Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[secu]lari. Et ego super sanctuaria ecclesie juravi quod predictam terram ego [om]nes homines in perpetuum. Hiis testibus.

et heredes mei pre

[ocr errors]

HELIA decano de Novo CASTELLO. PHILIPPO de LANB..

CNAITURI BLETHIN filio WILFRED. PHILIPPO forestario.

Endorsed-Carta Kenewreic filii

[ocr errors][merged small]

DCCXVII.

RIRITH, SON OF BREAUEL, GRANTS TO MARGAN ABBEY A MOIETY OF HIS LAND IN CLAMMORGAN ABOVE CORNELI.

[PENRICE MSS.]

Universis Sancte ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit. RIRITH filius BREAUEL salutem.

Noverit universitas vestra me dedisse et hac carta confirmasse Deo et Beate MARIE et monachis de MARGAN consensu filiorum meorum medietatem terre mee quam habeo in CLAMMORGAN scilicet de supra CORNELI. pro salute anime mee et antecessorum meorum necnon et conjugis mee que sepulture traditur in cimiterio juxta portam de MARGAN in puram et perpetuam elemosinam. salvo tamen censu regio scilicet XIIcim. denariis qui ab illis solvendi sunt ad festum Sancti MICHAELIS pro omni servicio. Et quia sigillum proprium non habui. hanc sigillo GRIFFINI filii CNAITHURI sigillavi. His testibus. WILLELMO de LICHESFELD. JORDANO de HAVERFORD. WILLELMO de VALLE monachis de MARGAN. ERNALDO constabulario de KENEFEC. ESPUS filio CRADOCI. KENEWREIC filio HERBERTI. MADOCO filio CNAITHURI. ITHELLO filio RIUL. RIREDO filio CNITLIN. et fratre ejus CRADOCO. WALAUETH filio WILLELMI KILLEMICHEL et multis aliis.

[ocr errors]

Round seal, brown wax, 13in. diam. A rosette of sixteen leaves.

+ SIGILL'. GRIFINI.

Endorsed-Carta Riredi filii Breauel de medietate terre sue de supra Corneli.'

DCCXVIII.

GRANT OF ENNIAUN, SON OF RIRID, TO MARGAM, OF HIS MOIETY OF KETHERECH'S LAND IN THE TERRITORY OF NEWCASTLE.

[PENRICE MSS.]

Omnibus Sancte e. f. a. q. p. s. pervenerit ENNIAUN filius RIRID salutem. Sciatis me concessisse et ded. et h. c. conf. e. et e. S. M. de M. et m. i. D. servientibus in puram et perpetuam elemosinam. liberam et quietam ab omni servicio. consuetudine et exactione. sicut ulla elemosina liberius haberi potest imperpetuum concessione MORGANI filii CRADOCI et parentum et amicorum meorum medietatem terre que fuit KETHERECH in territorio de Novo CASTELLO. que me ex hereditate contingit. quam habui ex dono predicti MORGANI domini mei. Et ego et heredes mei eis predictam terram warantizabimus contra omnes homines imperpetuum. Quod si forte warantizare eis non poterimus de reliquo tenemento nostro eis respondere tenemur ad valenciam. ita ut monachis satisfiat. Et ut hec donatio nostra rata et inviolabilis perseveret. juramento et sigillo et testibus eam confirmavimus. Hiis testibus. RESO COн. ROGERO filio WIAUN. KENEWREIC fratre ejus. ESPUS filio GISTELARD. RICARDO le WALEIS.

Endorsed Carta Enniawn filii Ririd de medietate terre que fuit Ketherec. in territorio Novi Castelli.'

This grant was included in the confirmation by the Abbot of Margam in 1207, and by Morgan ab Caradoc. Enniaun or Enyon ab Ririd Briavel was a joint heir with Res Coh of the land of Ketherec, brother of Caradoc Du, in the territory of Newcastle. (Vol. I., 56).

DCCXIX.

GRANT BY ENIAUN, SON OF WRUNU CHAM, TO MARGAM OF LAND BETWEEN GARWE AND UGGEMORE. [HARL. CH. 75 D. 20.]

Omnibus Sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris ENEAWN' filius WRUNUCH CHAM salutem.

Sciatis me concessisse et dedisse. et hac carta confirmasse Deo et ecclesie

Sancte MARIE de MARGAN. et monachis ibidem Deo servientibus in elemosinam totam terram que fuit WRUNUCH CHAM patris mei inter GARWE et UGGEMOR. in bosco et plano. cum omnibus pertinenciis et libertatibus et aisiamentis suis. ad tenendum et possidendum libere et quiete et pacifice. sicut ulla elemosina liberius et quietius teneri potest. Et sciendum quod juravi super sanctuaria. quod ego et heredes mei warantizabimus istam predictam terram sicut elemosinam nostram predictis monachis contra omnes parentes nostros in perpetuum. Hiis testibus. MEURIC filius YTHEL. ROATLATH filius (sic) YTHEL. CNAITHUR filio WILIM. CNAITHUR filio YTHEL JOHANNE filio JUSTINI. ROATHLAN filio YTHEL. fil' WINANWEL.

Pointed oval seal, dark green wax, imperfect, 12in. by lin.; a lance-flag. [SI]GILL' ENIAUN FIL' WRUN . .

Endorsed-Eniawn filius Wrunu Cham de Kevenmahaj.'

DCCXX.

GRANT BY ENAUHIN, SON OF REHERED BREAVEL OF LAND NEAR CORNELI TO MARGAM.

[PENRICE MSS.]

Omnibus Sancte ecclesie filiis presentibus et futuris. ENAUHIN filius RIHEREDI BREAVEL salutem.

Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Beate MARIE de MARGAN. et monachis Deo ibidem servientibus pro salute anime mee et animarum predecessorum et successorum meorum XVIII° acras terre arabilis juxta REDESICE desuper CORNELI quas pater meus eis prius dederat. ut habeant et teneant eas in puram elemosinam libere et quiete imperpetuum . reddendo domino Regi annuatim 11. solidos ad festum Sancti MICHAELIS. pro omni servicio et consuetudine et exactione. His testibus. ERNALDO constabulario de KENEFEG. STEPHANO clerico. RESO COн. ITHEL filio RIWL. GILLE SEIS. et RIHEREDO fratre ejus.

Endorsed-Carta Enauhin filii Riredi Breavel de XVIII° acris.'

DCCXXI.

AGREEMENT BETWEEN THE ABBEYS OF TEWKESBURY AND MARGAM, WHEREBY THE CHURCH OF KENFEG IS GRANTED TO MARGAM FOR A YEARLY RENT OF TEN MARKS.

[blocks in formation]

In nomine Sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Convenit inter domum THEOKESBERIE et domum de MARGAM super ecclesia de KENEFEG tali modo. quod abbas et conventus THEOKESBERIE concesserunt et dimiserunt ecclesiam ipsam cum capellis et terris et universis pertinentiis et libertatibus suis domui de MARGAM in firmam perpetuam ad habendum et tenendum et reddendum inde nomine perpetue pensionis in ipso capitulo THEOKESBERIE X. marcas annuatim scilicet v. marcas infra octavas Pasche et v. marcas infra octavas Sancti MICHAELIS. Et si evenerit domnum abbatem THEOKESBERIE devenire in partes illas. apud KENEFEG sive apud MARGAN honeste procurabitur ubi elegerit. Et domus de MARGAN capellanum inveniet et cetera necessaria sufficientia ad servitium ecclesie predicte et respondebit episcopo per omnia et de omnibus que ad ipsam pertinent. Et hoc totum factum est per assensum utriusque abbatis et utriusque capituli et scriptis et sigillis eorum confirmatum.

Two seals in red wax.

1. Pointed oval, 2ğin. by 13in.; a full-length Abbot, flat mitre, right hand elevated in blessing, in the left hand an open book.

Legend-WALTER.

[MA]RIE THEO. . . . .

2. 1ĝin. diam.; a representation of Tewkesbury Abbey Church, with a row of four Norman arches, and a fantastic Chinese-looking tower of three stages, with curved projections, surmounted with a cock.

Legend + SIG . . . . . [ABB]ATIE T... . .

Endorsed- De ecclesie de Kenefec carta prima.'

SIS.'

Along the top of the deed, cut half across, is the word CIROGRAPHIUM.

DCCXXII.

GRANT BY HENRY, BISHOP OF LLANDAFF, TO MARGAM OF A PERPETUAL LEASE OF THE CHURCH OF KENFIG, SUBJECT TO A PAYMENT OF TEN MARKS YEARLY TO TEWKESBURY ABBEY.

[blocks in formation]

Universis Sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H[ENRICUS] D. g. LANDAVENSIS ecclesie minister humilis salutem gratiam Dei et benedictionem.

[ocr errors]

Justitiam petentium desideriis animo nos decet benigno condescendere. et ea effectu debito complere. Inde est quod universitati vestre notam facimus. quod nos petitioni et voluntati domini WALTERI abbatis THEOKESBIRIE . et ejusdem loci conventus condescendentes. concessimus domui de MARGAN. ecclesiam de KENEFEG cum omnibus suis pertinenciis et libertatibus in firmam perpetuam possidendam solvendo singulis annis conventui THEOKESBIRIE X. marcas argenti nomine perpetue firme. scilicet v. infra octavas Pasche. et v. infra octavas Sancti MICHAELIS. salvo jure nostro in omnibus et successorum nostrorum in perpetuum. Et ne nostra hujus firme perpetue concessio malignancium improbitate imposterum possit infringi. vel decursu magni temporis in dubium devocari. eam presenti scripto. et sigilli nostri confirmamus appositione. Hiis testibus. URBANO LANDAVENSI archidiacono NICHOLAO thesaurario. PHILIPPO decano de GURE [? GOWER] et aliis multis.

Seal in light red wax. (Seal and counterseal as described in Birch, p. 283, A.D. 1193-1218.)

SIGILL HENRICI DEI GRACIA LANDAVENSIS EPISCOPI.

« AnteriorContinuar »