Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rum sollempnia celebranda ex more transmittimus, quod tibi non aliter, ecclesię tuę priuilegiis in suo statu manentibus, uti largimur, nisi solummodo in die sanctę ac venerande resurrectionis domini nostri, Jhesu Christi, seu in nataliciis sanctorum apostolorum, atque beati baptistę Johannis, nec non in assumptione beatae Dei genitricis Marię, simulque in dominicę domini Dei nostri natiuitatis die, pariterque in solempnitatis ecclesie tuę die, uerum etiam et in ordinationis tuę natalicio concedimus die, sicuti a beatissimo predecessore nostro domino Gregorio, huius almę sedis presuli, sancitum est. In secretario uero induere tua fraternitas pallium debeat, et ita ad missarum sollempnia proficisci, et nichil sibi amplius ausu temerarię presumptionis adrogare, ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripiatur, ordinate etiam, quae licere poterant, amittantur. Cuius quoniam indumenti honor modesta actuum uiuacitate seruandus est, hortamur, ut et cuncta ornamenta conueniant, quatinus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque uita tua filiis tuis sit regula; in ipsa, si qua tortitudo illis iniecta est, dirigatur, in ea, quod imitentur, aspiciant, in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum, post Dominum, uideatur esse, bene quod vixerint. Cor ergo neque prospera, que temporaliter blandiuntur, extollant, neque aduersa deiciant, sed quicquid illud fuerit, uirtute pacientię devincatur.

Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inueniant, benignum te boni sentiant, districtum mali cognoscant, insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset, remissum te deliquentibus non ostendas, ne quod ultus non fueris perpetrari permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et iudicis seuera districtio, unum scilicet, quod innocenter uiuentes foueat, aliud, quod inquietos feriendos a prauitate compescat.

Viduis ac pupillis iniuste oppressis defensio tua subueniat. Ecce, frater karissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, que si studiose seruaueris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta trinitas fraternitatem tuam diu conservare dignetur incolumem atque post huius seculi amaritudinem ad perpetuam ducat beatitudinem.

Data per manus Leonis, cancellarii sanctę Romanę ecclesię, in mense Martio, indictione tercia'.

[blocks in formation]

LEO páfi hinn níundi staðfestir erkibiskupsdóm Aðalberts erkibiskups i Hamborg yfir Norðrlöndum, og veitir honum yms tignarmerki.

Lappenb. Hamburg. Urkundenb. I, Nr. LXXV, bls. 74—76 (eptir frumbréfinu í Stade, Caps. CXVII, Nr. 11).

Það er undarlegt, að nöfn Norðrlanda eru her sett líkara því sem er í bréfi Anastasius páfa frá 912, og hinum eldri bréfum, heldr en því sem er í páfabrèfunum frá 1022 og 1044, og þó er skýrskotað til hins síðasttalda.

Leo episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri nostro Adelberto, uenerabili archiepiscopo Hammaburgensis ecclesię, tibi tuisque successoribus in perpetuum.

Conuenit apostolico moderamini pia religione pollentibus beniuola compassione succurrere et poscentium animis alacri deuotione impertire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum premium apud conditorem omnium Dominum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis, quatinus archiepiscopatum Hammaburgensis ecclesię totum in integrum tibi successoribusque tuis confirmaremus, sicuti a predecessoribus nostris, videlicet Nicolao et Agapito et Benedicto, huius apostolicę sedis episcopis, decretum est, inclinati precibus vestris, apostolica auctoritate concedimus et confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eundem prefatum archiepiscopatum vestrum pertinentibus, scilicet omnia que vestri antecessores suis laboribus adquisierunt, vel eciam

1) þannig rángt ritað, fyrir: duodecima.

a) þ.e. ár 858. 948 og 1044.

2

amore éternę patrię ibi a Christicolarum' fidelibus largita sunt vel largiuntur. Cum illis eciam, qui hoc tempore ad Christi conuersi sunt fidem, protegente Dei gratia videlicet episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Noruuechorum, Islant, Scrideuuinnum, Gronlant et uniuersarum septentrionalium nationum nec non eciam in illis partibus Sclauorum, que sunt a flumine Pene usque ad fluuium Egid[o]re, ita ut sub tua tuorumque successorum, Ammaburgensis ecclesię archiepiscoporum, maneant potestate, uel quicquid tuo tuorumque successorum laboris certamine, diuina fauente gratia, ab errore perfidię siue hominum siue locorum ad religionem christianam adquiri potestis, tibi tuisque successoribus perpetualiter tenere censemus. Et insuper decreuimus et sancimus nullum archiepiscoporum, vel Coloniensem vel alium quemlibet, in tua diocesi ullam sibi vendicare potestatem. Quin immo et ipsis et omnibus omnino suademus cultoribus verę religionis, ut adiutorium et solatium tibi tuisque successoribus in omnibus administrent, quatinus pro gratia huius beneficii plenam recipere mercedem a Domino mereantur, quoniam omnia que proficua ecclesię probantur existere et diuinis non inpugnant preceptionibus, efficienda et prebenda, omnipotentis Dei auctoritate et beatorum apostolorum Petri et Pauli esse non dubitamus. Et hoc nostro decreto decernimus, secundum prenominati bonę memorię Nicolai papę, et Benedicti papę et Agapiti papę sanctionem, ipsas dioceses, Hammaburgensem scilicet et Bremensem, non duas sed unam esse et uocari. Omnem quoque aduersantem uel contradicentem atque piis nostris studiis quolibet modo insidiantem anathematis percutimus mucrone perpetuaque ultionis reum diabolica sorte dampnamus, vt culmen apostolicum, more predecessorum nostrorum causamque Dei pio aspectu zelantes, ab aduersis hinc inde partibus muniamus.

Insuper apostolica auctoritate iubemus atqve suademus episcopis Haluersoethensis et Hildeneshem[en]sis et Bodalbruniensis et Mimindensis et Ferdensis ecclesiarum, ut salva in omnibus debita subiectione archiepiscoporum suorum, tibi tuisque successoribus solatium quantumcumque possunt, per omnia pre

1) colarum skafið út. 2) þannig; rèttara: affectu.

beant ad lucra animarum querenda, sic tamen, ut iam Domino acquisiti et acquirendi tuo tuorumque successorum archiepiscopatui subiecti permaneant.

Et quia legatione apostolicę sedis et uice nostra in gentibus supradictis decreuimus te fungi, quemadmodum et beatissimus Bonifacius, Moguntinus archiepiscopus, a reuerentissimis predecessoribus nostris, Gregorio secundo et Gregorio tertio atque Zacharia, quondam legatus germanicus est constitutus sanctę romanę et apostolicę sedis priuilegio, decernimus te tuosque successores non tantum antiquis, sed etiam secundum meritorum incrementa nouis ampliare honoribus, si tamen exemplo supradicti martiris Bonifacii sacramento et debita subiectione semper praesto sint obedire nobis nostrisque successoribus in apostolica sede. Igitur iuxta suprascriptum tenorem concedimus et per te tuis successoribus in perpetuum licentiam ordinandi episcopos infra diocesim seu prouintiam uestram uel certe per prouintias gentium supradictarum, quascumque ad ouile Christi tam per uos quam per nuntios uestros adducere, proueniente et subsequente diuina gratia, ualueritis. Simul etiam concedimus pallio uti, sicut a predecessoribus nostris dinoscitur uobis concessum fuisse, id est in natiuitate et in octaua Domini et in epiphania et in purificatione sacrę Mariae, in palmis, in cena Domini, in die sancto paschę, in ascensione Domini, in pentecostes die, in festiuitate sancti Johannis baptistę, in nataliciis omnium apostolorum, in assumptione, in natiuitate et annuntiatione sanctę Marię, in festis beatorum martirum Laurentii et Mauritii et in festiuitate beati Michahelis archangeli et in festo omnium sanctorum atque beati Martini episcopi et in festiuitatibus sanctorum, quorum corpora requiescunt in ipso archiepiscopatu, et in consecratione episcoporum atqve ecclesiarum et in uestrę ordinationis die. Et insuper crucem ante uos portandi. Adhęc super naccum equitandi licentiam concedimus in sollempnibus diebus et locis congruis, quod quidem bonę memorię papa Clemens secundus, interuentu nostri dilectissimi filii, Heinrici imperatoris, uobis concessit. Et quia deuotionem tuam, quae gentibus euangelizare cupit, cognoscimus, ex nostra munificentia superaddimus prefato tuo honori, palleo uti etiam sabbato sancto paschę, in sanctę crucis inuentione et in protomartiris Stephani festiui

tate, caput quoque tuum mitra, quod est insigne Romanorum, insigniri. Et si quis huic nostrę auctoritatis priuilegio contraire uel in aliquo illud temerare temptauerit, anathema sit. Qui uero pie obseruauerit, gratiam et benedictionem consequatur. Benevalete.

(S.)

Datum VIII. idus Januarii per manum Friderici diaconi, sanctę Romanę ecclesiae bibliothecarii et cancellarii, vice domni Hermanni, archicancellarii et Coloniensis archiepiscopi. Anno domni Leonis noni papae ш, indictione via

[blocks in formation]

VIKTOR páfi hinn annar staðfestir erkibiskupsdóm Hamborgar erkibiskupa yfir Norðrlöndum.

Prentað fyrst í Staphorst Hist. Eccl. Hamburg. 1, 410411, eptir bréfabók í Hamborg; eptir Staphorst er bréfið tekið í Liljegrens Diplom. Suecan. 1, Nr. 21, bls. 37-38 og í Grönl. hist. Mind. III, 74-76; sbr. Regest. Dipl. Hist. Dan. 1, 26-27.

Lappenberg (Hamburg. Urkundenb. Nr. LXXVII, bls. 7778) hefir prentað eptir hinni fornu brèfabók frá Hannover; í Stade hefir bréf þetta verið talið í Caps. CXVII, Nr. 2. Lappenberg hefir ártal bréfsins 1054, og er þá talið svo sem indictio í bréfinu sé rétt, en páfaárið rángt, en þareð fyrsta ár Viktors páfa er talið frá 13. April 1055 (Lambec.), og frumrit bréfsins er ekki til, þá virðist mèr líklegra að brèfabókunum hafi skjátlazt um töluna á indictio, og sett VIII fyrir VIIII (sbr. Nr. 9 hér að framan bls. 43-44). Eptir Lappenberg er bréfið prentað í: Codex Pomeraniæ Diplomaticus ed. Hasselbach o. fl. Nr. 11, bls. 24-25 (með ártali 1055).

Victor episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri nostro Adalberto, venerabili archiepiscopo Hammaburgensis ecclesiae, tibi tuisque successoribus in perpetuum.

Conuenit apostolico moderamini pia religione pollentibus beniuola compassione succurrere et poscentium animis alacri deuotione impertire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum premium

« AnteriorContinuar »