Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ecclesiam et Petrum Regem de Barreto et ejus patrem, super batllia (ballia) quam ipse P. Rex habet ab ecclesia Bean[iensi], et Odone Rotlant et Helia de Campania, et Iterio Seuuani, talis compositio intervenit, quod ubicumque sit, ecclesia Bean[iensis] capit duas partes in blado et vino, et P. Rex capit tertiam pro feodo suo, excepta terra de Fonte Rotberti, in qua P. Rex capiet milium quando ibi erit, excepto canabo et lino quod ecclesia Bean[iensis] ad petitionem ipsius dedit uxori sue. In tota ballia predicta capit ecclesia Bean[iensis] quartam partem, et sextam decimam. Quando tempus messis. advenerit, P. Rex Bean[iensi] ecclesie innotescet, ut ad colligendas aggrerias et parciendas, nuntium suum mittat. Pro fidelitate autem Bean[iensi] ecclesie conservanda, P. Rex et filius ejus, sponte sua, super sanctum Evangelium prestitit juramentum, et sic promisit in heredibus suis, anno Domini M°.CC .XIII°. Facta fuit hec compositio apud Beaniam in claustro, in presentia domni Bertrandi abbatis, videntibus et audientibus B. priore Beanie, et toto ejusdem conventu, et Ulrico de sancto Paulo, W° Arnaldi de Dauues, et filio ejus W° (Willelmo), A. Johannis de Guimps, et A. Faber de Barreto, Iterio Senioret, I. Arn[audi], I. de Marniaco, W° Briant, et aliis quam plurimis.

DXLI.

(CARTA PETRI VIGERII DE ALBATERRA.)

1215.7 Novembre.

Petrus Viger[ius] de Alba terra, filius Petri Vigerii, omnibus has litteras inspecturis, salutem. Noveritis universi, quod ego considerata pia devotione quam predecessores mei habuerunt erga domum et ecclesiam de Podiomangor, dono, et concedo quicquid juris et dominii habebam in Riberria de Chanaor, que dicitur ad Populos (?), que clauditur fossatis, in tribus lateribus, et in quarto clauditur Drona. Confirmavi etiam et innovavi dicte ecclesie et ejus Prioribus in perpetuum, consuetudinem quam cum predecessoribus meis dicitur habuisse ipsa ecclesia, scilicet ut Prioribus suis

(Ch. I. IV. X. XVI. XVIII. etc.). Dans les dernières chartes, qui datent la plupart de la première moitié du XIIIe siècle, on remarquera que le Ms original emploie fréquemment l'adjectif BEANENSIS, au lieu de Beaniensis, toutes les fois qu'il écrit ce mot intégralement. (Voyez Ch. DXXXIII, DXLIV, DXLVIII, DXLIX.). Le plus souvent, il se contente d'écrire en abrégé, BEAN., avec le signe de l'abréviation. Afin de respecter cette orthographe, nous avons placé entre crochets la finale de ce mot, toutes les fois que le Ms, dans ces dernières chartes, ne la donne pas in extenso.

libere liceat omni tempore, me, vel heredibus meis non requisitis, omnibus modis quibus poterit possessiones et redditus in feodis meis adquirere, salvo jure meo et successorum meorum in antiquis redditibus, et justis serviciis. Addo etiam ut si consuetudo ista aliquando fuerit male servata, aut forte minus certa, ex isto facto meo, et confirmatione mea firmum et certum sumat inicium, et de cetero perpetuis temporibus observetur. Actum fuit hoc in ecclesia beati Jacobi de Albaterra, sabbato infra Octab[as] Omnium Sanctorum, tempore quo celebrabatur Romanum concilium * Hujus rei testes sunt P. archipresbyter de Pillac, It[erius] de Goz, Bernardus, canonici Albaterrenses, Wus Gauterii prior de Podiomangor, cujus cura et studio factum est hoc, Raymundus monachus, M. (Mainardus) prior de la Garda, Wus Iterii, Helias Iterii, Wus de Sorben, clerici, Helias Dabellencs, Helias Rotberti, Bertrandus de Durfort, laici, et multi alii.

[ocr errors]

DXLII.

(DONUM ALEXANDRI MILITIS DE ARCHIACO, ET ASSEINI FRATRIS EJUS **.)

1219.-8 Février.

Noverint tam presentes quam futuri quod Alexander miles de Archiaco Bofilii filius quando in partes Iherosolimitanas proficisci paravit pro salute anime sue et generis sui donavit Deo et ecclesie beati Stephani Beanie de consensu et voluntate fratris sui Asseini primogeniti totam decimam quam ipse habebat juxta Briam in parrochiis sancte Eugenie, et de Guimsio, et sancti Cirici, et quicquid juris in eadem decima habebat, et hominium, et acaptamentum quod W. Pelliparus de Bria ei facere debebat qui pro eo in eadem decima decimarius erat. Dedit etiam eminam frumenti censualem et XII D. (denarios) censuales quos ipse W. singulis annis reddere consuevit. Insuper predicti duos (sic) fratres scilicet Alexander et Asseinus donaverunt suam partem agrerie et quicquid juris habebant Auchapdo in terra que est ad fontem Audoini in qua cum ecclesia Bean[iensi] participa

* Le quatrième concile de Latran, douzième concile général, se tint sous Innocent III, depuis le 11 novembre 1215, jusqu'au 30 du même mois. Il s'y trouva 412 évêques, et 800 tant abbés que prieurs et envoyés des princes. Les canons de ce concile furent au nombre de 70. Le samedi dans l'octave de la Toussaint tombant cette année-là le 7 novembre, le concile devait commencer, à Rome, trois jours après.

[ocr errors]

** Cette charte est d'une très-belle et grande écriture qui indique le commencement du XIIIe siècle.

bantur. Donaverunt etiam quicquid juris habebant in alia que prope eundem fontem sita est, super quam W. Testaud miles eis vim inferebat. Acta sunt hec apud Archiacum in claustro sancti Petri ante capitulum anno gratie millesimo ducentesimo nono decimo, VIo idus Febr[uarii], luna XXa, feria VI, indictione VII, in presentia domni P. abbatis Bean[iensis], qui predictis duobus militibus Alexandro et Asseino beneficium ecclesie Bean[iensis] ibidem donavit et concessit, et eos in fratres et in monachos suscepit. Hujus rei testes sunt ipse domnus Abbas, et B. prior Beanie, W. prior de Artenaco, W. prior sancti Macrini, P. de Podio regali, et Raimundus monachi Bean[ienses], et W. Rigaud[us] presbyter, W. Eps * clericus de Archiaco, Samuel Vicarius, Raimundus de Valle Bruna milites, P. de Barreto, W. Allauueus, Ar. de Guingua, Johannes de Palenis, et I. filius ejus, Ar. sapiens, Fulcaudus de Labarra, W. Pelliparus, Ar. Esclavios, et alii quam plures. Ut autem presens cartula robur in perpetuum obtineat placuit sigillis Helie archipresbyteri de Archiaco, domne Ylarie de Archiaco, et Samuelis Vicarii militis eandem cartulam roborari.

DXLIII.

(DONUM S. SEVERINI DE PANANCELLES.)

1225.6 Août.

P. ** (Vigerii?) miles de Albaterra omnibus has litteras inspecturis, salutem in domino. Noverint universi presentes et futuri presentem paginam inspecturi, quod cum ego traxissem in causam Heliam de la Ribeira priorem sancti Severini super venda carnium sancti Severini, et super quibusdam terris que erant de feodo meo, et super quadam summa pecunie, terre vero supradicte dicuntur in vulgari, Lo Champs Vigeirals, terra de Cruce, terra de la Cumba, et quedam alie, ad preces R. venerabilis abbatis Beanie et sociorum ejus, omnes istas actiones et omnem querimoniam quamcumque habebam contra Priorem et contra Prioratum sancti Severini, in perpetuum remisi et quiptavi, et si quid juris in rebus predictis habebam dedi in helemosinam Deo, et sancto Stephano, et Prioratui sancti Severini in perpetuo sine reclamatione qualibet possidendum. Exceptis duodecim bois

*On dirait qu'il faut lire episcopus: Guillaume Lévêque, clerc d'Archiac.

Le parchemin a une déchirure qui ne permet pas d'affirmer la lecture Petrus Vigerii. La charte DXLI la rend seulement très-vraisemblable.

sellis frumenti quos prior debet Helie de Montez et Leggerio de la Vernia censualiter, quos idem Helias et Leggerius habent de me feodaliter, super quibus condictum fuit quod si ego empararem feodum illud propter aliquod forifactum vassallorum meorum, non empararem prefatos boissellos, nisi totum aliud feodum empararem, et si forte mihi redderet dictus prior prefatum frumentum, promisi ei facere garentiam. Preterea dedi et concessi prioratui sancti Severini quod me ignorante et non requisito, possit prior ejusdem loci in feodo meo conquestas facere, et terras acquirere, vel possessiones, salvo justo jure meo, sine exactione qualibet, et sine esplec, quod ego promisi me et heredes meos in rebus a priore acquisitis, de cetero aliquid non petituros. Ut autem hec quiptatio et donatio ista rata permaneat, et stabilis in posterum perseveret, hanc cartulam sigillo domini A. (Aimerici) abbatis Albaterensis, et sigillo meo, Helie de la Ribeira priori sancti Severini dedi et concessi. Actum apud Chalesium in festo transfigurationis Domini, anno verbi incarnati M°.CC.XX°. V°. presentibus et videntibus et audientibus domno R. abbate de Beania, A. priore de Chalesio et sociis suis, B. priore de Beania, W° priore de Podio Mangore, W° priore de Passirac, P. de sancto Mariano, monachis Beanie, P. Vidal, capellano de Chal[esio], magistro I. Bereng[ario], magistro B. Pinpel, can[onicis] albateren[sibus], Helia Armanno, can[onico] Xanctonensi, O. de Chal[esio] nobili viro, Armant de Mal Iazer, Helia de Chalac, R. de Durfort, Hugo de Rocha fort, R. de Rocha fort militibus, Arn. de Podio Chabru, R. Pictavin[o] donatis Beanie, W° Fulcaudi, Matheo, W° Raimundi, capellano sancti Aquilini, Bernardo Hel[ie] burgensi de Albaterra, et multis aliis.

DXLIV.

(FEODA QUÆ HABET P. BORRELLI, VALLETUS DE CONDEON, AB ABBATE BEANIENSI).

Est quod P. Borrelli Valletus de Condeon habet feodum ab Abbate et ecclesia Beanensi, domos scilicet et solaria que possidet in cimiterio de Condeon, excepto quodam appendicio quod tenet a Priore ejusdem loci. Preterea habet et possidet, in feodum, molendinum, prata, nemora, et terras a molendino superius in parrochia de Bernolio, a dicto abbate et ecclesia Beanen[si] et Mainium Fourel, quod est in eadem parrochia, et mainamentum Ar. Potier quod est in parrochia de Chaliac. Insuper habet in feodum dictus P. a dicto abbate illud quod habet et recipit in pedagio sancti Cipriani

Voir Gall. Chr. II. col. 1488.

ad festum ecclesie in nundinis, et domum sancti Felicis quam Iorna miles tenet in burgo ejusdem, et terras quas habet in eadem parrochia, ad domum Ous Bruezt, et mainamentum quod Hel[ias] Reginaldi tenet in parrochia sancti Laurentii.

DXLV.

CONCORDIA INTER PRIOREM ET CAPELLANUM DE PASSIRAC *.

1109.1121.

Posteritati nostre notificamus quod Petrus Rigaudi tunc temporis prior de Passirac, et Ademarus ipsius ecclesie capellanus, talem inter se recordacionem habuerunt de bonis ecclesie de Passirac coram Guillelmo archipresbytero Chalesii. Quod, prout antiquitus institutum fuit, habebit capellanus singulis diebus unum denarium si obvenerit et babtisterium ad succurrendum, et in alio babtisterio quod factum fuerit quatuor festis, scilicet festo Pasche, Pentecosten, Omnium Sanctorum et Epiphanie medietatem, et mulieres jacentes, et nupcias et omnes penitentias, et in Nativitate Domini sex nummos pro Capellania, et in Pascha quatuor, et in festo sancti Petri ad vincula, duos, et in festivitate Omnium Sanctorum, duos, defunctorum, et anniversariorum atque peregrinorum medietatem, et terciam partem panis, et candelarum, et unum denarium obliarum. Omnia vero alia quocumque modo evenerint, monacho erunt et successoribus ejus. Hujus rei testes sunt Seguinus prior de Podio Mangor, et Iterius Assainus, Wlls (Willelmus) deu Chai, Rapn[ulfus] de Brocac, Petrus Brunet, Rampnulfus de Aluiniac, Geraldus Audoini, et Constantinus Geraldi.

DXLVI.

(CARTA PETRI SANTONENSIS EPISCOPI DE SERVITIIS ECCLESIÆ DE FONTANIS.)

1247.- 15 Juin.

Petrus Dei gratia Xantonensis episcopus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod cum questio verteretur inter Bernardum David rectorem prioratus de Fontanis ex una parte, et Petrum.

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »