Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cancellarius Rupert. Diesem und der angegebenen indictio III: zu Folge scheint diese Urkunde richtiger zum Jahre 975 eingereiht zu werden.)

976. 22. Juli. Regensburg.

XLVII.

K. Otto II. ertheilt dem Bischofe und der Kirche von Passau eine Bestätigung aller Immunitäten, Rechte und Besitzungen.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Otto diuina fauente clementia Imperator Augustus. constat nos diuina donante gratia ceteris mortalibus supereminere. Unde oportet, ut, cuius precellimus munere, eius studeamus modis omnibus parere voluntati. Quapropter conperiat omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis piligrimus sanctae patauiensis aecclesiae episcopus optulit nobis auctoritates inmunitatum piae recordationis Imperatorum Karoli atque hludouuici nec non domni et genitoris nostri ottonis piissimi imperatoris, in quibus continebatur insertum, qualiter ipsi praedictam sedem, quae est constructa in honore sancti Stephani protomartyris christi, vbi etiam beatissimus confessor christi valentinus corpore requiescit, cum pertinentibus monasteriis, id est cella sancti floriani martiris atque treisma ad monasterium sancti ypoliti nec non Crhemisa, quae est in honore sancti saluatoris fundata et consecrata, cum reliquis cellulis sibi subjectis et rebus uel hominibus ad se pertinentibus uel aspicientibus sub inmunitatis suae defensione consistere fecerant et confirmauerant, ut quicquid ex liberalitate regum reginarumque, ducum vel caeterorum fidelium eidem sedi collatum fuerat, perpetuo in eius dicione consisteret. Ob firmitatis namque studium petiit excellentiam nostram praedictus praesul, ut morem parentum sequentes eandem sedem cum omnibus sibi subiectis simili modo sub nostra constitueremus defensione et inmunitatis tuitione. Cuius precibus ob amorem dei et reverentiam ipsius sanctae sedis assensum prebuimus et hanc nostrae auctoritatis inmunitatem firmitatis gratia erga ipsum sanctum locum fieri decreuimus, per quam precipimus atque iubemus, ut, sicut a praedictis piis principibus constat eandem sedem sub eorum inmunitate hactenus consistere, Ita deinceps sub nostra permaneat defensione et quicquid eidem aecclesiae retro actis temporibus collatum fuerat et modernis conferuntur

uel quae deinceps collata fuerint, per hanc auctoritatem nostram absque alicuius contrarietate teneat atque possideat et nullus iudex publicus vel quilibet superioris vel inferioris ordinis reipublicae procurator in monasteria, cellulas, aeclesias, loca vel agros seu reliquas possessiones memoratae aecclesiae, quas moderno tempore iuste et legaliter possidere videtur uel quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit diuina pietas augere, ad causas iudiciario more audiendas uel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos seu homines ipsius aecclesiae tam ingenuos quam et seruos super terram ipsius commanentes injuste distringendos nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat uel ea, quae memorata sunt, penitus exigere praesumat sed liceat memorato praesuli suisque successoribus cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere Et quicquid de rebus aecclesiae praedictae ius fisci nostri exigere poterat, totum in luminaribus ipsius aecclesiae et stipendiis pauperum seruorumque dei ibidem deo famulantium concessimus, ut in perpetuum illic proficiat in augmentum, quatenus eiusdem sedis episcopi una cum clero et populo sibi commisso pro nobis et stabilitate regni nostri domini misericordiam adtentius exorare valeant. Et ut haec inmunitatis et donationis nostrae auctoritas plenissimam in christi nomine per cuncta voluentis mundi currica (curricula) obtineat stabilitatis firmitudinem, manu propria subter firmauimus et anuli nostri inpressione iussimus insigniri.

Signum Domni Ottonis (Monogramma) inuictissimi Imperatoris augusti.

Egbertus cancellarius ad uicem Villigisi archicapellani notaui. (S. R.) Data XI. Kal. aug. Anno dominicae incarnat. DCCCCLXXVI Indictione IIII Anno vero regni domni ottonis piissimi Imperatoris XV? Imperii autem VIIII Actum radasbonae in christi nomine feliciter. Amen.

Hund, Metrop. I. (München) 358. (Regensburg) 239. Lünig, ReichsArchiv XVII. 765. Hansiz, Germ. Sacr. I. 220. Buchinger, loc. cit. II. 493. Mon. boic. XXVIII. I. 216. Nr. 147. ex orig. cum sigill.

[ocr errors]

XLVIII.

977. 5. October. Regensburg. - K. Otto II. schenkt der Kirche Lorch das Prädium Ensburg im Traungau und 10 königliche Huben zu Lorch.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Otto diuina fauente clementia imperator Augustus. Nouerit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter solidum et inmarcescibile bonum nobis fore credimus, si de transitoriis diuinitus nobis collati regni commodis et pauperum in calamitatibus et sanctarum Christi aecclesiarum necessitatibus regia munificentia succuramus. Quapropter lamentabili miseratione perculsi super infortunio et iactura depraedationis rerum aecclesiasticarum episcopii uenerabilis atque nobis dilectissimi Piligrimi pontificis, cuius sanctae Patauiensis aecclesiae urbem et parrochiam exorta regni perturbatione incursu hostili invasam et non solum ab inimicis omnino deuastatam, uerum etiam deo propitio de illis nobis uictoriam concedente recidiuo consulentes periculo ciuitatem praefatam condolemus funditus nostra iussione destructam. Vnde ergo siquid est, quod aut dictante regali districtione uel cogente irritae pacis suspicione lesionem aliquam jam dicta ciuitas nostro molimine pertulit aut parrochia, nosmet ipsos a dei omnipotentis sanctorumque reatu et offensa absoluere satagentes tam desiderio remunerationis uite aeternae succensi quam etiam carissimi fratruelis nostri Ottonis scilicet ducis Bauvariorum et illustris Livpoldi marchionis interuentu precibusque sollicitati quoddam praedium iuris nostri Anesipurch nominatum, quod quondam uenerandae recordationis Adalbertus sanctae Patauiensis aecclesiae antistes ex massa sancte Lauriacensis aecclesiae patrimonii Heinrico duci piae memoriae patruo quoque nostro tradidit in concambium in pago Trungowe in ripa Anesi fluminis in Comitatu Livpoldi eidem sanctae Lauriacensi aecclesiae, quae in honore sancti Stephani sanctique Laurentii martyrum foris murum constructa est, quam primae sedis antiquitus praesulatum fore nouimus, id ipsum regali atque imperiali auctoritate reddimus omnique integritate sui in proprium praefatis sanctis perpetualiter tenendum ea tradimus conditione ut a iam dicto Heinrico econtra uicario uilla donata, quae dicitur Vfhusa, nihilominus una in proprium aeternaliter permaneat, insuper etiam decem regales hobas ab occidentali ripa praedicti Anesi fluminis, hoc est in uico uisci (fisci) nostri Loracho nuncupato et ubi sanctae

Urkundenbuch des Landes ob d. Enns.

Lauriacensi aecclesiae propinquius mensurari possit praefata quantitas hobarum cultae et arabilis terrae cum omni iure et lege concedimus, hoc est mancipiis, cum quibus possessae erant tempore ducatus Heinrici iunioris, omnique usu, quo illi seruiebant uel quae sunt inde oriunda utriusque sexus, et aecclesiis, decimationibus, curtibus, siluis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, mobilibus et inmobilibus, quaesitis et inquirendis omniaque pertinentia ad iam dicta donamus et in potestatem sanctae Lauriacensis aecclesiae perpetuo transfundimus. Presertim sicut priscis temporibus sancta Lauriacensis aecclesia, quae foris murum in honore sancti Stephani sanctique Laurentii martyrum constructa et dedicata est, ante discidium et desolationem regni Bauvariorum mater aecclesia et episcopalis cathedra fuit, ita deinceps pristino honore ac dignitate canonica auctoritate perfruatur. Quam etiam praesenti praecepto nostro renouamus atque roboramus et iam sepedictae Sanctae Lauriacensi sedi uenerabilem Piligrimum reintronizamus antistitem, quatinus amodo tam ipse quam omnes sui Successores Lauriacenses fiant et nominentur pontifices. Quicunque autem nostrae donationis (et) traditionis paginam mutauerit uel quicquam de praescriptis alienare de causa (casa) dei praesumpserit, primum dei omnipotentis sanctorumque martyrum Stephani atque Laurentii iram incurrat et tamen nihilominus nostrae liberalitatis indulta donatio rata et inuiolabilis permaneat.

Signum domini Ottonis inuictissimi cesaris. (Monogramma.)

Gerpertus Cancellarius ad uicem Willigisi archicapellani notaui. Data III Nonas Octobris anno domini DCCCCLXXVII. indictione VI Regnante piissimo imperatore Augusto Ottone anno XVII: actum in ciuitate Ratisbonensi In Christi nomine. amen.

Wiener Jahrbücher XL. Anzeigeblatt 13. - Mon. boic. XXXI. I. 232. Nr. 120. ex lib. cop.

[ocr errors]

XLIX.

977. 5. October. Eidrateshusa. K. Otto II. schenkt der Kirche Lorch das Prädium Ensburg im Traungau und zehn königliche Huben zu Lorch.

(Chrismon.) In Nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis Otto diuina fauente clementia imperator augustus. Notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus nostrisque, presentibus scilicet et futuris, qualiter uenerabilis sanctae pataviensis aecclesiae antistes

piligrimus nostrae celsitudinis pietatem querulosa reclamatione adiit pro diocesis suae locis in perturbatione bauuarorum regni tam pernitiosa scalauorum (sclavorum) inuasione quam aliorum inimicorum damnosa insectatione miserabiliter desolatis, quatenus nos aecclesiae suae huiusmodi dispendio laesae atque adnullatae aliquod leuamen imperiali nostra munificentia impendere curaremus. Cuius itaque miserandis moti querelis praecipue, quia et nos barroechiae suae licet necessitate impulsi tum in destructione urbis patauiae tum etiam in exercitus nostri morosa sustentatione grauem intulimus iacturam, pro diuino timore et aeternae retributionis indubia spe ac insuper amantissimi fratruelis nostri Ottonis ducis nec non spectabilis liutbaldi marchionis petitionibus inducti quoddam nostrae potestatis praedium Anesapurch nuncupatum in pago trungouue in ripa anesi fluminis in comitatu liutbaldi cum omnibus suis pertinentiis, sicut piae recordationis noster patruus Heinricus et beatae memoriae episcopo Adalberto in concambium recepit, Sanctae Lauriacensi aecclesiae, quae in honore sancti Stephani sanctique laurentii martyrum foris murum aedificata est, ubi antiquis etiam temporibus prima sedes episcopalis habebatur, imperiali auctoritate in proprium tradimus atque concedimus, Quin etiam decem regales hobas ab occidentali ripa praedicti fluminis Anesi in quadam nostri juris uilla nomine Loracho cum mancipiis utriusque sexus, quibus erant possessae, et cum omni integritate, exitibus quippe, reditibus, aecclesiis, decimationibus, curtibus, siluis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, mobilibus et inmobilibus, quaesitis et inquirendis in jus sanctae patauiensis aecclesiae absque omnium contradictione firmiter tenendum ac possidendum regia atque imperiali majestate transfundimus atque donamus. Et ut haec nostrae liberalitatis traditio firma et inconuulsa permaneat, hane cartam conscribi et anuli nostri impressione jussimus insigniri.

Signum Domni Ottonis inuictissimi imperatoris. (Monogramma.) Gerbertus Cancellarius ad uicem uilligisi archicappellani notaui. Data III Non. octobris Anno dominicae Incarnat. DCCCCLXXVII: Indict. VI Regnante piissimo imperatore augusto Ottone anno XVIE: Imperii autem X Actum Eidrateshusa in christi nomine feliciter.

amen.

-

Wiener Jahrbücher XL. Anzeigeblatt 11. Mon. boic. XXVIII. I. 221. Nr. 149. ex orig. c. sigill.

« AnteriorContinuar »