Imágenes de páginas
PDF
EPUB

obediretis, ita et nos quoque vobis mandamus ut ei tanquam patri et episcopo vestro obedientiam et reverentiam humiliter deferatis.

Datum apud PALLADIUM V. Kalend. Martii.

(Rees LL. pp. 53, 597.)

DLXXIV.

POPE INNOCENT II. TO HENRY I. IN FAVOUR OF
URBAN, BISHOP OF LLANDAFF.

[COTTON MSS. VITELLIUS C.X. f. 35.] 12 AUG., 1130.

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei. Karissimo in Christo filio HENRICO illustri ANGLORUM Regi salutem et apostolicam benedictionem.

Honor Dei est et salus populi si principes quibus sunt jura regni a Deo commissa, ecclesias diligant et ab injuriis ecclesiasticas personas defendant. Nobilitatem igitur tuam rogamus et exhortamur in domino quatinus venerabilem fratrem nostrum URBANUM LANDAVENSEM episcopum manuteneas nec ipsi nec ecclesie sibi commisse injuriam aut gravamen inferri permittas.

Datum JANUE IJ. idus Augusti.

Another copy at fol. 36 of the same.

(Rees L.L. pp. 55, 599.)

DLXXV.

BULL OF POPE INNOCENT II. TO WILLIAM, ARCHBISHP.

OF CANTERBURY, RESPECTING BISHOP URBAN.

[COTTON MSS. VITELLIUS C.X. f. 35.] 12 AUG., 1130.

INNOCENTIUS etc. etc. Dei, venerabili fratri W. CANTUARIENSI archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Equitati et justitiæ convenire cognoscitur ut quod a prelatis suis honorari et benigne tractari desiderat, subjectis suis nullum gravamen nullam injuriam contra rationem irrogari contendat. Frater siquidem noster URBANUS LANDAVENSIS episcopus adversum te conqueritur, quod quibusdam parrochianis suis de URCENEVELDE in quos ipse anathematis sententiam promulgaverat ab HEREFORDENSI ecclesia communicari permittis. Propterea quendam priorem suum sibi familiarius adherentem qui ad episcopatum HEREFORDENSEM, prout idem episcopus asserit, impudenter anhelat in eadem ecclesia quæ suis excommunicatis communicat, episcopum ordinare conaris. Ideoque fraternitati tuæ per presentia scripta mandamus ut nullam ei injuriam vel molestiam inferas nec parochianis suis ab ipso excommunicatis communices vel absolvas nec clericum suum eo invito

promoveas.

Datum JANUE IJ. idus Augusti.

(Rees L.L. pp. 55, 599.)

DLXXVI.

POPE INNOCENT II. TO BERNARD, BISHOP OF ST. DAVID'S, RESPECTING CERTAIN PROPERTY OF THE SEE OF LLANDAFF.

[COTTON MSS. VITELLIUS C.X. f. 35.]

1130.

INNOCENTIUS etc. etc. Dei venerabili fratri BERNARDO de Sancto DAVID salutem et apostolicam benedictionem.

Venerabilis frater noster URBANUS LANDAVENSIS episcopus pro obtinenda justitia ecclesie suæ, bis, cum multa fatigatione, ad sedem apostolicam pervenit. Postmodum vero a predecessore nostro felicis memoria Papa HONORIO ut proxima festivitate Sancti LUCE ad sedem apostolicam de parochialibus terminis tibi responsurus veniat, evocatus est. Verum sicut ipse per literas et nuntios significavit, egritudine, senectute, et inopia valde gravatus est, ideoque prefato

termino se non posse venire asseruit. Nos igitur ei compassi inducias ei ROMAM veniendi ab hac media quadragesima usque ad tres annos, habito fratrum nostrorum consilio, indulsimus. Eo igitur termino de LANTELIAU MAWR cum pertinentiis suis, et de LANTELIAU PIMPSEINT KAIR CAIAU PENTIWIN et de LANTELIAU PENNLLITGART et de LANTELIAU KILREDIN en EMELIN et de LANN YSSAN cum pertinentiis suis, et de BRODLAN et de LAN WORFRIT que omnia juris LANDAVENSIS ecclesie sicut ipse asserit episcopus, esse videntur, ante nostram presentiam venias respondere paratus.

Another copy of this Bull (Vitell: C.X. f. 36) differs at the end as follows:Eo igitur termino de LANN TELIAU MAWR cum pertinentiis suis et de LANN TELIAU PIMPSEINT CAIR CAIAU et de LANN TELIAU MAINAUR cum pertinentiis suis et de LANN TOULIDAUC IG CAIR MIRDIN et de LANN TELIAU PENNTUIN et de LANN TELIAU PEN LIT GART et de LANN TELIAU cil retin in emblin et de LANN ISSAN cum pertinentiis suis, et de BRODLAN et de LANGURFRIT que omnia, etc.

(Rees L.L. pp. 54, 59, 598, 605.)

DLXXVII.

CARDINAL JOHN TO URBAN, BISHOP OF LLANDAFF.

[COTTON MSS. VITELLIUS C.X. f. 35 b.]

1130.

URBANO venerabili LANDAVENSI episcopo frater JOHANNES Sanctæ ROMANE ecclesiæ presbiter Cardinalis salutem et orationem.

Quod pro causa vestra dominus Papa regi ANGLORUM nihil scripsit, hoc est quia favorem ejus ad plenum nondum obtinuit, neque nuntium episcopi Sancti DAVID domino Pape locutus est, nec de sua causa mentionem aliquatenus fecit. Utile consilium nostrum est, ut in parochia vestra remanentes, ad nos hiis diebus non accedatis donec certius aliquid de domino Papa et rege audieritis.

(Rees L.L. pp. 56, 600.)

DLXXVIII.

CARDINAL GREGORY TO BISHOP URBAN.

[COTTON MSS. VITELLIUS C.X. f. 35 b.]

GREGORIUS Sancte ROMANÆ ecclesie Diaconus Cardinalis URBANO LANDAVENSI venerabili Dei gratia episcopo salutem et bene valere.

Scire vestram volumus amicitiam quoniam non minimum pro vobis jam laboravimus, et vestram, sicut boni amici causam sic manutenuimus modis omnibus quibus possumus manutenemus et in antea faciemus. Vos itaque mihi uti vestro karissimo amico plurimum indigenti subvenite, ut quando ad vestras devenerimus partes, vel per vos, vel per vestrum legatum sic nobis serviatis quatinus nostrum semper retinere servitium possitis. Vale.

(Rees L.L. pp. 56, 606.)

DLXXIX.

POPE INNOCENT II. TO URBAN, BISHOP OF LLANDAFF, RESPECTING THE EXTENT OF THE DIOCESE.

[COTTON MSS. VITELLIUS C.X. f. 36 b.] 17 JAN., 1131. INNOCENTIUS etc. etc. Dei venerabili fratri URBANO LANDAVENSI episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

HERFORTENSIS ecclesia propria viduata pastore ROBERTUM priorem de LANTOENE religiosum et literatum prout fertur virum unanimi voto et communi assensu, uti accepimus, sic in episcopum et pastorem elegit. Sed quoniam ad tam sacrum opus et animarum saluti necessarium idonee personæ exquirende sunt diligentius et trahende, per apostolica scripta fraternitati tuæ mandando precipimus quatenus prefatum ROBERTUM HERFORTENSI ecclesie libere ad regimen ipsius concedas. Et ut idem electoribus suis prebeat assensum, sibi injungas. Ad hæc quoniam sicut ad aures nostras perlatum est ROBERTUS HERFORTENSIS episcopus, adversus quem de parochialibus terminis conquerebaris, antequam

ROMAM venires, rebus humanis exemptus est. Precipimus tibi ut prefate HERFORTENSI ecclesie quemadmodum vivente RICARDO episcopo tenuerit, parrochiam suam restituas, et usque dum episcopus ibidem consecratur, absque inquietatione tenere permittas. Postmodum vero controversia quæ inter vos est, ordine judiciario decidatur. Non est enim consentaneum rationi ut si episcopus ad judicium vocatus, morte preventus est, ejus occasione ecclesia aliquod sustineat detrimentum.

Datum CARNOTI, XVJ. Kalend. Februar.

(Rees L.L. pp. 61, 607.)

DLXXX.

BULL OF POPE INNOCENT II. TO BERNARD, BISHOP OF ST. DAVID'S, APPOINTING A DAY FOR HEARING THE CAUSE BETWEEN HIM AND BISHOP URBAN.

[COTTON MSS. VITELLIUS C.X. f. 36.] 7 APRIL, 1131. INNOCENTIUS etc. etc. Dei venerabili fratri B. episcopo Sancti DEWI salutem et apostolicam benedictionem.

Ut pax ecclesiis tribuatur et sua cuique justicia conservetur, proximam beati LUCA festivitatem tibi et venerabili fratri nostro URBANO LANDAVENSI episcopo terminum constituimus, quo utrisque conspectui nostro presentatis, controversia quæ de parrochialibus terminis inter vos agitatur, finiretur. Verum postea ipse literis suis et nuntiis nobis significavit archidiaconos tuos eum de possessione parrochiarum de quibus adversus eum questus es, violenter ejecisse. Ne igitur ei litis extendendæ occasio prebeatur per presentia scripta tibi mandamus quatenus in possessione parrochiarum absque molestacione reducas. Ut possessor constitutus prefixo termino valeat tibi judiciario jure respondere.

Datum COMPENDII, VIJ. Idus Aprilis.

(Rees L.L. pp. 58, 604.)

« AnteriorContinuar »