Imágenes de páginas
PDF
EPUB

la fondation de l'Université. Les originaux sont perdus depuis longtemps. Pour faciliter l'intelligence de ces documents, nous ponctuons sobrement le texte d'après le système moderne, et nous le divisons en alinéas précédés d'un sommaire qui en indique le contenu.

I.

Le pape Martin V autorise, sous certaines conditions, la fondation, à Louvain, d'un studium generale ou Université, pour l'enseignement de toutes les sciences, à l'exception de la théologie.

9 décembre 1425.

Titre du souverain pontife et arenga ou préface.

MARTINUS EPISCOPUS SERUUS SERUORUM DEI. Ad perpetuam REI MEMORIAM. Sapiencie immarcessibilis, cuius inextinguibile irradiat lumen, cuiusque infinitus est thesaurus, omnem habens vigorem, et virtutis altissimi (1) dispensator, omniumque carismatum elargitor, jpse dominus ad hoc sue miserationis dignatu nobis, licet immeritis, sponse sue vniversalis ecclesie regimen pia dispensatione commisit, et nostre debilitatis oculo iugum imposuit apostolice seruitutis vt, in Petri specula positi, tamquam de supremo vertice ad infima mundi prothoplaustique posteris, qui non natiuitatis deposcunt fructus, sed intelligencie spiritu eandem cuius inicium verissima est discipline concupiscentia perstringendi sapienciam diuinis educantur eloquiis, reflectentes intuitum, quid pro indisciplinatis errancium curandis mentibus, pro huius-, modi illustranda ecclesia ad fidei propagacionem conferat orthodoxe, quid statui conueniat fidelium quorumlibet, prospiciamus attentius, et qualiter a fidelibus ipsis, profugatis ignorancie tenebris, illi post supereminentissimam summi

(1) Beaucoup de copies de la bulle de fondation de l'Université de Louvain donnent ici altissimus.

opificis notionem, per eiusdem sapiencie donum in via mandatorum directi, veri luminis pertingant claritatem, solercius intendentes eo ad querendum ipsius sapiencie alimenta litterarum studia, per que diuini nominis et eiusdem fidei cultus protenditur, militantis ecclesie res publica in spiritualibus et temporalibus cum animarum salute geritur, pax et tranquillitas vbilibet solidantur, omnisque condicionis humane dilatatur prosperitas, nostre prouisionis sollicitudinis ope apostolicisque fauoribus propensius excitemus.

Supplique avec raisons à l'appui.

Sane pro parte dilectorum filiorum nobilis viri Johannis ducis Brabancie, ac prepositi, decani, scolastici et capituli ecclesie sancti Petri, necnon burgimagistrorum, scabinorum et communitatis opidi Louaniensis, Leodiensis diocesis, nobis nuper exhibita peticio continebat quod, licet in ducatu Brabancie et aliis dominijs ipsius ducis necnon eciam in Leodiensi, Cameracensi, Traiectensi, Morinensi et Tornacensi diocesibus ceterisque ibidem circumuicinis partibus et dominijs multa famosa et insignia loca populo cristiano et rerum copia admodum opulenta existant, nullus tamen in illis locis esse noscitur in quo saltem generale vigeat studium litterarum. Vnde parcium illarum plerique commodo et vsu studij carentes vel huiusmodi litterarum impericie subiacent, vel in remotis partibus degere habent, sciencie huiusmodi in eis sectantes incrementum. Verum opidum prefatum, quod de temporali dominio ipsius ducis existit, adeo rerum copia, aeris temperie, multitudinis capacitate atque domorum et aliarum rerum necessariarum commoditate per Dei graciam est refertum, quod ad huiusmodi receptandum refouendumque studium aptum plurimum et ydoneum existere perhibetur. Quapropter ipse dux, prepositus, decanus, scolasticus, capitulum, burgimagistri, scabini et communitas, considerantes attencius quod inter cetera virtutum opera que tamquam accepta summo rerum auctori sacrificia, que per manus offeruntur humanas, illa diuine maiestati grata plurimum nullatenus ambiguntur, per que ad suscipiendum

singulare virtutum dyadema illis qui scientiarum earumdem sitiunt acquirire margaritam, oportunis remedijs et auxiliaribus commodis subuentionis presidium efficaciter impertitur, generale litterarum studium in eodem opido ordinari desiderant, vt inibi discipline atque sapiencie se studijs exercentes, sibi et aliis meliores effici valeant et parcium illarum prosperitatis auctore Domino facilius incrementum sequatur. Et nichilominus dux ipse vna cum burgimagistris, scabinis et communitate huiusmodi domos aptas et loca conueniencia illic cum scampnis et alijs necessarijs officinis pro magistris, doctoribus et scolaribus, ac alijs pro tempore legentibus, docentibus, disputantibus et audientibus deputare, necnon eisdem magistris et doctoribus legentibus de salario competenti annis singulis. vel alias de beneficijs ccclesiasticis prouidere; necnon quod Rector vniuersitatis studij huiusmodi pro tempore existens super omnia membra vniversitatis eiusdem et illorum servitores tam in ciuilibus quam criminalibus et alijs quibuslibet causis, negocijs et excessibus, sine impedimentis quibusuis, jurisdictionem, cohertionem et emendationem dictis duci, preposito, decano, scolastico, capitulo, burgimagistris, scabinis et communitati communiter vel diuisim in eodem opido quomodolibet competentes exercere valeat, concedere, et jurisdictionem, cohertionem ac correctionem huiusmodi a se penitus abdicare et in Rectorem ipsum plenarie transferre; singulis quoque doctoribus, magistris et scolaribus causa studii ad dictum opidum accedentibus vel de illo recedentibus pro tempore quecumque sua, res et bona secum asportandi et ea pro sue voluntatis libito deportandi, siue ibidem vendendi libertatem tribuere intendunt pariter et proponunt. Quare pro parte dictorum ducis, prepositi, decani, scolastici, capituli, burgimagistrorum, scabinorum et communitatis desiderantium eciam quod magistri, doctores et scolares supradicti pro potiorj dicti studij incremento condignis priuilegijs se communitos sentiant, quibuslibet priuilegijs, libertatibus, immunitatibus et exemptionibus aliorum generalium studiorum, quantum in ipsis duce, preposito, decano, sco

lastico, capitulo, burgimagistris, scabinis et communitate et alijs ipsius ducis subditis fuerit, gaudeant et vtantur, nobis fuit humiliter supplicatum, vt in dicto opido generale litterarum studium in qualibet licita facultate erigere et ordinare de beniguitate apostolica dignaremur.

Concession ou octroi de la faveur demandée.

Nos igitur qui relatione fida post informationem diligentem super habilitate loci et alijs circumstantijs premissis de mandato nostro receptam, opidum ipsum aeris temperie politum singularumque rerum humano vsuj necessariarum vbertate refertum et alias pro huiusmodi studio locum aptum didicimus, pium meritoriumque eorumdem ducis, prepositi, decani, scolastici, capituli, burgimagistrorum, scabinorum et communitatis desiderium, per quod scienciarum fons, ex quo ad dei laudem et gloriam haurire possint singuli viri consilij maturitate perspicui, virtutum et dogmatum ornatibus redimiti succedant, plurimum commendantes, huiusmodi supplicationibus inclinati auctoritate apostolica presentium serie statuimus et eciam ordinamus, quod amodo in dicto opido generale in facultate qualibet, preterquam in Theologia, sit studium, jlludque perpetuis futuris temporibus ibidem vigeat et obseruetur; quodque omnes et singuli doctores, magistri et scolares inibi omnibus et singulis libertatibus, immunita, tibus et indulgencijs quibusvis doctoribus, magistris et scolaribus Colonie, Wienne ac Lipzensis, Patauiensis et Merseburgensis dyocesium opidis, studij causa commorantibus per Sedem apostolicam vel alias qualitercumque concessis gaudeant pariter et vtantur.

Désignation du chancelier de l'Université.

Singuli vero qui cursu feliciter consummato in ea facultate qua huiusmodi inhesere studio brauium obtinere meruerint, sibique eciam pro aliorum erudimento docendi licenciam ac doctoratus siue magisterij honorem petierint elargiri, per jpsorum inibi doctores siue magistros preposito, quem Cancellarium studij in opido huiusmodi esse perpetuo volumus

si illic presens fuerit, alioquin decano dicte ecclesie pro tempore existentibus, siue alijs ab eis deputandis, presententur, vt ab illis si seruatis consuetudine et modis super talibus in dictis studijs generalibus obseruari solitis ad hoc extiterint ydonei sufficientesque reperti, licenciam et honorem sorciantur et reportent antedictos; et qui quidem presentati quam primum illos adepti fuerint absque vlterioribus ab eis habendis examine et approbatione in ipsa facultate qua licenciam et honorem attigerint, in eisdem legere et docere libere et licite vbique possint et valeant.

Étendue de la juridiction rectorale et nomination du premier recteur.

Rursus quoque omnium et singulorum causarum et negociorum cognitio atque decisio doctorum, magistrorum, scolarium, membrorum atque seruitorum eorumdem, siue clerici siue layci fuerint, et eciam de quibuscumque criminibus et excessibus correctio et punitio ac omnimoda super illis jurisdictio ad Rectorem studij in eodem opido, quem dictum scolasticùm per primum quinquennium esse, et ex tunc annis singulis inibi iuxta consuetudinem studiorum huiusmodi eligi volumus, et non ad ducem seu eius successores duces Brabancie, prepositum, decanum, scolasticum, capitulum, burgimagistros, scabinos et communitatem prefatos, aut aliquem ex eis ipsorumve officiales, pertinere omnimode dinoscantur; prefatisque duci, successoribus, preposito, decano, scolastico, capitulo, burgimagistris, scabinis, communitati et officialibus, et alijs quibuscumque, de causis et negocijs huiusmodi cognoscendi siue illa dirimendi, aut membra et seruitores huiusmodi, vel ex eis aliquem, pro criminibus et excessibus eisdem aut quomodolibet corrigendi vel puniendi, seu aliquam in eis superioritatem vel jurisdictionem exercendi facultate et auctoritate penitus interdictis; non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis et alijs contrarijs quibuscumque.

Clause irritante: l'organisation de la nouvelle Université doit se faire endéans le terme d'une année à compter de la date de la bulle.

Volumus autem quod, nisi infra annum a data presen

« AnteriorContinuar »