Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Iohannes dei gracia maior prepositus, Hilmarus") decanus totumque Hildensemense capitulum ad quos litere iste pervenerint eternam in domino salutem. Cunctos nosse cupimus, quod domina Windelburgis pie memorie nobilis femina et matrona venerabilis bona quedam in Nithelrethere sita ecclesie nostre contulit et eisdem pro re- 5 medio anime sue annuatim prebende nostre redditus augmentavit. Fatemur igitur et verum est, quod nos domino Henrico de Lippa et domine Adelheldi uxori sue et filio eorundem Henrico eadem bona pro annua pensione nobis de eisdem solvenda concessimus, ita scilicet. ut, quamdiu ipsi vel aliquis eorum supersit, dicta bona pro eadem 10 pensione sine difficultate prestanda, sine molestia et indebito gravamine ab ecclesia nostra possideat. Postquam vero nullus eorum superstes fuerit, dicta bona integre et cum omni iure suo ad nostram disposicionem sine impedimento et contradictione cuiuslibet revertentur. Si quis vero, quod absit, eos vel aliquem ipsorum in bonis illis 15 molestare presumpserit, sciat se ipso facto vinculo excommunicacionis astrictum et nos, ubicunque necesse fuerit, eisdem contra quemlibet petentem eorundem bonorum warandiam ecclesie nostre prestituros.

Cop. in Cop. VI, 11, Nr. 1415 im St.-A. z. H.

570. Philipp, päpstlicher Nuntius, theilt dem Domkapitel mit, 20 dass er den Abt von St. Godehard, weil ihm mit dessen Wissen ein Pferd gestohlen sei, seines Amtes entsetzt habe. O. J. [1202-1204] März 1.

Venerabilibus viris. . preposito et capitulo Hildesheimensi Philippus domini pape scriptor et nuntius in vero salutari salutem. Cum 25 ex quadam perversa consuetudine prescribatur, ut in advocatia et iurisdictione monasterii et .. abbatis sancti Gotardi Hildesheimensis furentur equi plurium et alia facinora ibidem sine pena plurima perpetrentur, ne talis perversitas transeat, si diu duraverit, in abusum, presertim cum ad presens in vituperium et derisionem sedis 30 apostolice de consensu, sicut dicitur, abbatis et monachorum eiusdem monasterii ac scientia et fraude. . advocati et aliorum de iurisdictione ipsius abbatis rapina equorum meorum fuerit perpetrata, discretioni vestre ex parte domini pape, qua fungor, auctoritate iniungo, quatenus sentenciam suspensionis ab officio quam in ipsum abbatem 35 et suspensionem divinorum quam in monasterio et in tota iurisdictione

a) Hilarius? Ein Dekan Hilmarus kommt urkundlich nicht vor.

sive advocatia ipsius auctoritate michi tradita exigente iustitia promulgavi per civitatem et diocesim Hildesheimensem, quamdiu de illata iniuria et de equo michi ablato plenarie satisfiat, denuncietis et faciatis publice nunciari et, nisi commoniti a vobis infra x

dies 5 satisfacturi coram me curaverint comparere, extunc tamquam excommunicatos per totam provinciam faciam eos publice evitari ad alias penas, si contumacia eorum hoc exigerit, nichilominus processurus. Ne autem super hiis dubium oriatur, presens scriptum sigillo proprio communivi. Datum Hildesheim kal. marcii.

10

Or. mit Siegel an Pgmtstrf. im St.-A. z. H. s. R. Domstift N. 361.

Anm. Philipp war von Papst Innocenz III. als Begleiter des Legaten Bischof Guido von Präneste im Frühjahr 1201 nach Deutschland gesandt. S. Winkelmann, Philipp von Schwaben und Otto IV. von Braunschweig, I, S. 217. Im Jahre 1204 verliess der Legat Deutschland (ebd. S. 322) und Philipp wird schwer15 lich allein zurückgeblieben sein.

571. König Otto IV. beurkundet, was bei der in Paderborn mit seinen Brüdern Herzog Heinrich von Sachsen, Pfalzgraf bei Rhein und Wilhelm vorgenommenen Erbtheilung ersterem zugefallen ist. [Paderborn] 1202 [Mai].

20 Zeugen: Hartbertus venerabilis Hildinshemensis ecclesie episcopus

...

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCIII, indictione quinta, anno vero regni nostri IV.

Gedruckt mit Facsimile in: Or. Guelf. III, S. 626 f. — Vgl. Böhmer-Ficker, 25 Reg. Imp. 1198–1272, S. 66, Nr. 222.

572. König Otto IV. beurkundet, was bei der mit seinen Brüdern Heinrich und Wilhelm vorgenommenen Erbtheilung letzterem zugefallen ist. Paderborn 1202 [Mai].

Zeugen: Episcopus Paderburnensis Bernardus et Hartbertus Hil30 densemensis episcopus

...

Acta sunt hec apud Paderburne anno dominice incarnationis MCCIII, indictione quinta, presidente Romane ecclesie papa Innocentio huius nominis tercio, regnante serenissimo domino Ottone quarto Romanorum rege et semper augusto.

Gedruckt: Or. Guelf. III, S. 853.

35

1272, S. 66, Nr. 223.

S. Böhmer-Ficker, Reg. imp. 1198

573. Heinrich, Herzog von Sachsen und Pfalzgraf bei Rhein, beurkundet, was bei der mit seinen Brüdern, dem König Otto IV. und Wilhelm vorgenommenen Erbtheilung ersterem zugefallen ist. [Paderborn] 1202 [Mai].

Zeugen: Bernardus venerabilis Pathelburnensis episcopus, Hart- 5 bertus Hildensemensis episcopus

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCII, indictione quinta, presidente sancte Romane ecclesie papa Innocentio huius nominis tertio, regnante serenissimo domino nostro Ottone quarto Romanorum rege et semper augusto, anno regni eius quarto.

Gedruckt mit Facsimile in: Or. Guelf. III, S. 627 ff.

574. Heinrich, Herzog von Sachsen und Pfalzgraf bei Rhein, beurkundet, was bei der mit seinen Brüdern König Otto IV. und Wilhelm vorgenommenen Erbtheilung letzterem zugefallen ist.

Paderborn 1202 [Mai].

Zeugen: Episcopus Patelburgensis et Hildensemensis episcopus... Acta sunt hec apud Padelburnam anno dominice incarnacionis MCCII, indictione quinta, presidente sancte Romane ecclesie papa Innocentio huius nominis tertio, regnante serenissimo domino nostro Ottone quarto Romanorum rege et semper augusto.

Gedruckt: Or. Guelf. III, S. 832 f.

575. Fraternitätsbrief zwischen dem Domkapitel zu Merseburg und dem zu Hildesheim. O. J. [1202-1209].

10

[blocks in formation]

Venerabili domino Hildensemensi episcopo et reverendis preposito, decano et ceteris fratribus T[hidericus] dei gratia Merseburgensis 25 episcopus, H. prepositus, T. decanus totusque conventus orationum et obsequii devotionem perpetuam. Scientes divine voluntatis esse omnes in Christo unum, sicut ipse est unum cum patre 1), persistere capitulum nostrum nonnullis ecclesiis fraternitate a prima institutione unitum esse gaudemus et, ut idem nostris temporibus contingat, ope- 30 ram desideranter impendimus. Proinde noveritis, quod, sicut ecclesiam nostram ad preces nostras vinculo fraternitatis uniri vestre

1) Joh. 17, 11.

annuistis ecclesie, pio et karitativo vobis respondemus affectu et fraternitatem inter vos ordinatam et nos in perpetuum observabimus. Que vero ratione istius consortii et fraternitatis vestra ecclesia a nostra sit acceptura, subsequens declarat littera. Orationibus nostris pro vivis 5 et defunc[tis vi]giliis) elemosinis et ceteris in hunc modum bonis, que apud nos agentur, participabitis. Si obitus cuiuspiam vestrum ad nos pervenerit, eius exequias devotione debita celebrabimus. Consilium quoque et auxilium in necessitatibus, si que ingruerint, rebus et personis, vobis indubitanter exhibebimus. Ut autem fraternitas hec 10 inter nos in futuro stabilis et inconvulsa perseveret, eandem presentis pagine scripto et sigilli nostri impressione necessarium duximus roborare. Quod vero tanto tempore vobis rescribere distulimus, quam intime vobis supplicamus, ne id nostre desidie et negglientie immo potius temporis inclementie et bellorum tumultibus curetis asscribere.

15

Or. mit Siegel des Domkapitels und des Bischofs Dietrich von Merseburg an rothen Seidenfäden im St.-A. z. H. s. R. Domstift Nr. 74.

576. Das Domkapitel giebt eine seinem Hospital gehörende Hofstelle in Volswidrode mit vier Hufen dem Münzmeister Arnold in Erbenzins. 1202.

20 In nomine sancte et individue trinitatis. Iohannes dei gratia prepositus, Hylarius ) decanus totusque Hildensemensis conventus. Conventionem, que facta est inter nos et Arnoldum monete magistrum super bonis in villa Volswidrode sitis, notam esse volumus presentibus ac futuris. In eadem villa habet hospitale nostrum aream unam 25 et quatuor mansos, qui minus utiles hactenus extiterunt, quia propter infecunditatem loci coloni iusto proventu desperato debitam circa eos culture operam non dederunt. Idem tandem predium predictus monete magister suscepit colendum hoc pacto, ut de eo tres libras hospitali pro annua solveret pensione. Quia vero in terra fere inculta cul30 ture principium nec parum laboris nec modicas requirebat impensas, indultum est ei, ut tam ipse quam uxor eius Gertrudis post eum quam filius eorum Hermannus post illos colonario iure teneat hec bona nec ab aliquo illorum possint auferri, quam diu predictum censum expedite persolvant domui prenotate. Quod si vel ipse vel uxor vel filius 35 bona sic suscepta voluerit resignare, statutum est, ut, sicut aream suscepit edificatam, ita eam edificiis resignet instructam, si prima

a) Schadhafte Stelle im Pergament, ergänzt aus der Abschrift im grossen Hildesheimer Copialbuche. a) Nicolaus Cop.

edificia casu quolibet aut inminuta fuerint aut omnino destructa. Ut igitur firma hec constitutio permaneret, presentem paginam super ea conscriptam appenso ecclesie nostre sigillo duximus roborare. Actum. in capitulo maiori Hildensemensi anno dominice incarnationis MCCII.

Or. mit Bruchstück des Domkapitelssiegels im Stadtarchiv zu Hildesheim 5 Nr. 1831.

Danach gedruckt: Doebner I, Nr. 53; Carstens, De successione villicali in dioc. Luneb., praef. p. 10; Gesenius, Meierrecht I, 351.

577. Bischof Hartbert bezeugt, dass die Brüder Ekbert und Konrad von Freden der Andreaskirche den Zehnten in Sorsum für 10 65 Mark mit seiner Zustimmung verpfändet haben. Hildesheim

1203 Januar 23.

In nomine sancte et individue trinitatis. Hartbertus dei gratia Hildensemensis epischopus. Res in noticia hominum existentes a volentibus fortasse malignari contra eos ipsa sui noticia tamquam firmo 15 testimonio defenduntur. Propter hoc duximus facere manifestum, qualiter decima in Sutherem ab Ecberto et Conrado fratribus de Vrethen eam de manu nostra iure feodi tenentibus forensi ecclesie beati Andree sit obligata Iohanne fratre nostro, eiusdem ecclesie plebano, pecuniam exhibente. Prenominati fratres in nostra presentia constituti predictam 20 decimam uterque suam medietatem mutua ratihabitione compromissa de consensu nostro, quem requiri oportuit, pro LXV marcis ecclesie quam prediximus obligaverunt hoc pacto, ut ante finem duorum annorum redimendi vel totam decimam vel eius medietatem neuter e fratribus ullam habeat potestatem, elapsis vero duobus annis liberum erit 25 eis decimam redimere, ita dumtaxat ut ad usus proprios redimatur ab ipsis et ante festum sancti Iohannis baptiste et, si tunc eam non redemerint, usque ad redemptionem eius integre ipsam et sine molestia possidebit ecclesia prenotata. Quodsi alterum fratrum decedere contigerit, redimendi tam suam quam defuncti partem superstes habebit 30 liberam facultatem. Statutum quoque est ad cavendum indempnitati ecclesie, ut, si ante mortem prefati plebani pecunia non fuerit in redemptionem decime persoluta, nobis et decano nostro maiori et fratri eius Roberto canonico sancte Crucis post mortem ipsius debeat exhiberi et per manum parrochiani qui defuncto succedet in usus ecclesie et 35 ad comparationem prediorum totaliter converti. Si autem nos aut decanum ante redemptionem decime prenominate transire contigerit, qui nobis succedent eandem pecuniam loco nostro recipient et ad usus predictos distribuent. Hoc etiam nosse volumus presentis pagine in

« AnteriorContinuar »