Imágenes de páginas
PDF
EPUB

huiusmodi omnino destiteritis seu destiterint, ac mandatis et monitionibus nostris huiusmodi ymmo verius apostolicis parueritis seu paruerint cum effectu, exnunc prout extunc et extunc provt exnunc, predicta sex dierum canonica monitione premissa, excommunicationis, in capitula vero, si et que in hijs deliquerint, suspensionis a diuinis, et in eorumdem delinquencium ecclesias interdicti sententias ferimus in bijs scriptis et etiam promulgamus. Vobis vero reuerendissimis ac reuerendis patribus dominis Patriarchis, Archiepiscopis et episcopis, quibus ob reuerencias vestrarum dignitatum in hac parte duximus deferendum, si contra premissa vel aliquid premissorum feceritis per vos vel submissam personam, predicta sex dierum canonica monitione premissa, ingressum ecclesie interdicimus; si vero huiusmodi interdictum per alios sex dies prefatos sex immediate sequentes sustinueritis, vos simili canonica monitione premissa, suspendimus a diuinis. Verum si prefatas interdicti et suspensionis sententias per alios sex dies prefatos duodecim dies immediate sequentes animo, quod absit, sustinueritis indurato, vos et quemlibet vestrum exnunc provt extunc, et extunc prout exnunc, dicta canonica monitione premissa, excommunicationis sententia in hijs scriptis innodamus. Ceterum vero cum ad executionem vlteriorem huiusmodi mandati apostolici faciendam nequeamus, quoad presens alijs arduis nostrarum ecclesie et monasterij prepediti negocijs personaliter interesse, vniuersis et singulis dominis Abbatibus, Prioribus, Prepositis, Decanis, Archidiaconis, Scolasticis, Cantoribus, Thezaurarijs, Custodibus, Sacristis, tam cathedralium quam collegiatarum Canonicis, parochialiumque ecclesiarum Rectoribus, Plebanis, viceplebanis, capellanis curatis et non curatis, vicarijs perpetuis, altaristis ceterisque presbiteris, clericis, notarijs et tabellionibus publicis quibuscumque sancte Sedi apostolice subiectis ac alias vbilibet constitutis, et eorum quilibet in solidum, super vlteriori executione huiusmodi mandati apostolici facienda tenure presencium committimus plenarie vices nostras, donec eas ad nos duxerimus reuocandas. Quos nos

eciam et eorum quemlibet auctoritate predicta primo, secundo, tercio et peremptorie requirimus et monemus, ipsisque et eorum cuilibet in virtute sancte obedientie, et sub excommunicationis pena, quam in ipsos et in eorum quemlibet, si ea que ipsis in hac parte committimus et mandamus, distulerint aut contempserint contumaciter adimplere, infrascripta canonica monitione premissa, ferimus in hijs scriptis; districte precipiendo mandamus et precipimus, quatenus infra sex dierum terminum, postquam pro parte dictorum beneficiatorum seu alterius eorum fuerint requisiti seu alter eorum fuerit requisitus, immediate sequencium, quem terminum ipsis et eorum cuilibet pro omni dilatione ac monitione canonica prefigimus; ad vos reuerendissimos ac reuerendos in christo patres et dominos dominos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, venerabilesque et circumspectos patres et viros dominos Vicarios seu Officiales, necnon Abbates, Priores, Prepositos, Decanos, Archidyaconos, Capitula, Canonicos, Presbiteros, Clericos et personas, quibus presentes nostri processus diriguntur, aliasque personas et loca de quibus, vbi, quando et quociens expediens fuerit, personaliter accedant seu alter eorum accedat, prefatasque litteras apostolicas et hos nostros processus ac contenta in eisdem vobis vniuersis et singulis supradictis tam coniunctim quam diuisim intiment et insinuent, legant et publicent, ac fideliter intimari, insinuari, legi et publicari procurent, dictas gracias et priuilegia inconcusse et inuiolabiliter iuxta omnes earum formam et tenorem integraliter obseruari, ymmo supratactis dominis regentibus, legentibus, studentibus et suppositis beneficiatis ac eorum alteri de omnibus et singulis suorum beneficiorum huiusmodi fructibus, redditibus et prouentibus, juribus, bonis et emolimentis vniuersis, temporibus ad hoc aptis, integre responderi tam per trecensarios et colonos quam alios debitores eorumdem faciant, sinant, mandent et procurent, contradictione quacumque non obstante. Et generaliter omnia et singula nobis in hac parte commissa fideliter et plenarie exequantur juxta traditam seu directam a Sede

Apostolica nobis formam et secundum presencium nostrorum processuum continenciam et tenorem. Ita tamen quod ijdem subdelegati nostri nichil in preiudicium Vniuersitatis, regentium, legentium, studentium vel suppositorum predictorum, aut alterius ipsorum, seu presencium nostrorum processuum valeant attemptare; nec circa ea neque circa predictas sententias per nos latas absoluendo vel suspendendo aliquid immutare, super quibus eis et eorum alteri omnimodam potestatem denegamus. Et si contingat nos super premissis in aliquo procedere, de quo nobis potestatem omnimodam reseruamus, non intendimus propterea commissionem nostram huiusmodi in aliquo reuocare, nisi de reuocatione ipsa specialem et expressam in nostris litteris fecerimus mentionem. Per processum autem nostrum huius. modi nolumus nec intendimus nostris in aliquo derogare Collegis, quo minus ipsi vel eorum alter, seruatis tamen hijs nostris processibus, possint seu possit in huiusmodi executionis negocio vlterius procedere per se vel alium seu alios, prout ipsis vel eorum alteri visum fuerit expedire. Prefatas quoque litteras apostolicas et hos processus nostros cum eorum sequelis volumus penes Vniuersitatem supradictam remanere, et non per vos vel aliquem vestrum, seu quemuis alium, absque eius consensu seu ipsa inuita, quomodolibet detineri. Contrarium vero facientes prefatis sententijs per nos latis volumus ipso facto subiacere. Absolutionem vero omnium et singulorum qui prefatas nostras sententias aut earum aliquam incurrerint quoquo modo, nobis vel superiori nostri tantummodo reseruamus.

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras siue presens publicum instrumentum, huiusmodi nostros processus in se continentes siue continens, exinde fieri et per notarium seu notarios publicos infrascriptos subscribi et publicari mandauimus, nostrique conseruatorie sigilli jussimus appensione communiri. Datum et actum Louanii, infra limites monasterij supradicti, sub anno a natiuitate domini millesimo quadringentesimo vice. simo septimo, indictione quinta, die vero martis decima mensis Junij, hora prime vel circiter, pontificatus sanctis

simi in christo patris et domini nostri domini Martini pape quinti supradicti anno decimo, presentibus ibidem una cum supradictis venerabilibus et circumspectis viris dominis Gerardo Brune, in Artibus magistro et in jure canonico Baccalario, Decano et canonico ecclesie sancti Petri Louaniensis, Nicolao Fyte, presbiteris, Symone de Outdorp, Petro de Vucht, notarijs publicis, Johanne Mecheren et Symone Haghen, clericis, testibus, Leodiensis et Traiectensis diocesium, aliisque pluribus testibus fide dignis ad premissa vocatis et rogatis.

Et ego Henricus dictus de llugardis alias de Huffele, presbiter Leodiensis diocesis, publicus apostolica et imperiali auctoritate ac curiarum Leodiensis et Cameracensis juratus notarius, quia predictarum litterarum apostolicarum presentationi et receptioni, monitioni, sententiarum fulminationi et subdelegationi, alijsque omnibus et singulis premissis, dum, vt premittitur, fierent et agerentur per prelibatum dominum prepositum executorem et coram eo vna cum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi et audiui, idcirco presentes litteras seu presens publicum instrumentum, manu aliena, me alias occupato, scriptas seu scriptum, exinde confeci, subscripsi et signaui de mandato domini prepositi executoris supradicti vna cum sui conservatorie sigilli appensione, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.

II.

Le magistrat de Louvain proteste contre les empiètements de l'évêque et des archidiacres de Liège, et nomme des fondés de pouvoir pour défendre ses droits (1).

18 septembre 1427.

In nomine domini Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod anno a nativitate

(1) Cet acte notarié est conçu peu près dans les mêmes termes que la protestation de l'Université, que nous avons reproduite cidessus, pp. 43-47.

ejusdem domini millesimo quadringentesimo vicesimo sep timo, indictione quinta, mensis septembris die decima octaua, hora summe misse vel circiter, pontificatus sanctissimi in christo patris et domini nostri domini Martini diuina prouidentia huius nominis pape quinti anno decimo; in honorabilis viri Johannis de Hoyo, villici seu locumtenentis pro tempore illustrissimi principis et domini domini Philippi Ducis Lotharingie, Brabantie, etc., infra opidum Louaniense, Leodiensis diocesis, meique notarii publici ac testium subscriptorum presentia personaliter constituti prouidi ac circumspecti viri domini Burgimagistri, Scabini, Consules ac Gubernatores communitatis opidi supradicti, infra cameram domus consularis ejusdem opidi, propter infrascripta, vt asseruerunt, pariter congregati; asserentes se ab aliquibus licet sub incerto audiuisse relatum, quod reuerendus in christo pater et dominus dominus Johannes de Heusberch, Episcopus Leodiensis, ac certi archydiaconi in ecclesia Leodiensi seu vicarij eorumdem quamdam pretensam contra insinuationem seu publicationem certarum litterarum apostolicarum ac priuilegiorum a sanctissimo in christo patre et domino nostro papa supradicto ipsi opido seu Vniuersitati opidi eiusdem ac Rectori et Doctoribus, Magistris, Licentiatis, Baccalarijs et scolaribus ecclesiasticis tam secularibus quam regularibus in eodem studio legentibus, aut alias litterarum studio inibi quomodolibet insistentibus, indultarum seu indultorum ad sanctam Sedem Apostolicam aut alias interposuerunt appellationem. Quam tamen appellationem pretensam iidem domini Burgimagistri, Scabini, Consules ac Gubernatores ipsis, vt asseruerunt, nullatenus intimatam vel insinuatam, per premissa aut subscripta nequaquam approbaut vel admittunt, aut approbare vel admittere volunt aut intendunt; verum potius tanquam friuolam, indebitam et injustam et minus canonice interpositam vel prosecutam aut prosequendam impugnare, infringere, annullare et irritare, si et inquantum de jure lieri possit, de quo publice protestabantur; ne tamen super eadem contra litteras apostolicas aut priuilegia supratacta

« AnteriorContinuar »