Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EXCELLENTISSIMI AC ILLUSTRISSIMI

DOMINI, DOMINI

ANTONII FRIDERICI

E COMITIBUS

MITTROWSKY

DE MITTROWIC ET NEMYŠL,

DOMINI IN WIESENBERG IN MORAVIA; SUAE SACRAE CAESAREAE REGIAEQUE MAJESTATIS CONSILIARII INTIMI ATQUE CAMERARII ACTUALIS; EQUITIS AUREI VELLERIS; SIMULQUE ORDINIS CAESAREI AUSTRIACI LEOPOLDINI, CUJUS ET CANCELLARIATU FUNGITUR, NEC NON ORDINIS S. JOANNIS HIEROSOLYMITANI MAGNA CRUCE DECORATI; SUPREMI REGNI CANCELLARII; PRAESIDIS CAES. REG. AULICAE IN STUDIIS COMMISSIONIS; PLURIMARUM SOCIETATUM A SCIENTIIS MEMBRI MERITISSIMI ETC. ETC. ETC.

SUB AUSPICIIS NEC NON IMPENSIS.

I.

Gregorius papa IX. archidiaconum, cantorem et decanum Wratislaviensem, inquirere jubet, Wilhelmusne an Conradus legitime electus fuerit in episcopum Olomucensem. Dt. Laterani, Idibus Aprilis, 1241.

Gregorius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis archidiacono, cantori et decano Wratislauiensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis capitulum Olomucensis ecclesie petitione monstrauit, quod nuper eadem ecclesia pastore vacante, iidem prout spectat ad eos, ne sub diutina vacatione langueret, ad tractandum de futuri substitutione episcopi in capitulo conuenerunt, et cum omnes per scrutinii formam in magistrum Willelmum eorum concanonicum, virum utique nobilem, literatum, prouidum et honestum, in spiritualibus et temporalibus circumspectum, per cuius industriam dicta ecclesia de bono in melius creditur reformanda, concorditer consensissent, ipsum in Olomucensem episcopum elegerunt. Qui cum ad multam eorum instantiam electioni de se facte consenserit, Conradus canonicus Ildesemensis, fautor F. dicti Imperatoris, dei et ecclesie inimici, in episcopatum Olomucensem per laicalem potentiam se procurauit intrudi; qui spoliatis eorum domibus, de ipsa ecclesia eiecit eosdem, et in ea fractis eius ostiis in ipsius bonis hostiliter debacchatur. Quapropter prefatum capitulum nobis humiliter supplicauit, ut cum de ipsius electi meritis et eligentium votis apud Sedem apostolicam non possit fieri certitudo, eidem ecclesie ac ipsis, qui per dictum intrusum bonis omnibus spoliati, experti vincula et carceres miserabiliter in dedecus ordinis clericalis mendicare coguntur, prouidere paterna sollicitudine curaremus. Cum igitur instantia nostra quotidiana sit omnium ecclesiarum sollicitudo continua, mandamus quatenus super premissis inquirentes diligentius veritatem, si dictum C. taliter intrusum et electionem predicti magistri inueneritis de persona idonea canonice celebratam, prefatum C. ab eiusdem ecclesie regimine amouere et electionem ipsam auctoritate

nostra confirmare curetis. Si vero predictum C. electum canonice, et electionem prefati W. minus canonicam esse repereritis, ea rite cassata munus confirmationis C. impendatis eidem contradictione etc. Ceterum si quod de vtroque factum exstiterit, inueneritis perperam attemptatum, vos vtrique sicut iustum fuerit silentium imponentes, faciatis predicte ecclesie de pastore qui tanto congruat oneri et honori per electionem canonicam prouideri. Quodsi non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum nichilominus exequantur. Dat. Laterani, Idus Aprilis. Pontificatus nostri anno XV. E Regesto Gregorii IX. anni XV. lit. 20. in tabulariis Vaticanis.

II.

Gregorius papa IX. monasterio Lucensi confirmat jus patronatus ecclesiarum in Přimětice et Prosměřice. Dt. Laterani, VI. Nonas Julii, 1241.

[ocr errors]

Gregorius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis.. abbati et conuentui monasterii lucensis premonstratensis ordinis Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur qvod iustum est et honestum. tam uigor equitatis qvam ordo exigit rationis. ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ius patronatus de Primetiz et de Prosmeriz ecclesiarum. qvod Carissimus in Christo filius noster Boemie Rex. illustris tunc patronus ipsarum. venerabilis fratris nostri Olomucensis episcopi earum diocesani et capituli sui accedente assensu. monasterio vestro pia liberalitate concessit. sicut illud iuste ac pacifice obtinetis. uobis et per uos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani VI. Nonas Julii. Pontificatus nostri anno quintodecimo.

Ex originali in archivo ejusdem monasterii.

III.

Wenceslaus, rex Boemiae, monasterio Cellae s. Mariae Brunae jura montana in vineis juxta Brunam ad mensam regis spectantibus condonat. Datum in Burglino (Bürglilz), 1241.

In In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis. Nos Wencezlaus dei gracia rex Bohemorum quartus omnibus presencium noticiam habituris ad rei memoriam. Regie magestatis congruum fore dignoscitur, ut ea, que perpetuare decreuit, robur debitum firmitatis debeant obtinere. Noscat igitur tam presens hominum etas, quam futura, et in Christo successura posteritas, quod in honorem Dei et gloriose matris eius beate Marie uirginis pro remedio nostre anime ac nostrorum antecessorum ad pias preces domine et uxoris nostre Chunegundis nomine, sorori Herburge et conuentui dominarum de Cella sancte Marie in Brunna iura, siue ut vulgo dicitur berchrecht, que ad nostram mensam spectant de vineis, quas possident circa dictam ciuitatem et habiture sunt imposterum, ad subsidium Celle memorate misericorditer relaxantes, perpetuo condonamus. Volentes nichilominus, ut hec elemosina nostra a nostris successoribus nullatenus infringatur. Vt autem huius indulgentie pagina rata sit et inconuulsa nunc et in euum ipsam nostri sigilli munimine, iussimus insigniri. Actum presentibus hiis: Witigone de nouo castro, Heynrico de Sitauia, Gallo de Lewenberch, Ratiborio de Doblin et quam pluribus. Datum in Burgelin per manus Rombothonis nostre curie notarii, anno MCCXLI.

Ex originali in c. r. arch. aulico Vindobonae.
tum superest.

[ocr errors]
[blocks in formation]

IV.

Episcopus Pataviensis novo monasterio Cellae s. Mariae Brunae indulgentias elargitur. Dt. Pragae, 1241.

R. dei gratia Patauiensis episcopus omnibus presens scriptum inspicientibus salutem in eo, qui est salus omnium et uita. Debitum officii nostri postulat, et persuadet ratio pietatis, ut illos assiduis beneficiis prosequamur, qui nouerint domino iugiter famulari. Cum igitur ecclesia in

« AnteriorContinuar »