Imágenes de páginas
PDF
EPUB

I.

Cession de toute juridiction au recteur et à l'Université par le magistrat de Louvain (1).

6 septembre 1426.

In nomine domini amen. Anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo vicesimo sexto, indictione quarta, Pontificatus sanctissimi in Christi patris et domini nostri domini Martini diuina prouidentia pape .v. anno nono, mensis septembris die sexta, hora vesperarum vel quasi, in nostrorum notariorum publicorum et testium infrascriptorum specialiter ad hoc vocatorum presentia personaliter constituti venerabiles, prouidi et circumspecti viri domini doctores et magistri Wilhelmus Nepotis, scolasticus ecclesie collegiate sancti Petri Louaniensis, Leodiensis diocesis, magister in artibus et baccalarius in jure canonico, Rector Vniuersitatis studii opidi Louaniensis, Johannes de Groesbeke, legum, Nicolaus de Prumea, utriusque juris, Johannes De Neel, medicine doctores et in artibus magistri, Gerardus Bruyn, in artibus magister et in jure canonico baccalarius, eiusdem ecclesie collegiate sancti Petri Louaniensis decanus, Henricus de Mera, in jure canonico licentiatus, Godefridus Cromme, Johannes de Tuldel, Johannes Rodolphi alias Flamingi de Aldenardo, Petrus de Renesse, Johannes Stockelpot, Godefridus de Gompel, Johannes Keerman et Amelricus de Sychenis, in artibus magistri, necnon Johannes de Platea alias de Lyra, in jure canonico baccalarius, animo idem studium fundandi, incipiendi et continuandi specialiter congregati, petiuerunt et debita cum instantia dominos burgimagistros, scabinos, consules, ceterosque gubernatores et juratos opidi Louaniensis presentes et pro

(1) Ce document est intitulé: Cessio, translatio ct resignatio opidiTM Louaniensis omnis jurisdictionis et superioritatis in Rectorem et Vniuersitatem.

tunc, vt videbatur, ipsum opidum representantes, requisiverunt quatenus ipsi secundum tenorem et continentiam certarum litterarum apostolicarum pro generali studio inantea et in perpetuum in ipso opido Lovaniensi tenendo et fouendo, Rectori pro tempore et Vniuersitati eiusdem studij privilegia et libertates in ipsis litteris apostolicis contenta annuerent, et concederent omnem cognitionem, punitionem, cohercionem et jurisdictionem, ac penitus omnimodam superioritatem, si quam vel quas idem opidum habuit, habeat, habere potuerit, haberet vel habere possit in ipsos Rectorem et doctores, magistros ceterosque graduatos et scolares eiusdem studij ac eorum familiares in et de negocijs, causis, et rebus tam ciuilibus quam criminalibus, magnis et paruis, abdicando, et in Rectorem pro tempore et Vniuersitatem prefa+ tos pure et simpliciter cedendo, transferendo et resignando. Quorum petitione et requisitione sic factis, ad statim post aliqualem dictorum dominorum burgimagistrorum, scabinorum, consulum, ceterorumque gubernatorum et juratorum opidi prefati inter se deliberationem prehabitam, Egidius Divitis, opidanus et burgimagister eiusdem opidi, eo nomine ac pro se et pro ipsis omnibus idem opidum Louaniense representantibus, pro tunc ac ad infrascripta, videlicet pro purificatione dictarum litterarum apostolicarum quoad fundationem, inceptionem et continuationem ipsius generalis studii Louaniensis prefati a Sancta Sede Apostolica concessarum inibi tenendi et fouendi, conuocatis et congregatis, in Rectoris, doctorum et magistrorum prefatorum ac nostrorum infrascriptorum notariorum presentia, protulit et asseruit hec verba vel consimilem intellectum habentia. Quod ipsum opidum Louaniense omnem cognitionem, punitionem, coher cionem, jurisdictionem et penitus omnimodam superioritatem, si quam vel quas habuit, habere potuerit, haberet vel habere possit in Rectorem, doctores, magistros ceterosque graduatos et scolares, aut aliquem eorum de suppositis aut membris ipsius Vniuersitatis, ac ipsorum familiares, in et de omnibus negociis, causis et rebus tam ciuilibus quam eciam criminalibus, magnis et paruis, illas sibi abdicauit et

in presenti abdicat, et in ipsos Rectorem pro tempore et! Vniuersitatem cessit, transtulit et resignauit, ac eciam in presenti cedit, transfert et resignat, nichil juris in predictis aut aliquo premissorum sibi quomodolibet competentis reseruando. Sicque voluit et in presenti vult, ac in futuris perpetuis temporibus velit habere et permanere ac inuiolabiter obseruari. In cuius eciam euidentius testimonium et signum ipse Egidius burgimagister dicto domino Rectori omnes bullas siue litteras apostolicas fundationis et priuilegiorum sepedicti studij in et ad manus eius tradidit et resignauit, per Rectorem pro tempore et Vniuersitatem sepedictos in antea et de cetero reseruandas et custodiendas; supplicans tamen idem Egidius burgimagister dictis Rectori, doctoribus et magistris prenominatis, quatenus ipsi de statutis congruis et honestis pro bono et concordia Vniuersitatis et opidi prefatorum vellent prouidere. Super quibus omnibus et singulis idem magister Wilhelmus Rector nomine Rec-. torum pro tempore et Vniuersitatis, ac Egidius Diuitis, burgimagister, predicti, eo nomine et opidi, prefatorum a nobis. notarijs publicis infrascriptis publicum fieri petierunt instrumentum seu publica instrumenta ad dictamen cuiuslibet sapientis. Acta fuerunt hec in domo consulatus prefati opidi, in camera nuncupato die Rosenhoet, sub anno, indictione, mense, die, hora, loco ac pontificatu, quibus supra, presentibus ibidem honestis et discretis viris dominis Johanne dicto Pape, presbitero, et Aristotele de Via lapidea, clerico Cameracensi, nec non dominis Waltero Leeman ac Simone de Ponte alias Metten Gelde, presbiteris capellanis ecclesie sancti Petri Louaniensis predicte, Leodiensis diocesis, testibus fide dignis ad testificandum premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Symon de Outdorp, clericus Traiectensis diocesis,' publicus imperiali auctoritate notarius, quia premissis omnibus et singulis, dum sic vt premittitur fierent et agerentur, vna cum discretis viris Judoco notario subscripto et testibus prenominatis presens interfui, eaque sic fieri vidi et audiui, ideo hoc presens publicum instrumentum exinde confectum

propria manu scripsi et subscripsi, ac signo meo solito et consueto signaui rogatus et requisitus, in fidem et veritatis: testimonium omnium et singulorum premissorum.

Et ego Judocus Sapiens, clericus Leodiensis diocesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia premissis omnibus et singulis supradictis, dum sic vt premittitur fierent et agerentur, vna cum discreto vero Symone, notario suprascripto, et testibus supratactis presens interfui eaque sic fieri vidi et audiui, ideo hoc presens publicum instrumentum, per alium fideliter scriptum, exinde confeci et subscripsi, signo solito et consueto signaui rogatus et requisitus in fidem et veritatis testimonium omnium et singulorum premissorum.

II.

Cession de toute juridiction au recteur et à l'Université par le chapitre de Saint-Pierre.

5 octobre 1426.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter quod anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo vicesimo sexto, indictione quarta, mensis octobris die quinta, hora summe misse vel circiter, Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Martini diuina prouidentia huius nomimis pape quinti anno nono, in mei notarij public et testium infrascriptorum presentia personaliter constitutis venerabilibus et circumspectis viris dominis doctoribus et magistris Johanne de Groesbeke in legibus, Nicolao de Prumca in vtroque jure, Johanne De Neel in medicinis doctoribust et magistris in artibus, necnon quam pluribus alijs dominis et magistris almam Vniuersitatem studij Louaniensis representantibus, nomine et ex parte predicte Vniuersitatis, ex vna, necnon venerabilibus et circumspectis viris dominis et magistris Wilhelmo de Asscha preposito, Gerardo Bruyne

in jure canonico baccalario et in artibus magistro, decano. ac capitulo ecclesie sancti Petri Louaniensis capitulariter propter ea que sequuntur congregatis, eodem capitulo ad hoc specialiter indicto, partibus ex altera; qui quidem venerabiles et circumspecti viri domini doctores et magistri supra nominati prefatam Vniuersitatem studij Louaniensis representantes, nomine et ex parte prefate Vniversitatis studij Louaniensis per os venerabilis et circumspecti viri et domini Johannis de Groesbeke predicti debita cum instantia petiuerunt ac requisierunt prefatos prepositum, decanum et capitulum quatenus ipsi, secundum omnes tenorem et continentiam litterarum apostolicarum per dictum dominum nostrum papam pro generali studio in opido Louaniensi perpetuis temporibus tenendo et fouendo concessarum et indultarum, suos consensum et assensum adhibere velint necnon omnem jurisdictionem, dominium et libertates quas, quod et que prefati decanus, prepositus et capitulum habuerunt, habent et habere poterunt in subditos dieti opidi, pro purificatione predicte bulle ac generalis studij Louaniensis fundatione et erectione in dominos Rectorem ac doctores et magistros prefate Vniuersitatis resignare et transferre non dedignarentur seu recusarent. Qui quidem venerabiles et circumspecti viri prepositus, decanus et capitulum vnanimiter et concorditer ibidem pro maiori et saniori parte prefati capituli congregati, matura et sufficienti deliberatione prehabita, per quamdam scedulam papiream per prefatum dominum decanum mihi notario publico infrascripto ad perlegendum traditam responderunt. Cuius quidem scedule tenor sequitur et est talis :

Nos prepositus, decanus, Walterus Nepotis, Henricus de Castre, Nicolaus de Latoe, Egidius Roede, Gossuinus de Zomeren, Nicolaus de Steyvordia, Johannes Vinck et Renerus Corsboue, canonici ecclesie sancti Petri louaniensis, per dictum dominum decanum capitulo super his indicto que sequuntur ut maior et sanior pars ipsius capituli congregati, necnon scolasticus eiusdem ecclesie concorditer et vnanimiter, nemine de predictis discrepante, transferimus,quantum

« AnteriorContinuar »