Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bonum. Ad uniuersitatis vestre notitiam presentis certitudine scripti cupimus peruenire, quod, cum ex instancia dilecti et familiaris principis nostri G. electi Patauiensis taliter in conspectu nostro fuisset data sententia, ut singulas causas tum aliis omnibus ecclesie sue factis in hoc ipse debeat inchoare articulo, in quo predecessorem suum illa constiterat dimisisse. Idem coram nobis querimonia deposuit de castris et malefactoribus quibusdam, quorum nomina subnotari fecimus, quod per eos circiter VI. M. Marcarum dampnificata sua esset ecclesia et petiuit, quatenus secundum indulgentiam cruce signatis a romana sede concessam ipsi iustitiam exhibere curaremus. Et hec omnia cum probabilibus legitimis testibus coram nobis, malefactores eosdem pariter et castra non obstante eo, quod in babaria terra non exstitimus, presertim tum crucesignatorum priuilegium hanc legem excludat, proscriptionis regie sententia iure coacti condempnauimus uniuersitatem vestram monentes atque firmiter mandando precipientes, quatenus illos similiter et castra ut nostros ac Imperii proscriptos persecutione vestra non cessetis omnimodis inpugnare. Hec sunt nomina eorum: Alramus et frater eius Albertus de Hals, Albertus de Ode, Fridericus de Grub, Otto de Asenhaim, Engelboldus de Tragenrevte, Engelschalcus de Saechsingen, Heinricus de Prunste, Rapoto et filius eius de Heyzingen, Irnfridus de Gortsne, Duringus sagittarius, Nythardus (et) Marchardus de Tagenbach, Marchardus schell, Eberhardus de Aesenheim, Fridericus frater eius, Heinricus de Asnhaim, Ortwinus de Ylzstade, Hainricus murator, Rudegerus pademe, Chunradus de Aentznchirichen et Tymo frater eius, Leo de Rogolfing, Marthelo de sweiber, Albero de Phaffsteten, Egelbertus de Hierzpach, Engelbertus de Sweitzenpach, Albero de Fronsteten, Heinricus de Hohenwart et frater eius Chunradus, Hainricus de Chirichperg et item Hainricus et Ruegerus frater eius Hainricus de Fraunreyt, Albero de Muterna, Hainricus de Schonstain, Fridericus Lucho, Chunradus de Ebergozesperig, Engelbertus de Raechenwinzperg, Item Albertus de Ewergaesenzperg, Ortolfus de Tandorf et frater eius Heinricus, Wanungus sagittarius, Chunradus de Tufstat, Heinricus Fuzab, Heinricus de Tobel, Lienhardus, Heinricus, Alramus, Heinricus, Walchunus sagittarii de Vttendorf, Heinricus de Cherfenstain et frater suus Chalhohus, Lienungus et Walchunus de Ruzdorf, Pilgrimus de Ostenholtz, Wolframus de Ochsenpach, Hartmannus (et) Dietherus de Viechtenstain, Ortolfus

de Rutingen et frater eius Vlricus, Albero de Grantperg, Rugerus de Nyndlingen, Hermannus Ponsider. Hec sunt Castra: hals, Schonstain, Rotenwerch, Newnhawsen, Fiechtenstain, Marspach, Johenstain. Acta sunt hec apud Wuermatiam III. ydus Martii, Indictione X. presentibus Syfrido Moguntiensi Archiepiscopo, Ottone herbipolensi episcopo, Chunrado Cancellario Motinensi (Metensi) et Spirensi episcopo, Heinrico Wurmacensi episcopo, Ludwico Comite de Wirtenwerch, Wernhero de pondlande et aliis pluribus.

Mon. boic. XXXI. I. 510.

CCCCXXXV.

1222. 17. Juni. Enns. · Das Kloster Gleink verkauft dem Kloster St. Nicolaus bei Passau seinen Keller sammt Zugehör am Kirchhofe der heil. Maria zu Enns.

IN nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Pilgrimus dei gracia abbas in Glůniche Notum facimus cunctis Christi fidelibus, quod nos communi et beniuolo consensu omnium fratrum nostrorum lapideum cellarium nostrum cum ipsa area et cum altero domate horrei nobis inutilia in Cimiterio ecclesie 8. Marie Anesi vendidimus ecclesie sancti Nycolai Patauie in manu domini vlrici eiusdem ecclesie tunc prepositi pro XV. solidis tali condicione, ut eidem ecclesie in ius perpetue proprietatis, sicut et nos possedimus, permaneat firmiorque amicicia inter nos et eos deinceps persistat. Quod ut omni euo ratum et inconuulsum permaneat, fecimus hanc paginam inde conscribi et sigillo nostro communiri et nomina burgensium, qui interfuerant, adnotari. Testes dominus Otakarus Decanus, Guntherus filius eius, Hermanus tobhach, Herman wöluel, Leubman, Heinricus Rusticus, Dietricus suchsherf, Heinricus de Lantzenperg, Eberhardus carpentarius, Chuno ecclesiasticus. Et hij de familia 8. Nicolai Heinricus miles, Walther, Eberhart zwinse, Heinricus slehte, Lvdwicus monachus et alij. Actum est dominice Incarnacionis Anno M CC: XXij. XV. kalendas Julij in cymiterio ad sanctam Mariam.

Aus einem Pergament - Codex sec. XIV. der königlichen Bibliothek zu München.

CCCCXXXVI.

1222. 5. Juli. Passau. Gebhart, Bischof von Passau, beurkundet einen Vergleich zwischen dem Kloster St. Nicolaus und dem Dechant zu Enns bezüglich auf die bei der Kirche der heil. Maria (Maria Anger) bei Enns eingehenden Opfer.

IN nomine sancte et indiuidue trinitatis Gebhardus dei gracia Patauiensis episcopus dilectis in Christo fratribus Ulrico preposito eiusque successoribus canonice substituendis et Capitulo sancti Nycolai et Otacharo Decano*) eiusque successoribus canonice substituendis imperpetuum. Ne lites ex litibus oriantur aut ea, que fuerint preuia racione salubriter decisa, valeant a posteris propter obliuionem in iudicium denuo reuocari, ea, que inter homines geruntur, merito scriptis autenticis commendantur. Huius rei gracia uobis uestrisque successoribus in futurum prouidere cupientes decisionem controuersie, que super obuencionibus ecclesie sancte Marie aput Anasum site inter uos est habita, presenti pagine commendamus. Siquidem cum prefixus fuisset partibus dies peremptorius ab abbate de Alderspach et eius coniudicibus, quibus cognicio cause a Romano fuerat pontifice demandata, per viros discretos et honestos pro bono pacis actum fuit, quod partes in arbitros compromiserunt sub pena XXX. librarum, quibus in die ad arbitrandum prestituto pariter conuenientibus examinacione prehibita diligenti in presencia prepositi et prefati Decani anasensis sunt arbitrati, quod quecumque res mobiles seu se mouentes sev immobiles, quocumque nomine censeantur, hoc est siue denarij siue cerei siue casei siue animalia siue predia siue domus siue quelibet res alie in missa in Pentecosten uel in Natiuitate sancti Johannis baptiste uel in Assumpcione beate virginis uel alio quocumque tempore, quo populus aliarum plebium illuc pro deuocione conuenerit, offerentur, decano siue ipsius successori, Custodi sancti Nycolai siue ipsius uicario, si vicarium ipsum contingeret habere, in duas partes equa proporcione bona fide diuiderentur, quarum voa decano siue ipsius successori reliqua custodi sancti Nycolai siue ipsius nuncio absque omni cederet diminucione, Denarij uero ante missam, prout cuique ipsorum a populo in manus offerentur, accipiencium absque vlla diuisione permanerent. Quod cum ad ipsius capituli

*) Am Rande steht von späterer Hand: „anasensi“.

sancti Nycolai noticiam peruenisset, Capitulum se nimis enormiter lesum per tale arbitrium racione ultimi articuli asseuerabat Ideoque propter ipsius contradictionem arbitrium in publicam formam non fuit redactum nec consensu chori Patauiensis roboratum, cuius erat tum ex forma compromissi tum propter absenciam Dyocesiani (sic) Episcopi tunc in ultra marinis partibus commorantis Auctoritatem et robur sue ratihabicionis impertire. Demum uero partibus in inuicem concordantibus arbitrio stare decreuerunt Vltimo articulo immutato ita uidelicet, ut quecumque res mobiles seu se mouentes seu eciam inmobiles, quocumque nomine censerentur, siue ante missam siue in missa siue post missam siue circa vesperam in supra notatis sollempnitatibus seu temporibus offeruntur, Decano predicto siue ipsius uicario, Custodi sancti nycolai siue ipsius vicario, si et ipsum vicarium contingat habere, omnes bona fide in duas partes equa proporcione diuidantur et singule singulis, prout premissum est, bona fide absque diminucione tribuantur. Porro priuilegium sancte memorie Altmanni Episcopi Patauiensis, quod supra dictam ecclesiam ad luminaria ecclesie sancti Nycolai ab ipso traditam manifeste declarat cum omni utilitate tam in oblacionibus quam in areis et censualibus super iure proprietatis ipsius ecclesie tantum in suo robore integrum et saluum permaneat, in omni utilitate tam oblacionum quam aliarum obuencionum prorsus innouato quantum, ut premissum est, secundum huius pagine tenorem omnis utilitas in diuisionem uenit bona fide. Ad ultimum uero coram nobis conparentibus Preposito et capitulo per se et decano anasensi per suum nuncium munitum litteris rati habicionis et mandati nobis humiliter et instanter supplicauerunt, quatinus premissam decisionem nostra dignaremur auctoritate confirmare. Presentibus igitur et consencientibus Dominis de choro Patauiensi auctoritate, qua diuina gracia largiente fungimur, confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus eandem Statuentes, ut siqua parcium huic pagine temere uoluerit contraire, iuxta quod premissum est, alteri parti XXX. libras Wiennensis monete persoluat nullius obstante contradiccione. Et ut in nulla sui parte presens pagina possit uacillari aut ab ullo successorum inposterum calumpniari, nostrum sigillum et chori Patauiensis et parcium sigilla eidem fecimus apponi. Datum Patauie anno domini M. CC. XXII. Indiccione decima, iij. Nonas Julij, Pontificatus nostri anno primo. Huius rei testes sunt Otto Decanus Patauiensis, Chalohus, Magister Heinricus zobelinus, Eberhardus

de Jahenstorf, Chrafto, Eberhardus de Facuhtenpach Canonici Patauienses, Magister Dietricus, Guntherus plebanus de Lozperch, Magister Einwicus.

Aus einem Pergament-Codex sec. XIV. in der königl. Bibliothek zu München. Hund-Gewold, II. 560 (edit. Monac.), mit der falschen Jahreszahl 1230.

1222. 14. Juli. Passau.

CCCCXXXVII.

Gebhart, Bischof von Passau, bestätigt die alten Rechte der Stadt Eferding.

In nomine domini Gebehardus dei gratia Patauiensis episcopus omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris In perpetuum. Quia nostra interesse dinoscitur, ut utilitatibus omnium ecclesie nostre pertinentium hominum sollicitudine paterna prospicere debeamus, hinc est, quod ad presentium noticiam et ad futurorum memoriam cupimus peruenire, quod licet cives ciuitatis nostre Euerdingen in solutione mvte apud Patauiam ciuitatem nostram hoc ius ex antiquo habuerint, quod ipsi ciues Patauienses habere noscuntur, quia tamen ita factum est propter antiquitatem temporis, quod ius idem per dies aliquod est subtractum eisdem, uolumus atque statuimus innouantes, quatenus prefatj ciues de Euerdingen in ipsius solutione mvte de propriis rebus suis sicut et hactenus cum ciuibus Patauiensibus pari gaudeant gratia atque iure. Preterea elucescere cupimus uniuersis hanc paginam intuentibus, quod ipsa ciuitas Everdingen hoc etiam iure gaudet, ut omnes aduenientes recipiantur atque seruentur ibidem preter eos tantum, qui manifeste furtum secum afferunt seu rapinam neque ibj eiciendus aliquis est proscriptus, nisi interdicatur ibj primitus uel ipsius inibj proscriptio publice nuncietur. fur quoque siquis in ciuitate captus fuerit, de ciuitate, sicut est cinctus cingulo, debet dari. Siquis uero ciuium proscriptionem meruerit, hic est in ciuitate seruandus, quousque absolutionem obtineat per satisfactionem debitam de commissis; sed et id cunctis manifestandum duximus, quod de curua aha usque Tratwerde aduocatia ad nostram omnimodis spectat ecclesiam et de nauibus in hoc, quod dicitur Stechreht, nos et successores nostri habemus iudicium ut in foro. Vt igitur ista permaneant inconuulsa, presentjs priuilegij paginam conscribj et conscriptam nostri impressione sigillj fecimus consignarj testium, qui interfuere, nominibus subnotatis. Hij sunt testes: Hadmarus de wesen, Livtoldus de Sauerstetin, Pilgrimus et Waltherus fratres de Tanneberch

« AnteriorContinuar »