Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXXVII. Termini inutiles et expensae retardati processus sint ad onus partis, cujus nomine termini servati sunt, et propter quem retardatus fuit processus, servato ei regressu adversus suum procuratorem, vel advocatum, per quem id acciderit, aut etiam contra notarium, si per eum steterit, puta si non potuerit ab eo copia haberi scripturarum vel jurium exhibitorum, cum tempori admonitus esset, nec esset tanta prolixitas, quin interim illa scribi potuissent; ac ne procuratores se excusent per notarium, judex, si in hoc defectus reperiatur, praescribat notario tempus; qui si non obtemperet, refundat parti suum interesse.

XXXVIII. Et omnes termini ad aliquid agendum habeantur peremptorii in judicio sic ut contineant exclusionem ab eo quod agendum est, et transitus fiat ad expeditionem litis, nec possint prorogari vel continuari, nisi ex causa justa et sufficienti, idque per solum judicem, non per procuratores: sed dentur termini seu dilationes pro qualitate ejus quod agi debet, et alijs circumstantiis.

XXXIX. Retineatur mos de signandis litteris primariis per signatorem Universitatis.

XL. In quibus mutatio facta non erit, servetur usus seu stylus postremus, alioquin jus commune.

XLI. Ne autem contraveniatur ordinationibus istis et abeant in desuetudinem, volumus ut pendeant haec statuta in loco judicii, nec non in camera scriptoria notarii, una cum extractis statutorum Universitatis eorum quae observanda sunt de re judiciaria.

XLII. Habeant vero notarii et procuratores honorarium suum in curia Conservatoris sicuti habent in curia Rectoris, et etiam in causis delegatis, nimirum duos aut tres respective stuferos pro quoque termino, et tantumdem habeat adsessor in judicio praesens.

XLIII. Executoribus quoque suum salarium diurnum statuetur, quando sunt in realibus executionibus pro discretione Rectoris et deputatorum.

XLIV. Nullus officiatorum (curiae Conservatoris praecipue), procuratorum aut notariorum, poterit per se citare partem

pro salario, nisi prius aliis officiatis admonitis ut se jungant; nec poterit quis seorsim recipere salarium suum, nisi etiam adsessori fuerit de suis terminis suoque honorario satisfactum; multo minus poterit quis detinere alterius salarium, sub poena dupli.

XLV. Volumus autem ut notarius vel procuratores qui causam servientem habebunt, non absint juridicis diebus, nisi petita et obtenta venia et aliquo relicto substituto, sub poena trium florenorum erga Universitatem (mulctam promotor exiget, reddetque de ea rationem) et sub poena expensarum retardati processus erga partem; quin etiam adsint ad horam, sub poena unius floreni.

XLVI. Officiati habeant se reverenter erga judicem et ejus adsessorem, et curiam ; et in judicio non ambulent.

XLVII. Nullus postulet, vel faciat officium procuratoris, vel etiam tanquam substitutus alterius officiati, nisi more consueto et juramento ad hoc admissus fuerit.

XLVIII. Qui appellat a sententia plura capitula continente, debet declarare utrum contra omnia velit appellationem. sustinere, ut saltem in caeteris sententia possit mandari executioni, sub poena mulctae temere appellantium appellationisque rejiciendae.

XLIX. Quoniam lites saepe oriuntur super apostolis, ac refutatorii apostoli a diffinitiva non magnum habeat momentum, cum adeatur nihilominus judex superior, qui inhibet revocatque attentata, judex deferat omni appellationi a diffinitiva (nisi appellans fuerit manifeste contumax, aut talis sit casus in quo non cadit de jure appellatio), et simul atque appellatum est, praefigatur terminus appellanti ad introducendam appellationem coram superiore judice; scilicet ut non tantum interim rescriptum impetretur, verum etiam et pars sit citata, et appellans interim ibi compareat, et interea cesset executio.

L. In interlocutoriis, si habeant vim diffinitivae, similiter deferatur; in aliis non, juxta decretum Concilii Tridentini.

LI. Qui judicatus fuerit male appellasse, sive ab interlocutoria vim diffinitivae habente, sive diffinitiva, luat poenam

duodecim florenorum ipso facto, etiam absque expressa condemnatione. Idem fiet de eo qui deseruerit appellationem.

LII. Si appellans aliquatenus recte appellasse videatur, seu habuisse causam aliquam appellandi, moderatio fiat mulctae judicis arbitrio.

LIII. Qui appellaverit et postea voluerit acquiescere sententiae, sive sponte, sive transigendo, incurrat mulctam pro rata temporis quo appellatio prosecuta fuerit, puta pro singulis quadrimestribus coeptis duos florenos, idque ultra expensas.

LIV. Post conclusam causam acquiescere non liceat, quin sportulae solvantur judici vel assessori.

IV. Ut apud quinque judices (1) judicetur ex iisdem actis, an bene vel male; et non liceat nova facta allegare, vel non probata probare, nisi ex causa et praestito juramento, uti in prima instantia dictum est.

Et quia haec omnia jussu nostro, maturo consilio sunt resoluta, conclusa et relecta, mandamus dicto Rectori, privilegiorum Conservatori, omnibusque quos haec quocumque modo concernunt, ut ea omnia exacte observent et observari curent, idque sub poena nostrae indignationis, aliaque extraordinaria, a deputato nostro, si opus fuerit, imponenda et a promotore dictae Universitatis sine dissimulatione exequenda. Et ne quis horum ignorantiam praetendere queat, curabit Rector ut singulis annis circa festum Bavonis et Paschae per notarium dictae Universitatis in aula monasterii S. Augustini haec quoque, quae de exercitio jurisdictionis Universitatis sunt constituta, clara voce praelegantur, et exemplar in archivis dictae Universitatis quoque conservetur. Datum Bruxellae die 18 mensis aprilis anno Domini M. DC. XVII.

Scriptum erat in eadem linea: Ma. V.; et infra sic subsignatum I. ALBER. A. ISABEL. Et longe infra iterum sic: Ad

SVV.

:

(1) Il s'agit ici des cinq juges d'appel; voyez ci-dessus, pp. 361

mandatum Ser. Archiducum proprium, et signatum : Verreycken. Eratque appensum sigillum majus rotundae figurae in rubra cera impressum.

Le bureau du tribunal du Conservateur. Exercendae jurisdictioni suae deputatos habet Conservator: 1o signatorem primarum literarum, 20 adsessores, 3o notarios seu actuarios, 4o syndicum, et 5o procuratores atque executores seu cursores juratos. Ita PAQUOT.

a) Le liseur des lettres ou « signator primarum literarum ». Ad hoc munus deputat Universitas virum aliquem probum, doctum et practicum; qui primarias Conservatoris literas admittere possit vel rejicere, muniatque sigillo Rectoris, quas admittendas judicábit, idque secundum Universitatis cum principe concordata et ordinationes seu statuta. Primarias porro literas vulgo dicunt, quibus quispiam aes suum aut bona alia in academicum aliquem transfert. Quoniam autem quae pro hujusmodi literis penduntur, signator recipit, accepti rationes academico quaestori quotannis bis exhibet.

Jam ab anno 1434 tertio eidus decembris, atque adeo sub ipsam Academiae originem, statutum fuit supplicationes omnes super monitionibus citationibusque faciendis ante. examinandas esse per Rectorem, ejusque pro tempore adsessorem, et utrum supplicans verus esset studens, deque aliis circumstantiis requisitis inquirendum, ne hinc detrimentum aut molestias pateretur Universitas.

Alia statuta anno 1449 decimo tertio kalendas januarii, edita sunt spectantia ad reformationem supplicationum pro literis citatoriis, inhibitoriis, protectoriis, ceterisque, quibus et qualiter eae concedi deberent, examinandae, admittendae vel refellendae a quinque viris prudentibus per Universitatem ad hoc una cum Rectore deputandis.

Denique anno 1525 placuit Universitati, ut deinceps aliquis jurisperitus assumeretur, qui sciret distinguere actiones causarum, signaretque literas primarias in causis transportuum, etc. Ita PAQUOT.

Deputati autem in eam rem fuere primo notarios Universitatis, et nominatum :

Johannes Vullinck, Lovaniensis; de quo supra, p. 328. Ejusque successor

Johannes de Valle, ex Goes, Zelandus; de quo supra, p. 328.

Theodoricus Peelmans, ex Mierda Inferiori (Lagemierde), agri Buscoducensis pago, juris utriusque licentiatus, electus 29 decembris 1541. Fuit etiam assessor curiae conservatorialis, et bis, annis scilicet 1573 et 1577, Universitatis Rector. Obiit mense martio 1581. Erat anno 1580 viduus Mariae Boesschers, et habebat filium cui nomen Petrus; coram notario Wamel 3 novembris 1580.

Petrus Amicus, vulgo Vrients, ex Tholen, Zelandus, legum doctor, electus 8 martii 1556. Obiit eodem anno 29 decembris. De eo vide supra, p. 315.

Gregorius Wytfliet, Bruxellensis, juris utriusque licentiatus, electus 31 augusti 1557. Erat advocatus fiscalis ab anno 1548. Obiit 8 julii 1594. Defuncto Wytfliet, decrevit Universitas munera signatoris et advocati fiscalis deinceps mansura conjuncta. Unde utrumque 16 julii sequenti commissum fuit Cornelio Sylvio. De Gregorie Wytfliet actum est supra, p. 319.

Gregorius Wytfliet, filium habuit Cornelium, Lovanii natum, jurisconsultum et amplissimo Brabantiae Senatui primum a secretis, ac dein ab actis (graphiarium vocant), virum, ut in jure, ita in ceteris artibus multum ac varie versatum. Videsis PAQUOT, Mémoires, in-fol., II, pp. 623 sv.

Cornelius Sylvius, juris utriusque doctor et professor, qui et dictator et advocatus fiscalis; de quo supra, pp. 316, 319 et 329. Obiit 27 aprilis 1620. A Sylvii morte Universitas a decreto unionis advocati fiscalis et signatoris primarum literarum recessit.

Henricus Zoesius, Amersfortius, juris utriusque doctor et juris civilis professor, qui constituitur signator literarum 22 decembris 1624; a mense augusti 1626 usque ad obitum, 16 februarii 1627, rectoratum gessit. Vide supra, p. 325.

« AnteriorContinuar »