Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Relatio

de fundatione Monasterii Monialium sacri Cisterciensis Ordinis in Austria inferiore, prima in Maylan et secunda ad s. Bernardum in Chruegg, filia unica monasterii Zwethalensis deinde de alienatione illius, ac tandem de ejusdem contra Collegium Societatis Jesu Viennense defensione.

Monasterium sacri Cisterciensis Ordinis Monialium in Maylan fundarunt primum Heinricus Comes de Hardeck et Heinricus Chunringiu s Ministerialis Austrie de Weitra, uti sonant litterae fundationis primae salutis nostrae anno 1269. A loco nomen accepit monasterium, qui Milan in antiquis instrumentis nominatur, et in districtu ac dominio Weitracensi versus Austriam superiorem non procul ab arce Ra potenstain situm fuisse videtur, cum Chunrringius nonnisi in territorio suo monasterium dictum fundare potuerit, et quod a Rapotenstain non procul dissitum fuerit, probabile facit eiusdem nominis oppidi parochiae collatura ipsi monialium monasterio a prefato Chunringio fundata, quae tamen rursus ipsis ablata fuit, uti traditio Ebronis Abbatis Zwethalensis enarrat *). Fundatores autem hunc locum Milan in quo monasterium monialium construxerunt tradiderunt cum omni iure ad potestatem Cisterciensis, sicuti ordini dicto tam a sede apostolica, quam a Romano imperio est indultum, praeter iudicium sanguinis, quod sibi reservarunt. Praeviderunt quoque casus futuros, et quid tunc cum ista sua fundatione faciendum voluntatem suam explicarunt, nimirum quod tempore belli transferri possit monasterium ad alium magis securum et tutiorem locum cum bonis omnibus ad idem pertinentibus et fundatis, quod etiam postmodum contigit. Si autem monasterium monialibus quocunque casu destitueretur, Abbati Zwethalensi **) quem patrem immediatum ratione filiationis secundum Constitutiones Ordinis nominant, possessionum ordinationem committunt tali cum conditione, ne bona ejusdem abalienet et quod secundum timorem Dei expedire iudicaverit, constituat et ordinet. Vix dictum monasterium in Milan aut Maylan quindecim annis steterat, ex loco insalubri quippe in valle humida et nemorosa sito, moniales variis cum morbis conflictabantur, ut suam desolationem timerent; inde factum, ut Hildeburgis, quondam fundatoris Comitis Hardeccii filia tunc autem prima Abbatissa dicti Monasterii in Maylan cum conventu suo inde

*) Siehe Fontes, III. 243. **) Siehe Urkunde Nr. 5.

migrare et alium locum quaerere sit coacta. Accedit alia ratio, cur locum mutare debuerint, quia cum Heinricus Chunringius de Weitra cum sua familia Ottokaro regi Bohemiae (quem in campis Marchiae Rudolphus de Habsburg Romanorum imperator proelio devicerat) adhaesisset, et ob hoc anno 1280 castrum et dominium Weitra cense perdidisset, monasterium tunc ipsum a fundatore desolatum et defensore raptoribus obvium et apertum ac ruinae proximum erat, cum Domini de Dachsperch parochiam in Rapotenstain iniuste alienassent ac monasterium jam ab initio suae fundationis debitis et aliis indigentiis premeretur. Quapropter Stephanus de Meyssa w Marschalcus Austrie, (qui iussu imperatoris Rudolphi Chunringios perduelles in castro Weitra anno 1279 obsidione cinxerat) de monialium praedictarum miseriis optimam habens notitiam de novo ipsis ordinis Cisterciensis claustrum in honorem beatae Mariae Virginis in villa sua, quae Chru eg g dicebatur, in qua parochiale templum ad honorem sancti Bernardi ante situm erat, unde postmodum nomen etiam claustrum accepit construi fecit litteris desuper datis X Calendas Augusti anno salutis nostrae 1284. Cui deinde monasterio alii atque alii Austriae proceres in fundandis bonis nunquam defuerunt, in spiritualibus autem, sicut et in temporalibus dependebant a monasterio Zwethalensi, a quo et conversos procuratores et confessarios, ut ex variis litteris abbatissarum colligitur, acceperunt et quod Abbas Zwethalensis idem coenobium more ordinis tanquam pater inmediatus saepe visitaverit, hoc varia visitationis instrumenta et chartae, quae supersunt, demonstrant. Et ita monasterium monialium Cysterciensis Ordinis, quod in villa sua Chruegg Stephanus de Me y s s a w fundaverat, et ad sanctum Bernardum nominabatur in regno Bojorum vulgo Boigreich situm a secunda sua fundatione, id est ab anno 1284 usque ad annum 1586 stetit trecentos et duos annos, quousque fuit ab ordine alienatum, alioqnin nunquam invenitur infra haec saecula illud vel fuisse combustum vel destructum nisi quandoque belli tempore moniales sese in tutiora loca contulisse et fugisse, sicut etiam anno 1427 cum Hussitae duce Procopio monasterium Zwethalense spoliatum combussissent, descendentes Rhetium per regnum Bojorum de monasterio sancti Bernardi spoliato quoque vina tantum abduxerunt, non incendentes, nec ullum ibidem offendentes, aut laedentes. Caeterum sunt litterae a consilio Caesareo ad Erasmum Abbatem Zwetha

lensem datae, quibus abbati dicto tamquam ordinario et patri immediato monasterii monialium ad sanctum Bernardum Commissarii nomine Caesaris injungunt, ut abbatissam et moniales Cisterciensis Ordinis ad s. Nicolaum Viennae habitantes in praefatum sancti Bernardi monasterium suscipiat et introducat, se velle ex Caesareo mandato bona quoque dictarum de s. Nicolao monialium ad earundem sustentationem una eidem monasterio conferre, donec sua Caesarea Majestas aliud quid circa illas disponeret, vel novum monasterium pro ipsis erigi curaret, datae sunt litterae Viennae 6 Martii anno 1534. Contigit deinde, ut moniales una post alteram decederet, et haeresi lutherana coelibem et religiosam vitam dilacerante ac proscindente paucae aut nullae foeminae se traderent religioni ita ut unica demortuis aliis superesset abbatissa nomine Barbara Grueberin. Quarum in defectu Laurentius abbas Zwethalensis vi litterarum primae fundationis administratorem monasterio ad s. Bernardum praefecit P. Joannem Rietter, qui adhuc ibidem degebat anno 1576. P. Joanne supra dicto revocato Joannes Ruoff Abbas Zwethalensis se ipsum nominat administratorem dicti monasterii ad sanctum Bernardum, qui in temporalibus praefectum instituit nobilem virum Jacobum Pracher, cui etiam sub dato Zwetl 24. April 1580 instructionem super monasterii Oeconomia tradidit. Anno deinde 1586 monasterium dictum Collegio Societatis Viennensi fuit a Joanne Ruoff, qui, jam abbas in sancta Cruce, constituerat P. Marcum Priorem interea administratorem monasterii Zwethalensis, et a Principe terrae Ernesto (nescitur ob quam causam) traditum et assignatum, sicut hoc index rerum ipsis patribus dictis assignatarum prodit, et etiam ipsorum Patrum gravamina contra memoratam modo assignationem demonstrant. Ad quorum gravaminum finem fit mentio 2200 florenorum, quos Lintzii restantem pecuniam sibi debitam vocant, quam pecuniae summam ob huius monasterii ad s. Bernardum bonorum ac reddituum traditionem cedere debebant, sed cui, non invenitur, forsan erant annuae ex telonio Lincensi pensiones certae a principe terrae ipsis ad eorum sustentationem assignatae quas ideo ob accepta dicti supra monasterii bona resignare tenebantur. Taliter monasterium ad sanctum Bernardum ab ordine Cisterciensi alienatum fuit. Hoc ubi D. Edmundus a S. Cruce Abbas Cistercii generalis tune in Bavaria visitandorum monasteriorum causa existens intellexisset, quanocyus Udalrico Hack el monasterii Zwethalensis abbati

« AnteriorContinuar »