Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

Pave Innocentius III tillader Biskop (Martin) af Bergen ved Kirkestraffe at tvinge de Kjöbmænd i hans Bispedõmme, der handle paa Island, til at betale den sædvanlige Tiende.

Efter Original-Regesten i det pav. Ark., Reg. Innoc. III. T. I. an. I. fol. 55. ep. 212. (Trykt i Baluzes Epist. Innoc. III. T. 1. p. 117, hvor Dateringen er viii kal. Jun.)

1.

26 Mai 1198.

Rom (Vatikanet). Innocentius episcopus seruus seruorum dei uenerabili fratri Bergensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane sicut ex tua significatione comperimus mercatores diocesana tibi lege subiecti. cum eos negotiationis causa in Jslandiam transfretare contingit. decimas quas ecclesia tua percipere ab antiquis temporibus consueuit. contra salutem suam detinent eas reddere denegantes. Volentes igitur tibi et ecclesie tue paterna sollicitudine prouidere, fraternitati tue auctoritate apostolica indulgemus. quatenus mercatores ipsos ad persoluendas consuetas et debitas decimas si monitione premissa noluerint. ecclesiastica districtione sine appellationis obstaculo compellendi liberam habeas facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum. vij. kal. Junij pontificatus nostri anno primo.

VII.

1

Pave Innocentius III paalægger Biskopperne (Bjarne) af Orknö og (Reginald) af Ross ved kirkelige Straffe at tvinge Biskop Jon af Katanes til at opgive sin Modstand mod Indkrævningen af den af Harald Jarl i Pave Alexander II.s Tid paabudne Romerskat.

Efter Original-Regesten i det pavel. Arkiv, Reg. Innoc III. T. I. fol. 55. ep. 213. jfr. m. Afskr. i cod. chart. fra 15de Aarh., Reg. In. III. an. 1. f. 21. (Trykt i Baluzes Epist. Innoc. III. T. I. p. 117).

2.

27 Mai 1198. Rom (Vatikanet).

Innocentius episcopus seruus seruorum dei uenerabilibus fratribus Orchadiensi et Rosmarchenensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius nobilis uir Haraldus] Catenensis et Orcadiensis comes nobis significare curauit quod ipse pro redemptione peccatorum suorum a tempore felicis memorie Alexandri pape predecessoris nostri denarium vnum de qualibet domo in comitatu Catenensi habitata annuatim statuit pro elemosina colligendum et ob reuerentiam beatorum apostolorum Petri et Pauli ad sedem apostolicam dirigere consueuit, quam uisitationem nomine elemosine annuatim. ad opus Romane ecclesie colligende tam suo quam bone memorie A[ndree] olim Catenensis episcopi et aliorum nobilium illarum partium testimonio confirmauit. Cum autem postea, memorato A[ndrea] Catenensi episcopo uiam vniuerse carnis ingresso, uenerabilis frater noster Johannes] in eandem ecclesiam fuisset in episcopum institutus, predictam elemosinam irritare presumens, eam ab his qui sunt in sua diocesi constituti auctoritate propria interdixit exsolui. Quocirca fratribus uestris (5: fraternitati uestre) per apostolica scripta mandamus quatenus si uobis constiterit de predictis, prefatum Catenensem episcopum si monitione premissa hoc facere neglexerit, ad satisfaciendum de elemosinis subtractis hucusque, et ne eas reddi de cetero interdicat sicut iustum fuerit auctoritate nostra.sublato appellationis obstaculo per censuras ecclesiasticas compellatis. Quod si ambo his exsequendis interesse non potueritis alter uestrum ea nichilominus exsequatur. Datum Rome apud Sanctum Petrum sexto kalendas Junij pontificatus nostri anno primo.

Pave Innocentius III foreskriver Biskop (Bjarne) af Orknö den Bod, der skal paalægges Lægmanden Lumberd, fordi han nödtvungen afskar Biskop (Jon) af Katanes Tungen, da (Harald) Jarl indtog Borgen (Skarabolstad). Efter Orig. Regest i d. pavel. Ark., Reg. Inn. III. T. II. (I. 5. an. 5). fol. 23. ep. 79. (Trykt i Baluzes Epist. Innoc. III. T. I. p. 663 f. og Raynaldi Annal. eccles. an. 1202 § 10).

3.

[c. 1 Septbr.] 1202.

Subiaco.

Innocentius episcopus s. s. d. venerabili fratri. . Orchadensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Ex litteris tue fraternitatis accepimus quod Lumberdus laicus lator presentium cum comite suo Catenesiam in expeditione perrexit. ubi castello ab exercitu comitis expugnato. el interfectis pene omnibus qui erant in ipso, captus est episcopus Catenesie. cuius ut linguam abscideret. a quibusdam ut dicit de exercitu comitis est cohactus. Quia uero grauis est et grandis excessus. nos ei secundum formam ecclesie absoluto. talem et ad satisfactionem suam et ad terrorem aliorum iniunximus penitentiam. ut cum festinatione reuertens in patriam. discalciatus et nudus preter bracas et laneum uestimentum curtum et sine manicis lingua subtili funiculo religata. et paulisper extracta. ut promineat extra labia summitatibus eiusdem funiculi nexis in collo cum uirgis in manu. quindecim diebus continuis per terram suam unde ipse est oriundus. et terram illam unde erat episcopus mutilatus. ac circumpositam regionem. uidentibus uniuersis manifeste procedat. ueniensque ad ingressum ecclesie sed nequaquam ingrediens. prostratum in terram disciplinari se faciat. cum uirgis quas in manu gestabit. sicque in silentio et ieiunio usque post uesperam. diem ducat. et tunc ad sustentationem nature. pane tantum reficiatur et aqua. Illis uero quindecim diebus peractis preparet se ut infra mensem incipiat lerosolimitanam prouinciam proficisci. ubi per triennium desudet in obsequio crucifixi. arma decetero contra Christianos minime assumpturus. et per undecim' annos omnibus sextis feriis in pane et aqua ieiunet. nisi forte per indulgentiam alicuius discreti pontificis. uel propter debilitatem corporis. uel propter feruorem estatis hec abstinentia temperetur. Tu ergo redeuntem hoc modo recipias. et iniunctam sibi penitentiam eum facias obseruare. Datum apud mona

sterium Sublacense.2

(') Baluze: duos.

-

1

(2) Brevet mangler yderligere Datering, men staar i Regesten mellem Breve af 30 Aug. og 3 Septbr. 1202.

Pave Innocentius III tager St. Columbas Benedictiner-Kloster (paa Icolmkill) under St. Peters og sin Beskyttelse og stadfæster det i Nydelsen af sine Privilegier og Eiendomme mod en aarlig Erlæggelse af 2 Byzantiere. Efter Orig. Reg. i d. pavel. Ark., Reg. Inn. III. T. II. an. 6. ep. 180. (Trykt i Chronica regum Manniæ et Insularum ved P. A. Munch, S. 152-53).

4.

9 Decbr. 1203.

Anagni. Innocentius episcopous s. s. d. dilecto filio Celestino abbati sancti Columbe de Hay jnsula eiusque fratribus. tam presentibus quam futuris. regularem uitam professis jnperpetuum. salutem et apostolicam benedictionem. Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis eneruet. Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancti Columbe in quo diuino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimas. Jn primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui in eodem loco secundum deum et beati Benedicti regulam institutus esse dinoscitur. perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter conseruetur. Preterea quascunque pos(s)essiones quecumque bona in presentiarum iuste et canonice possidetis aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum largitione principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poteritis adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. Jn quibus sub propriis duximus exprimenda uocabulis. locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinenciis suis. ecclesias de Jnsegal. 'de Mule. de Coluansei. de Cheldubsenaig. de Chelcenneg. et de Jle. I(n)sulas Hy. Mule. Coluansei. Oruansei. Canei. et Calue. Terras de Magenburg. de Mangecheles. de Herilneam. de Sotesdal. Terras Abberade. in Yle. de Markarna. et de Camusnanesre.2 Sane noualium uestrorum que propriis sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, siue de uestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere uel extorquere presumat. Sepulturam preterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati et interdicti fuerint, aut etiam publici usurarij, nullus obsistat, salua tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur. nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilij sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Ad indicium autem huius a sede apostolica protectionis percepte duos bizantios gratis oblatos solueris nobis nostrisque successoribus anuatim. Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat prefatum locum temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere

« AnteriorContinuar »