Imágenes de páginas
PDF
EPUB

stabiliendam et conservandam alumnorum cujusque facultatis disciplinam convenire et conducere posse dignoscentur.

XI.

Quae arbitratu Rectoris videbuntur gravioris momenti negotia, in hoc consilio semper tractabuntur.

XII.

Negotia vero minus ardua et momenti levioris Rector cum deputatis definiet.

XIII.

Deputati hi ordinarii erunt decani facultatum cum secretario Universitatis.

XIV.

Officia dictatoris, fiscalis et syndici tanquam inutilia cessabunt.

XV.

Casus particulares disciplinam concernentes decidet Rector solus; liberum tamen ei erit deputatos desuper consulere.

Actum Bruxellis in Consilio regio Gubernii generalis Belgici, 30 septembris 1788. Paraphé : TR. v'; signé : WILDT.

L'UNIVERSITÉ DANS SES RAPPORTS AVEC LE SAINT-SIÈGE ET AVEC L'ARCHEVÊQUE DE MALINES, PENDANT LA PREMIÈRE MOITIÉ DU XVIIIE SIÈCLE.

I.

Bref de Benoit XIV à l'Université de Louvain.

5 novembre 1740.

Benedictus papa XIIII. Dilecti Filii salutem et apostolicam benedictionem. Praeclara vestra de imposita tenuitati nostrae omnium ecclesiarum sollicitudine expectatio ac laetitia quo fidelius pietatem animi vestri cum literarum celebritate et incorruptae doctrinae laude pacisque studio coniunctam et filialem erga Nos observantiam referunt, eo luculentius ob oculos Nobis virium nostrarum imbecillitatem ponunt, ut inde exploratius intelligamus, et quam impares simus in apostolico ministerio rite sancteque obeundo, et quantis virtutum praesidiis indigeamus, ut communi expectationi conceptaeque laetitiae respondere possimus. Quae autem de suscepto a Nobis plane immerentibus sacrosancti apostolatus officio fausta ac laeta ad maiorem divini honoris cultum, aeternam animarum salutem, et bonarum artium disciplinarumque incrementum ominamini evenire posse ita demum in Domino confidimus, cum ab Omnipotenti Deo, qui infirma eligit ut notam faciat potentiam suam, vestris etiam assiduis precibus Nobis impetrare adnitamini. Pro humanissimis vero literis, quibus ob collatam pontificiam dignitatem Nobis gratulamini et obsequentissimos singularis vestrae erga Apostolicam hanc sanctam Sedem obedientiae. sensus contestari gestitis, gratum animum propensamque voluntatem vobis profitemur; ac insimul diligenter curabimus, ut secundum rerum opportunitates nullum paternae nostrae benignitatis officium desideretis. Denique persuasum vobis esse cupimus, Nos Universitatem vestram in Apostolicae Sedis clientelam a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus susceptam et de eadem Apostolica Sede bene mereri pergentem praecipua semper benevolentia ac patrocinio esse complexuros. Interim apostolicam benedictionem vobis, dilecti Filii, peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub annulo

Piscatoris, die V novembris MDCCXL, pontificatus nostri anno primo.

Superscriptio: Dilectis Filiis Rectori et Universitati studii generalis oppidi Lovaniensis. »>

II.

Extraits des Rapports adressés au Saint-Siège, en 1721 et 1730, par le Cardinal Thomas-Philippe d'Alsace, Archevêque de Malines.

1721.

Lovanium, ducatus Brabantiae metropolis, quatuor leucis Mechlinia distans, vastum oppidum, sed non omnibus suis locis aedificatum, sola pene Universitate studii generalis subsistit; multitudine collegiorum, scholarum et disciplinarum omnium est insigne.

Varii ex eadem Universitate doctores uti et minoris ordinis professores haeresi janseniana a multis annis infecti fuerunt; sed, illis aut vita functis aut exauctorisatis, non superest nisi unus aut alter, qui illis pertinaciter publice et impressis libris adhaerere audet, cui etiam a catholicis doctoribus graviter contradicitur (1). Quesnellianis autem erroribus multi ex facultate artium fovent, qui acceptationi constitutionis Unigenitus palam se opponere ausi sunt; cum quibus etiam in dies luctandum est. Porro facultas theologica, uti praestantior est reliquis, ita clariora etiam dedit catholicitatis et Suae erga Sanctam Sedem obedientiae argumenta, dum dictam constitutionem unanimi voto admisit (2). Quare etiam passus sum, ut me in protectorem suum eligeret (3).

(1) En 1719, lorsque la faculté de théologie fit connaître d'une manière solennelle sa soumission à la bulle Unigenitus, un seul docteur en théologie, François Verschueren, de Gheel, se déclare opposant.

(2) Voyez la Theologorum Lovaniensium circa constitutionem Unigenitus orthodoxa professio, el ad augustissimum Caesarem et Regem catholicum humilis supplicatio, du 21 octobre 1721, dans le Recueil des réclamations belgiques, part. eccl., V, pp. 50-90.

(3) Les actes de la faculté de théologie de l'année 1719, sous le décanat du docteur Herman Damen, portent: Die 13 januarii decanus

[ocr errors]

1730(1).

In Universitate Lovaniensi etiam tempore regiminis mei multi fuerunt doctores et professores janseniana haeresi infecti, sed pluribus illorum vel conversis vel morte abreptis, pauci, qui supererant, Universitatem deserentes in Hollandiam profecti sunt (2) In facultate theologica, quae me sibi protectorem elegit, omnes doctores sunt sanae doctrinae et constitutionibus apostolicis integre obedientes; qui fidei puritatem egregie curant, exigendo ab omnibus. promovendis ad gradus academicos subscriptionem juratam formularii Alexandrini, juxta constitutionem Vineam Domini. Generose etiam et fructuose propugnant constitutionem apostolicam Unigenitus.

"

» retulit sacrae facultati, quod eminentissimus et reverendissimus » dominus Cardinalis de Alsatia, Archiepiscopus Mechliniensis, speciali >> humanitate et honore receperit deputatos facultatis, dum ipsi fue» runt congratulati ob adeptam cardinalitiam dignitatem; et unanimi » suffragio facultas resolvit scribendum esse speciales gratiarum actiones, simul et rogandum praefatum eminentissimum ac reve> rendissimum dominum, quatenus se dignetur declarare protectorem "sacrae facultatis ». - Die 13 februarii praefatus eminentissimus ac reverendissimus dominus rescripsit facultati in haec verba : » Libenti animo et confidenter amplector nomen et officium prolectoris » sacrae facultatis theologicae Lovaniensis.

[ocr errors]

(1) Nous avons publié en entier le Rapport de 1730, dans les Analectes, XII, pp. 81 svv. Le Cardinal s'y étend longuement sur l'organisation de l'Université de Louvain, pp. 145-151.

(2) Van Espen et d'autres cherchèrent un asile chez les jansénistes d'Utrecht. Voyez à ce sujet, dans les Analectes, XI, pp. 385-465, l'État statistique du clergé janseniste de la Hollande vers 1732, par T. G. BACKHUSIUS.

DOCUMENTS RELATIFS A L'OCCUPATION FRANÇAISE DE 1795
ET A LA DISPERSION DE L'UNIVERSITÉ EN 1797.

I.

Anno 1795, die 16 januarii, municipalitas Lovaniensis invitat Universitatem, sed praecipue sacrae theologiae professores, ut curarent scholares sibi subditos frequentare templum, ut vocant, rationis. In templum rationis designata fuerat ecclesia Patrum Societatis Jesu, nunc parochialis sancti Michaëlis. Sacrilegam inventionem unanimi facultatum suffragio aversatur et repellit Universitas.... Non inde tamen suscitata fuit Universitati ulla molestia. » VAN DE VELDde, Synopsis monumentorum, III, p. 1116 sq.

II.

Lettre de la municipalité de Louvain à ceux de l'Université pour inviter celle-ci à assister à l'ouverture du temple de la Raison.

[blocks in formation]

Louvain 27 nivôse an III de la République française, une et indivisible.

Les membres composant le magistrat de la ville libre de Louvain à ceux de l'Université de la même ville.

Citoyens,

Le temple dédié à l'Étre-Suprême va s'ouvrir decadi prochain, à dix heures du matin. L'homme libre y rendra un culte simple mais sincère à son Créateur. Il faut que cette fête soit digne de son objet dans toutes ses parties. A cette fin la municipalité invite ceux de l'Université de s'y rendre en corps, en grand costume, chacun suivant son grade. De là il résultera: 1° que le peuple, y voyant ceux qui

« AnteriorContinuar »