Imágenes de páginas
PDF
EPUB

se duobus digitis expurgabit. Hec itaque vniuersa prescripta. sicut a nobis ita etiam a nostris heredibus et successoribus volumus intemerata perhenniter obseruari. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XL. III. Mense Ianuario. Indictione secunda. Datum Prage per manum curie nostre notarii Rembothonis.

[blocks in formation]

Wenceslaus, rex Boëmiae, Litoviam civitatem a Tartaris destructam atque desolatam restaurat. Dt. Pragae, mense Januario, 1243.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nos Wencezlaus dei gratia rex Bohemorum quartus. omnibus presentium tenorem audituris in perpetuum ad rei memoriam. Regie maiestatis congruum fore dignoscitur ut ea, que de sue munficentie innata largitate largiflua emanare decreuerit, robur debitum firmitatis debeant obtinere. Nouerint igitur uniuersi per regnum nostrum Bohemie et marchionatum Morauie constituti, quod desolationem ciuitatis nostre Lutouie post destructionem Tartarorum dolentes, eandem ciuitatem de nouo inhabitari decreuimus statuentes ut omnes quicunque ad locandam et construendam nouam ciuitatem consederint ibidem sint ad XV annorum spacium ab omnibus exactionibus exempti et habeant plenariam libertatem, qua transacta soluent censum singulis annis mediam marcam argenti de quolibet laneo. Item concedimus ipsis lignationem ad fabricam ciuitatis in silua nostra adiacente nomine Dubraw. Thelonei ibidem habeant sextam septimanam cum exemptione solutionis thelonei in Olomucz, in Vnisow et in Vzow. Ciuitas uero ipsa locabitur secundum ius et libertatem. qua ciues nostri in Olomucz hactenus sunt gauisi, sicut in priuilegio nostro, quod H. ciui Olomucensi et aduocato de Lutouia insuper dedimus, latius et uberius est expressum. Vt autem huius nostre munifice concessionis pagina rata sit et inconuulsa et robur perpetue firmitatis obtineat, presens priuilegium ipsis inhabitatoribus duximus exhibendum sigillorum nostrorum appensione roboratum. Acta sunt hec anno dominice incarnationis

M. CC. XL. III. mense Ianuario. Datum Prage per manum curie nostre notarii Rembotonis.

E copia simplici sec. XVII. in curia Olomucensi.

XXXV.

Stephanus, filius Stephani de Medlow (Pernstein), monasterium Daubrawnicense a Tartaris destructum dotat. Dt. Brunae, mense Januario, 1243.

Nos Stephanus filius Stephani de Medlouc. pie memorie omnibus Christi cultoribus in perpetuum. Ne ea que legitime et pia deuotione ordinantur propter Deum humane calumpnie scrupulo perturbari possint. dignum est ut ad cautelam sufficientem et rei geste memoriam sempiternam scripture tenacitati commendentur. Hinc est quod nos succurrentes dominabus Deo iugiter famulantibus in Dubraunik. quarum cenobium ferocitate et rabie canum seuorum quos tartaros vocant. totaliter lesum et destructum esse cernitur. earumque inopiam subleuantes contulimus in remedium anime nostre et nostrorum progenitorum qui prefati cenobii fundatores existebant uillam nostram Wir. cum suis pertinentiis. et quinque laneos in Olsi. quos a fratribus militie templi de Iamoliz de consensu serenissimi regis Bohemie Wencezlai comparare licuit. et siluam spatiosam cum pratis et apiariis infra uillam Dubraunik super fluuio Zuratka. Que vniuersa ipsis tradidimus iure perpetuo possidenda coram serenissimo domino rege, qui hoc nostre pietatis factum benigne roborare est dignatus. Ad maiorem rei geste firmitatem presentem paginam inde conscriptam sigillorum nostri et fratris nostri Voitech prepositi de Dubraunik munimine roborari curauimus. Datum in Brunna anno dominice incarnationis millesimo CC XLIII. mense Ianuario coram d. Dytrico abbate de Zabrdouicz. Fratre Vlrico de domo Theutonica. Cunrado de Brunna. Zacharia priore. Ienchone filio Ratiborii, Cunone fratre Bochkonis. Cerh. Nagrad. Emranno et Stephano filiis nostris et aliis fide dignis.

Ex originali in curia Brunensi.

XXXVI.

Wenceslaus, rex Boëmiae, confirmat monasterio Siloënsi bona a fratribus domus Teutonicae emta in Humpolec et in Iglavia cum ecclesiis et decimis. Dt. Pragae, mense Martio, 1243.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen. Nos Wencezlaus dei gratia Rex Boemorum quartus. omnibus inperpetuum. Cum inter ceteras anime uirtutes. memoriam esse constet in humanis actibus maxime oportunam. quia tamen et ipsa propter exteriarum rerum curas et sollicitudines quibus frequentius mentes mortalium occupantur. vetustate temporis hebetatur. dignum et utile duximus prouidendum. vt gestorum seriem subscriptorum. per literam que columpna est memorie. qua etiam dormitante nunquam dormiet aut marcescet. vtpote cunctorum que geruntur sub tempore inexhausta et uiuida conseruatrix. transmittamus memorie posterorum. ne et ipsa perire aut in obliuionem ualeat aut in irritum deuenire. quemadmodum plurimorum gestis nobilium uirorum nostris temporibus nouimus euenisse. Cunctis igitur tam posteris quam modernis presentium tenore fieri uolumus manifestum. quod nos emptionis et venditionis contractum inter conuentum monasterii Syloensis et fratrem Hermannum qui dicebatur Balko magistrum de domo theutonicorum cum fratribus suis mutuo habitum et sollempniter terminatum de bonis uniuersis que eadem theutonica domus in Gumpolz et super Gyglaua rationabiliter et legitime possidebat in villis. siluis. pratis. venationibus. molendinis et riuulis. in terris cultis et incultis ratum et gratum habentes firmiter approbamus. Sane cum uenditio in sacris rebus uidelicet in ecclesiis locum non habeat. quia tamen cum uniuersitate transeunt. capellas in eisdem bonis sitas quas prefatus Hermannus cum fratribus suis ecclesie Syloensi simpliciter et absolute tradidit. uidelicet capellam sancti Nicolai in Humpoltz et capellam sancti Johannis Baptiste in Gyglawa. cum capellis nouis iam constructis vel in posterum per diuinam prouidentiam construendis in terminis veteris parochie cum decimis uniuersis tam theloneorum quam uillarum et aliis apenditiis suis. possessionibus et iuribus ecclesie Syloensi libere et pacifice possidendas perpetuo presentibus confirmamus. volentes et firmissime inhibentes. ne quis heredum aut successorum nostrorum. vel quisquam de personis ecclesiasticis. vel mundanis. in

prefatis ecclesiis. vel possessionibus. et ad ipsas spectantibus Siloensem ecclesiam prenotatam et eius rectores et fratres contra Regie nostre constitutionis et confirmationis decreta. inpedire. molestare. vel quacunque occasione perturbare presumat. sed semper ipsam ratam et inuiolabilem debeat conseruare. sicut nostre gracie fauorem sibi adesse. et omnipotentis dei evadere diligat ultionem. Vt autem huiusmodi constitutio et confirmatio prefato conuentui et ecclesie Siloensi de gratia speciali indulta interminabile robur habeat et perpetuam firmitatem. presentis priuilegii paginam ipsis duximus exhibendam nostrorum sigillorum appensione munitam et perhenniter ualituram. Acta sunt hec Anno Dominice Incarnationis M. CC. XL. III. Mense marcio. Indictione secunda. Datum Prage. per manum curie nostre notarii Rembotonis.

Ex originali in museo Brunensi.

XXXVII.

Idem alio privilegio eadem confirmat. Dt. Pragae, mense Martio,

1243.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen. Nos Wencezlaus, dei gratia Rex Boemorum quartus, omnibus inperpetuum. Cum inter ceteras anime uirtutes memoriam esse constet in humanis actibus maxime oportunam, quia tamen et ipsa propter exteriarum rerum curas et sollicitudines, quibus frequentius mentes mortalium occupantur, vetustate temporis hebetatur: dignum et utile duximus prouidendum, vt gestorum seriem subscriptorum per literam, que columpna est memorie, qua etiam dormitante numquam dormiet et marcescet, vtpote cunctorum, que geruntur sub tempore, inexhausta et uiuida conseruatrix, transmittamus memorie posterorum, ne et ipsa perire, aut in obliuionem ualeat aut in irritum deuenire, quemadmodum plurimorum gestis nobilium uirorum nostris temporibus nouimus euenisse. Cunctis igitur tam posteris quam modernis presentium tenore fieri uolumus manifestum, quod considerantes deuotionem et honeste uite conuersationem domini abbatis Ambrosii et conuentus Syloensis monasterii emptionis et uenditionis contractum inter eundem conuentum et fratrem Hermannum,

qui dicebatur Balko, de domo Theutonicorum, mutuo habitum et sollempniter terminatum de capella in Gumpolz cum decima thelonei, de ipso foro et aliis eiusdem ecclesie attinentiis, nec non capella in Giglaua cum villis et aliis attinentiis suis ac decimis uniuersis, que omnia domus Theutonicorum prefata rationabiliter et legitime possidebat, ratum et gratum habentes firmiter, et easdem capellas cum uniuersis possessionibus, iuribus et prescriptis appendiciis suis, cum hiis, que vel post ipsum contractum constructe sunt, ecclesiis apud Giglaua in terminis ueteris parrochie, que sancti Joannis Baptiste titulo nuncupatur, uel in posterum diuina prouidentia construentur, ecclesie Syloensi libere et pacifice possidendas perpetuo presentibus confirmamus, volentes et firmissime inhibentes, ne quis heredum aut successorum nostrorum, vel quisquam de personis ecclesiasticis vel mundanis in prefatis ecclesiis vel possessionibus, et ad ipsas spectantibus Siloensem ecclesiam prenotatam et eius rectores et fratres contra Regie nostre constitutionis et confirmationis decreta inpedire, molestare, vel quacunque occasione perturbare presumat, sed semper ipsam ratam et inuiolabilem debeat conseruare, sicut nostre gratie fauorem sibi adesse, et omnipotentis dei euadere diligat ultionem. Vt autem huiusmodi constitutio et confirmatio, quas prefato conuentui et ecclesie Syloensi indulsimus de gratia speciali, interminabile robur habeat et perpetuam firmitatem, ipsi domino Ambrosio abbati et eius conuentui et eorum ecclesie prenotate presentis priuilegii paginam ipsis duximus exhibendam, nostrorum sigillorum appensione munitam et perhenniter ualituram. Acta sunt hec anno Dominice Incarnationis M. CC. XL. III. Mense marcio. Indiccione secunda. Datum Prage, per manum curie nostre notarii Rembothonis. Mense et Indictione prescriptis.

E copia vidimata in museo Brunensi. - Item asservatur authenticum vidimus abbatum Theodorici Montis Syon, et Hogerii Milowicensis, dt. Pragae, mense Martio, 1243. in archivo monasterii Siloënsis.

« AnteriorContinuar »