Imágenes de páginas
PDF
EPUB

apostolicum præceptum et commutationem, quod non credimus, infringere tentaverit, sciat se vobis compositurum auri purissimi libras centum et hæc commutationis pagina in sua maneat firmitate perpetualiter.

Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et serinarii S. Romanæ ecclesiæ in mense Februario indictione secunda.

Ussermann, Episcop. bamberg. Cod. probat. 28. Nr. 25. ex lib. privileg.

[ocr errors]

LX.

1018. (8. Februar. Mainz.) K. Heinrich II. schenkt dem Domcapitel von Bamberg das Gut Antisina in der Grafschaft des Grafen Arnold, welches er selbst vom Papste Benedict VIII. für das Gut Terma im Herzogthume Spoleto eingetauscht hatte.

(Chrismon.) In nomine sanctae et Indiuiduae trinitatis. Heinricus diuina fauente Clementia romanorum Imperator Augustus. Nouerit omnium sanctae dei aecclesiae nostrique fidelium tam praesens aetas quam successura posteritas, qualiter nos apostolici patris ordinatorisque nostri Benedicti peticione in ipsa ordinationis nostrae die quoddam concambium apud suam sanctam romanam aecclesiam pari consilio utrobique collaudauimus. Donantes igitur sanctae praefatae aecclesiae in honore apostolorum Petri et Pavli constructae quoddam nostri iuris praedium Terma dictum in ducatu spoletano et in Comitatu narnensi situm contra tale praedium, quale sanctus Petrus habuit in loco Antisina dicto in pago . . . . . et in comitatu Arnolfi comitis cum omnibus eius pertinentiis, videlicet seruis et ancillis, terris cultis et incultis, campis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, pascuis, uiis, inuiis, exitibus et reditibus, quaesitis uel inquirendis, rebus mobilibus et immobilibus et omnibus, quae quoquo modo iure nominari aut scribi possunt, utilitatibus eo videlicet tenore commutationis, quatinus idem praescriptus sancti Petri uicarius eiusque successores idem praedium Terma dictum habeant, teneant et ad usum sanctae romanae aecclesiae firmiter possideant. De contra uero dato predio Antisina et eius pertinentiis se ulterius non intermittant (intromittant). Igitur fidelium nostrorum communi consensu firmato concambio nouerit omnium dei nostrique fidelium uniuersitas, qualiter tam pro senioris et anteccessoris nostri Ottonis scilicet tercii imperatoris quam pro nostro parentumque nostrorum remedio eundem sepe dictum locum ad stipendium canonicorum in coenobio sancti Petri sanctique Georgii

LIX.

1018. Februar. Papst Benedict VIII. schliesst mit dem Kaiser Heinrich II. einen Tausch über einige Güter, darunter das Gut Antisina.

Papa Benedictus episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Domino nostro spirituali filio Heinrico invictissimo ac triumphatori imperatori augusto vobis in perpetuum. Quamquam rei commutatio ex ipsa corporali traditione possit firma consistere vel ea, quæ legaliter geruntur, nulla valeant refragatione convelli, ne qua tamen possit esse contrahendi dubietas, nostræ debet intervenire auctoritatis annutus.

Et quoniam curtes tres, nimirum unam quidem vocabulo Hollenbach (supr. Wolinbach) aliam namque Antesna (s. Antisna), tertiam quidem Wineringa cum omnibus earum pertinentiis, servis denique et ancillis, colonis ac colonabus utriusque sexus ibidem residentibus, utrasque vero curtes sitas (in) ducatu Baiovaria hactenus nostra apostolica sedes detinuit iuris sanctæ nostræ Romanæ, cui Deo auctore deservimus, ecclesiæ, poposcit atque desiderat commutare, Ad cuius vicem compensationis recepimus nos per chartam commutationum in saneta Romana ecclesia a vobis, dilecte fili noster Henrice auguste, uidelicet curtem regalem, quæ dicitur Colle Calvus (supr. Terma), cum omni sua pertinentia constituta infra comitatu Spoletano. Et nos mensæ, quemadmodum ad vestrum videtur pertinere imperium et sicuti nostra commutationum charta a (vobis) nobis facta continet assistenti XII. indict. vobis in perpetuum iam dictas curtes in vicem tradimus atque commutamus. Unde recepimus a (vobis) prædictam curtem vestram regalem, quæ dicitur Colle calvus, in ius dominiumque sanctæ nostræ Romanæ ecclesiæ. Nam fatas curtes tres in vicem, una quidem vocabulo Hollenbach, alia namque Antesna, tertia siquidem Vuineringa cum omnibus earum pertinentiis, servis et ancillis, colonis et colonabus utriusque sexus ibidem residentibus, quæ vobis commutavimus, a die presenti habeatis, teneatis, possideatis, (in) vestra ius et dominium perpetualiter vindicetis et defendatis. Nam nullus unquam nostrorum successorum, pontificum vel alia quælibet magna parvaque persona has sæpedictas curtes tres cum omnibus earum pertinentiis a potestate et ditione vestra auferre vel alienare audeat, sed liceat vobis in perpetuum omni tempore a nostra sancta Romana ecclesia securiter tenere ac possidere. Nam si quis hoc nostrum

apostolicum præceptum et commutationem, quod non credimus, infringere tentaverit, sciat se vobis compositurum auri purissimi libras centum et hæc commutationis pagina in sua maneat firmitate perpetualiter.

Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scrinarii S. Romanæ ecclesiæ in mense Februario indictione secunda.

Ussermann, Episcop. bamberg. Cod. probat. 28. Nr. 25. ex lib. privileg.

LX.

1018. (8. Februar. Mainz.) K. Heinrich II. schenkt dem Domcapitel von Bamberg das Gut Antisina in der Grafschaft des Grafen Arnold, welches er selbst vom Papste Benedict VIII. für das Gut Terma im Herzogthume Spoleto eingetauscht hatte.

(Chrismon.) In nomine sanctae et Indiuiduae trinitatis. Heinricus diuina fauente Clementia romanorum Imperator Augustus. Nouerit omnium sanctae dei aecclesiae nostrique fidelium tam praesens aetas quam successura posteritas, qualiter nos apostolici patris ordinatorisque nostri Benedicti peticione in ipsa ordinationis nostrae die quoddam concambium apud suam sanctam romanam aecclesiam pari consilio utrobique collaudauimus. Donantes igitur sanctae praefatae aecclesiae in honore apostolorum Petri et Pavli constructae quoddam nostri iuris praedium Terma dictum in ducatu spoletano et in Comitatu narnensi situm contra tale praedium, quale sanctus Petrus habuit in loco Antisina dicto in pago et in comitatu Arnolfi

comitis cum omnibus eius pertinentiis, videlicet seruis et ancillis, terris cultis et incultis, campis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, pascuis, uiis, inuiis, exitibus et reditibus, quaesitis uel inquirendis, rebus mobilibus et immobilibus et omnibus, quae quoquo modo iure nominari aut scribi possunt, utilitatibus eo videlicet tenore commutationis, quatinus idem praescriptus sancti Petri uicarius eiusque successores idem praedium Terma dictum habeant, teneant et ad usum sanctae romanae aecclesiae firmiter possideant. De contra uero dato predio Antisina et eius pertinentiis se ulterius non intermittant (intromittant). Igitur fidelium nostrorum communi consensu firmato concambio nouerit omnium dei nostrique fidelium uniuersitas, qualiter tam pro senioris et anteccessoris nostri Ottonis scilicet tercii imperatoris quam pro nostro parentumque nostrorum remedio eundem sepe dictum locum ad stipendium canonicorum in coenobio sancti Petri sanctique Georgii

Babenberc degentium per hanc imperialem nostrae traditionis paginam concedimus, donamus atque proprietamus cum omnibus eius pertinentiis et utilitatibus omnium contradictione remota, Precipientes igitur, ut neque imperator neque dux, neque episcopus neque comes neque magna uel parua persona Caros in Christo Babenbergenses fratres nostros in praefato predio inquietare, molestare, disuestire siue eundem locum commutare nisi communi fratrum consilio praesumat. Si quis uero hanc nostrae dominationis (?) paginam uiolare, quod absit, presumat, Cum iuda traditore indigestibilis buccellae gustum sumat Atque tormento inextinguibili poenas perpetualiter luat. Quod ne fiat, sed haec nostra traditio stabilis et inconuulsa nunc et in futurum permaneat, hanc paginam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri impressione insigniri iussimus.

Signum Domni Heinrici romanorum inuictissimi (Monogramma) imperatoris Augusti.

Guntherius Cancellarius uice ercanbaldi archicappellani recognouit. Data . . . . . . Indictione I Anno dominicae incarnationis Mill. XVIII Anno uero domni Heinrici secundi regnantis XVIj: Imperij autem iiij. Actum.

Nagel, Origin. boie. domus 278.

Östreicher, geöffnete Archive, Jahrg. III. I. 501. Nr. 3. - Mon. boic. XXVIII. II. 470. Nr. 293, aus dem Originale mit Siegel im k. bairischen Reichsarchive zu München. (Cf. Ussermann, Episc. bamberg. Cod. probat. 26. Nr. 23. Ort, Tag und Monat sind zwar in dieser Urkunde nicht angegeben, ergeben sich jedoch mit grosser Wahrscheinlichkeit aus der ähnlichen Tauschurkunde zwischen K. Heinrich II. und Papst Benedict VIII. welche mit der Datirung „VI: idus Februarii . . . . . . actum Moguncie“ in den Mon. boie. XXVIII. II. 468. Nr. 292 abgedruckt ist.)

1025. Ohne Ort.

[ocr errors]

LXI.

Kaiserinn Kunigunde überlässt dem Bisthume Freising ihre Güter zu Ranshofen etc.

Precaria seu Complacitatio Domnæ Chunigundæ Imperatricis Augustæ atque Venerandi Egilberti Frisingensis Ecclesiæ Episcopi.. Anno Dominicæ Incarnationis Millesimo Vicesimo quinto Summæ Divinitatis miseratione provisum est, ut pia Deoque amabilis Domina Chunigunda Imperatrix Augusta ob amorem coelestis desiderii atque ob recordationem Divæ memoriæ Senioris sui Heinrici Imperatoris Augusti nec non ob quoddam vitæ temporalis emolumentum eum consilio gloriosi Ducis Bajoariorum Heinrici scilicet fratris sui

cunctorumque procerum et Optimatum comitumque Bajoariae provintiae ac Judicum quædam sui juris prædia Rantersdorf sive Ranteshova, Hohperchach, Ostermuntinga, Veltchiricha nominata traderet in manus Venerandi Egilberti Frisingensis Ecclesiæ Episcopi et Advocati sui Uodalscalchi cum Ecclesiis ac decimis, cum foresto Willinhart ac forestariis, cum terris cultis et incultis, mancipiis utriusque sexus, vineis, molendinis et cum omnibus juste et legaliter ad ea pertinentibus, exceptis tantum quinque servilibus mansis cum pratis ad eosdem rite pertinentibus in beneficio Bezelini sitis, quod nuncupatur. . . . . et quinque servis cum quatuor ancillis, quibus ipsum beneficium tunc temporis erat possessum, quod videlicet beneficium ea lege, ut dictum est, ipsa Domna Imperatrix Augusta tradidit in proprium Uxori præfati Bezelini absque Venationibus et saginationibus ac sine lignorum incisionibus in foresto jam dicto. Excepit etiam memorabilis Imperatrix Camerarium unum Azili nominatum absque beneficio sui (sic) et famulas duas Peza et Raza nominatas. Insuper etiam Imperatrix Augusta tradidit eidem Episcopo, quidquid visa est habere in loco Hal dicto cum utriusque sexus mancipiis, ædificiis, terris cultis et incultis, sartaginibus ac locis sartaginum ac locis onustariis Witevendin censalibus et cum omnibus jure et legaliter ad ipsam Salinam respicientibus atque cum omnibus rebus, quas visa est habere supra fluvium Sala nominatum, ea videlicet ratione, ut ipsa venerabilis Domina, quamdiu Deo ordinante viveret, . . . . res omnes supra memoratas in integrum possideret. Post discessum vero vitæ mortalis pro elemosina piæ memoriæ Domini sui Heinrici Imperatoris adoptato quoque propriæ animæ remedio ad altare S. Mariæ semper Virginis Sanctique Confessoris Christi Corbiniani Frisinga corporaliter quiescentis, in jus videlicet atque dominium egregij Antistitis Egilberti Successorumque suorum lege precaria refunderentur. Testes: Gerolt Comes, Fridirih Comes, Arnolt Comes, Hartvvic palatinus Comes, Adalpero Comes, Tiemo Comes, Poppo Comes, ·Piligrim Comes, Altman Comes, Item Gerolt Comes, Gunspolt Comes, Heinrih filius Tiemonis comitis, Peraholt filius Friderici comitis, Gerolt filius Geroldi comitis, Sarhilo filius Sarhilonis comitis, Gerolt, Maganus, Gamanolf, Albrih, Item Gamanolf, Helmperht, Hartvvic, Ekkihart, Luitolf.

....

Meichelbeck, Hist. Frising. I. 219. Orig. im k. bairischen Reichsarchive zu München.- - (Conf. Lang, Regesta I. pag. 74.)

« AnteriorContinuar »