietrich. XX. Nouerint omnes Christi fideles. qualiter quidam nomine Riwin legauit super altare S. Marie ad nuzdorf curtale unum. Huius |