Imágenes de páginas
PDF
EPUB

siquidem graciam et communionem apostolice Sedis habuerint et si ea gratis et sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin liceat vobis pro eorundem Sacramentorum susceptione Chatholicum, quem malueritis, adire Antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Et quia sic locus vester est institutus, ut Saltzburgensis Ecclesie principalis Advocatus ipsius quoque loci sit advocatus, neque ipsi neque alicui subadvocato ejus eundem locum liceat iniustis gravaminibus infestare. Quodsi fecerit et vobis conquerentibus non emendaverit, consilio et auxilio prefati Archiepiscopi ipsa advocatia ab inutili auferatur et alius loco eius substituatur. Obeunte vero te nune eiusdem loci Preposito et alterius Ecclesie regimen transeunte sive tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astucia vel violencia substituatur vel preponatur, nisi quem fratres. communi consensu aut pars sanioris consilii secundum Dei timorem et beati Augustini regulam canonice providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, extreme voluntati et devocioni nullus obsistat, nisi fuerint excommunicati, salva tamen iusticia Matris Ecclesie. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum cenobium temere perturbare aut eius bona vel possessiones auferre vel ablatas temere retinere, minuere seu quibuslibet indebitis exactionibus vel molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum Saltzburgensis Archiepiscopi et Pataviensis debita iusticia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve Persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua reatum suum correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte uleioni subiaceat. Addentes etiam interdicimus, ut nemini professionis vestre facultas sit alicuius levitatis instinctu vel arctioris religionis obtentu sine Prepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Quodsi discesserit, nullus Episcoporum, nullus Abbatum, nullus Monachorum sine communium literarum cautione eum suscipiat, quamdiu videlicet in Ecclesia vestra Canonici ordinis tenor Domino prestante viguerit. Si vero secundo vel tertio vocatus redire

contempserit, liceat eiusdem loci Preposito canonicam in eam proferre sententiam. Cunctis autem eidem Ecclesie iusta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne retribucionis inveniant Amen.

Ego Innocentius Chatolice Ecclesie Episcopus etc.: Datum Laterani VI. Idus Januarii per manum Gerardi sacre Romane Ecclesie Presbiteri Cardinalis et Bibliothecarii, Indictione V. Incarnationis Domini anno MCXLI. Pontificatus Domini Innocentii Pape II. Anno XII. Hund III. 157. Mon. boic. IV. pag. 405. Da das zwölfte Regierungsjahr Innocenz II. erst mit dem 23. Februar 1141 beginnt, so gehört die Urkunde in das Jahr 1142, womit auch die Indiction übereinstimmt. Die päpstliche Kanzlei pflegte das Jahr mit dem 25. März zu beginnen.

CXXXIII.

1142. 25. März. Bischof Reginbert von Passau gestattet, dass alle Eigenleute Adalrams zwischen der Starn und Dobra Taufe und Begräbniss in der von ihm geweihten Kirche zu Pergkirchen empfangen mögen.

In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis Reginbertus Dei gratia sanctæ Pataviensis Ecclesiæ Episcopus. Ordo officii nostri nos hortatur et admonet Ecclesias honorare et eas secundum petitiones bonorum hominum et iusta vota administratione Spiritus sancti exaltare. Scire ergo volumus omnes fideles Christi tam præsentes quam futuros, quod ego Reginbertus humilis Pataviensis Episcopus rogatu cuiusdam nobilis viri et bonæ famæ Ecclesiam in Pergenkirchen appellatam consecravi et eam communi consilio Clericorum et Ministerialium speciali quadam dignitate sublimavi scilicet, ut eiusdem Adalrami propria familia et coloni proprii ibi sepulturam et baptisma percipiant videlicet inter Nerden et Tabra etc. Hæc autem facta sunt anno ab incarnatione Domini M.CXLII. Indict. V. VIII. Kal. Aprilis.

Huber, Austria, pag. 9.

1142. (Im April.) Wirzburch.

CXXXIV.

König Chunrat III. nimmt das Kloster Ranshofen in seinen und des Reiches besonderen Schutz.

In nomine Sancte et individue Trinitatis. Chunradus divina favente Clementia Romanorum Rex secundus. Quoniam divine providentie misericordia ceteris mortalibus quodamodo supereminemus,

oportet, ut, cuius precellimus munere, illi omnino pareamus in operatione. Eapropter omnibus Christi nostrisque fidelibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus, qualiter nos omnipotentis Dei causa et ob regni nostri firmam stabilitatem et anime nostre nostrorumque parentum perpetuam salutem Ecclesiam in Ranshoven in honore S. Pancratii Martiris consecratam, a proavo nostro Heinrico Imperatore Augusto pie memorie fundatam et decimationibus ac ceteris bonis regalibus ab ipso dotatam cum omnibus possessionibus suis quesitis et adquirendis, terris videlicet cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, decimationibus sub regie defensionis tuitione suscepimus omnesque possessiones cum decimis, quas infra semitam ferinam sive ferarum, que vulgo dicitur Wiltsteich, vel extra eadem Ecclesia possidet et quidquid liberalitate Regum et Imperatorum seu donatione Ducum aut ceterorum Principum nec non elimosinis pauperum ei collatum est, nos per presentis privilegii auctoritatem eidem confirmamus et corroboramus. Decernimus ergo, ut nullus successorum nostrorum vel Regum vel Imperatorum, Dux aut Marchio seu alia quelibet persona magna sive parva huius confirmationis nostre statutum infringere presumat sed prefata Ecclesia et fratres in ea Deo servientes, que iuris sui sunt, libera possessione in perpetuum obtineant. Si quis autem, quod absit, hanc nostram confirmationem sive corroborationem infringere temptaverit, L. libras auri purissimi componat, quarum partem dimidiam camere nostre, reliquam vero predicte Ecclesie persolvat. Ut autem hec ab omnibus credantur et omni deinceps tempore inviolata conserventur, hanc inde cartam scribi et sigilli nostri impressione insigniri iussimus manuque propria, ut infra apparet, corroborantes, qui presentes aderant testes subter notari fecimus, Quorum nomina hec sunt: Ebricho Wirzpurgensis Episcopus, Fridericus Dux Sweworum, Heinricus filius noster, Chunradus frater noster Traiectensis prepositus, Raboto comes de Amminberch, Petrus filius Regis danorum, Fridericus filius Palatini comitis Ottonis, Baltherus de Loubenhausen et frater eius Chunradus (de Lare), Marquardus de Grounbach, Chunradus Bris, Heinricus Wolf, Pobbo de Grunenborch, Burchardus de Meniga et ceteri quam plures interfuerunt. Signum Domini Chunradi Romanorum Regis II. ego Arnoldus cancellarius vice Maguntini Archiepiscopi et Archicancellari recognovi. Anno Dominice incarnationis MCXLII. Indict. IV. regnante Chunrado

Romanorum Rege secundo Anno regni eius V. Datum aqud Wirzburch in Christo feliciter. Amen.

Hund, Gewold I. 209. (Monac.) — Mon. boic. III. 315.

1142. 8. December. Lateran.

--

CXXXV.

Papst Innocenz II. nimmt das Kloster Mondsee in den besonderen Schutz des apostolischen Stuhles.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei Dilectis filiis Cuonrado Lunælacensi Abbati ejusque Fratribus tam præsentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuam memoriam. Desiderium, quod ad Religionis propositum et Animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et Beati Michaelis Archangeli Monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus statuentes, ut quascunque possessiones, quæcunque bona idem Monasterium in præsentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Manse, Ecclesiam Steinenkirchen, Ecclesiam Wisilburg, Ecclesiam Sconau, Ecclesiam Strasvvalchen, Ecclesiam Appadesdorf, Prædium, quod Cuonradus de Irembrechtingon et uxor ejus Mechtildis eidem Monasterio contulerunt videlicet Irembrechtingon et apud Tettingon Curiam unam et apud Rattueld mansum unum et apud Liugane mansum dimidium cum mancipiis ad ipsum prædium pertinentibus, Curtem, quam Engelmarus et soror ejus Benedicta apud Direneck vobis dederunt, . . . Fili Counrade Abbas apud Cremise emisti. Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbate vel tuorum quolibet Successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia vel violentia præponatur, nisi quem Fratres communi vel sanioris partis consilio et assensu secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere aut aliquibus vexationibus fatigare sed omnia

integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura Salvo jure Diæcesani Episcopi Canonica reverentia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove conmonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se Divino Judicio existere de perpetrata inequitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit Pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

+ Ego Stephanus Prænestinus Episcopus + Ego Otto Diaconus Car

dinalis S. Georgii ad Velum

aureum.

+ Ego Octavianus Diaconus Cardinalis S. Nicholai in Carcere.

+ Ego Thomas Presbyter Cardinalis tt. Vestina.

Datum Laterani per manus Gerardi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii VI. Idus Decembris Indictione VI, Incarnationis Dominicæ Anno 1142. Pontificatus vero Domini Innocentii II. Papæ anno 13.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »