Imágenes de páginas
PDF
EPUB

I.

Gregorius papa IX. archidiaconum, cantorem et decanum Wratislaviensem, inquirere jubet, Wilhelmusne an Conradus legitime electus fuerit in episcopum Olomucensem. Dt. Laterani, Idibus Aprilis, 1241.

Gregorius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis archidiacono, cantori et decano Wratislauiensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis capitulum Olomucensis ecclesie petitione monstrauit, quod nuper eadem ecclesia pastore vacante, iidem prout spectat ad eos, ne sub diutina vacatione langueret, ad tractandum de futuri substitutione episcopi in capitulo conuenerunt, et cum omnes per scrutinii formam in magistrum Willelmum eorum concanonicum, virum utique nobilem, literatum, prouidum et honestum, in spiritualibus et temporalibus circumspectum, per cuius industriam dicta ecclesia de bono in melius creditur reformanda, concorditer consensissent, ipsum in Olomucensem episcopum elegerunt. Qui cum ad multam eorum instantiam electioni de se facte consenserit, Conradus canonicus Ildesemensis, fautor F. dicti Imperatoris, dei et ecclesie inimici, in episcopatum Olomucensem per laicalem potentiam se procurauit intrudi; qui spoliatis eorum domibus, de ipsa ecclesia eiecit eosdem, et in ea fractis eius ostiis in ipsius bonis hostiliter debacchatur. Quapropter prefatum capitulum nobis humiliter supplicauit, ut cum de ipsius electi meritis et eligentium votis apud Sedem apostolicam non possit fieri certitudo, eidem ecclesie ac ipsis, qui per dictum intrusum bonis omnibus spoliati, experti vincula et carceres miserabiliter in dedecus ordinis clericalis mendicare coguntur, prouidere paterna sollicitudine curaremus. Cum igitur instantia nostra quotidiana sit omnium ecclesiarum sollicitudo continua, mandamus quatenus super premissis inquirentes diligentius veritatem, si dictum C. taliter intrusum et electionem predicti magistri inueneritis de persona idonea canonice celebratam, prefatum C. ab eiusdem ecclesie regimine amouere et electionem ipsam auctoritate 1

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »