intimare dignum duxerunt, qualiter lis inter episcopum Patauiensem cenobiumque Saluatoris mundi ac sancti AGapiti maliuolorum instigacionibus aliquamdiu protracta diuino moderamine est determinata. Venerandus itaque Saluatoris mundi cenobii abbas A. predia, que persecucionis tempore antistitum nequicia eidem monasterio direpta atque in beneficia secularium iniusta usurpacione fuerant redacta, diuino, ut credimus, amminiculo coadunato apud R. cunctorum optimatum ad regiam ciuitatem cetu repeciit et eisdem adnitentibus ex parte regali auctoritate ac sigillo recepit; Quod ubi Patauiensi episcopo V. compertum est, confestim quorumdam malignorum deprauatus consiliis predium Petenbach dotem uidelicet predicti cenobii nec non decimaciones atque barrochias antiquissima tradicione ad altare sancti Saluatoris pertinentes iniusta prauitate inuadere sibique ad proseruiendum usurpare contendens aliquamdiu monachos huius loci iniuriatus est; Tandem dominico ammonitus oraculo paschali adueniens tempore predictum predium ecclesiarumque redditus nee non noualium decimaciones altario Saluatoris mundi sanctique Agapiti martiris benignissime concessit ac tocius litis erga predictum cenobium sese supra memoratum altare coram monachis ibidem conuersantibus et abbatibus Adalramo [1] Hartman, clericisque Hartwic, Eberhart nec non militibus eiusdem antistitis nobilibus eandem adtestantibus rem abnuit circa annum MXCIX" (sie.) Aus dem Cod. Frider. (sec. XIV.) im Archive des Klosters Kremsmünster. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 35, Nro. 27. Circa 1135. XIII. Adelheid von Wildberg schenkt dem Kloster Kremsmünster einen Wald, genannt Prumste, am Bache Weiten. Notum sit omnibus ecclesie fidelibus tam presentibus quam et futuris utriusque sexus, qualiter matrona quedam nobilis Alheidis nomine uidua Ernstonis eque nobilis uiri de Hohenburch et Friderici Ratisponensis aduocati filia tradiderit sue proprietatis siluam Promste vvlgariter dictam iuxta riuum Witen sitam quantitate xx. mansorum per manus filiorum suorum Ernustes et Friderici ipsis annuentibus et tradentibus altario Saluatoris mundi et sancti Agapiti martiris ad locum, qui dicitur Chremsemonasterium Udalrico eiusdem loci abbate presente et suscipiente ob remedium anime sue et mariti sui Ernstonis et patris sui Friderici, cuius speciali donacione hoc idem possederat predium et matris sue Livtkardis et filiorum suorum et omnium parentum suorum ea scilicet racione, ut ecclesia ibidem edificanda nullatenus deinceps dei seruicio sit frustranda. Vt uero hoc firmius a presentibus recipiatur et a posteris cereius credatur sibi testibus teutonico more per aurem tractis est confirmatum, sicque fidelibus conseruatum. Horum nomina hic sunt subscripta: Hertuuicus de franchenrvt, Engelschalch de Dahebach, Dietmar de Stregen, Pilgrim de Wiltperch et frater eius Adalbreht de Slate, Ortolf de Ferwald, Ortolf de Prvnn, Hertwich de Svlze, Wipoto de Chrotendorf, Hartlieb de Torivgenrot, Chonrat de Hvsen. (Chrismon.) Facta est autem huiusmodi tradicio temporibus pie memorie Reginberti Patauiensis ecclesie episcopi, qui eciam ecclesiam constructam adueniens sollempniter sepedicta domina Adelheide presente consecrauit eiusque peticione anteactam tradicionem banno suo legittime confirmauit. (Chrismon.) Facta est eciam in diebus diue memorie Livpoldi marchionis, quod ipse quodam tempore illo adueniens locum conspexit, laudauit suoque iure confirmauit solitaque sibi liberalitate tantundem silue ultra predictum fluuiolum tribuendo augmentauit. Aus dem Cod. Frider. (sec. XIV.), im Archive des Klosters Kremsmünster. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 36, Nro. 28. - XIV. Circa 1140. Ulrich, Abbt von Kremsmünster, nimmt die Adelheid von Hohenburg für die Schenkung von Böckstall und viele andere Wohlthaten in die Confraternität seines Klosters auf. Notum sit omnibus nostris successoribus, quod ego Vdalricus II. abbas istius loci domine Adalheide de Hohenbvrch comitisse plenam fraternitatem ut uni fratrum nostrorum dedi cum omnium fratrum nostrorum coniuencia. Ipsa enim multimodis nobis suis adstitit beneficiis et creberrimis, inter que et locum, qui dicitur Pehstal potestatiua manu nostro loco contradidit eo uidelicet tenore, ut ordo monasticus, ut ibi fas erit, instituatur et de cetero nostro loco subiciatur. Aus dem Cod. Frider. (sec. XIV.), im Archive des Klosters Kremsmünster. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 37, Nro. 29. XV. 1140. Wels. Reginbert, Bischof von Passau, weiht auf Bitten des Abbtes Ulrich von Kremsmünster die Kirche zu Martinsberg und erhebt sie zur Pfarrkirche. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Reginbertus dei gracia Patauiensis ecclesie episcopus. Officii nostri nos ordo monet ecclesias Christi multifarie multisque modis honorare et exaltare, pauperes Christi ecclesiasticis impendiis sustentare atque per eorum suffragia nobis diuine misericordie uiscera dilatare. Huius rei gracia significamus omnibus Christi fidelibus, quod ego Reginbertus humilis sancte Patauiensis ecclesie episcopus rogatu uenerabilis abbatis et fratris nostri Vdalrici de Chremsmonasterio nec non et communi consilio unanimique consensu archipresbiterorum et clericorum nostrorum ecclesiam quandam montem sancti Martini nuncupatam an eodem abbate constructam in predio, quod domina Adelheid de Wiltperch tradidit ad altare sancti Agapiti, ad cuius memoriam et patrocinium idem fundatum est cenobium, consecraui et in parrochie dignitatem sublimaui scilicet, ut ei per omnia ab omnibus maxima reuerencia ut matri exhibeatur ipsaque a prefato monasterio eiusdem iuris tenore, quo et alias continet parrochias, contineatur. De cetero terminos predicte ecclesie statuimus a Tycha flumine usque Pergaren, a Pergaren usque ad uillam Haeimonis, et a uilla Hacimonis usque Brandecha, et a Brandecha usque ad uillam, que uocatur Chuislach et a Chuislach usque ad terminos episcopatus nostri et terminos terre Bohemie, et omnia culta et inculta a flumine Tycha usque ad predictos terminos Bohemie. Hec autem omnia et prememorata tradicio uidelicet predii et nostra concessio, ut rata et inconuulsa fratribus beati Agapiti martiris permaneant, precipimus, et ne aliqua qualicumque inquietentur vel distrahantur occasione sub eterni anathematis interminacione interdicimus atque uniuersos successores nostros id ipsum corroborare obnixe petimus. Hoc idem uero impressione sigilli nostri confirmamus. (Chrismon.) Hec autem facta sunt anno ab incarnacione domini M. C. XL. Indictione III. III. (?XIII.) idus Nov. Huius rei testes sunt archypresbiteri nostri: Lanzo de Winen, Gerboto de Piuchel; canonici Patavienses: Marchwardus et Otto, Reginwardus canonicus regularis, Herrant parochianus de Witen, Otacher marchio de Styre, Dietrich comes de Viechtenstain, Adalram de Valchenstain, Albwin de Stein, Cholo de Willehering, Dietrich de Halsen, Manegolt de Wesen, Wernhart de Mozzing, Adalram de Chirichperch, Syboto de Matse, Rodger de Ahaim. Data Wels XII K. Nouembris. Aus dem Cod. Frider. (sec. XIV.), im Archive des Klosters Kremsmünster. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 38, Nro. 30. Circa 1150. XVI. Vertrag zwischen dem Abbte Adalbert von Kremsmünster und dem Propste Manegold von Ranshofen über die Abhaltung der gottesdienstlichen Verrichtungen zu Rohr. Nouerint omnes presencia scripta legentes, quod Dominus Adalbertus Venerabilis Abbas de Chremsmunster et Dominus Manegoldus prepositus de Raanshouen non minoris fame pari uoto et unanimi fratrum consensu in unum conuenerunt hec, que presens pagina declarat, statuentes. Placuit illis quatenus Kapella illa, que vulgo dicitur Roor, sita in predio Sancti Pancratii Martiris in Raanshouen de cetero habeat ministrvm, qui altario deseruiat ac missarum ibi sollempnia deuote peragat; unum uidelicet de fratribus sancti Agapiti martiris de Chremesmonasterio, cui abbas eiusdem monasterii uel quilibet successorum suorum id officii iniunxerit. Verum quia, ut apostolica edocet auctoritas, qui altario deseruiunt de altario pasci debent, uisum est prefato preposito M. inclinatus peticione iam dicti abbatis, ut usum mansi unius de prediis ecclesię suę Ad Wartperc secus fluuium Chremisam Abbati et fratribus suis prodote donaret et ut tamdiu eum possiderent, quamdiu eiusdem Kapelle curas agere uoluissent. Porro, ne aliquid horum per obliuionem negligatur, decernentes statuerunt, utpote eadem actio geminis inscripta cartis uno et eodem sigillo imprimeretur, et pro testimonio in utraque ecclesia seruaretur. Original auf Pergament, mit aufgedrücktem Siegel des Propstes von Ranshofen, welches aber sehr beschädigt ist, im Archive des Klosters Kremsmünster. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 40. Nro. 32. |