Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Vehclaha, in albanaa, in Rintbach et iterum in Rintbach et in steinbach nec non quatuor nemorum unum ad Eitirwalt, aliud etiam ad Bochvnloch, duo, que uulgo sub appellatione dicuntur superioris siue inferioris Hardis eo iure, quo parentes eius scilicet auus eius Arnoldus et item pater suus Arnoldus et frater suus Marchio Gotefridus et ad ultimum idem episcopus Adalbero eundem bannum habuerunt, ecclesiae in lambach, quae in hore (honore) sanctae Mariae et sancti Kyliani sociorumque eius constructa est, cum omni utilitate, que ullomodo inde prouenire potest, legitime annuimus, potestatiue confirmamys et perpetuo in proprium dedimus atque tradidimus ea uidelicet ratione, ut nullus in predictis locis aut mercatum destruere aut theloneum impedire aut piscari aut noualia facere aut domos aedificare sine consensu et uoluntate abbatis in lambach suorumque successorum presumat. Et ut haec nostra regalis traditio nunc et in quum stabilis et inconuulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi et ut subter cernitur, manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni heinrici (Monogramma) quarti regis.

Fridericus cancellarius uice sigifridi archicancellarii recognoui. Data XII. Kalendas Martii, Anno incarnationis domini MLXI. Indictione XIIIj. Anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VII. Regni uero V. Actum Ratispone feliciter. Amen.

Kurz, Beiträge II. 435. Hormayr, Archiv 1815. 498. Original auf Pergament im Archive des Klosters Lambach. Das Siegel, rund, in ungefärbtem Wachse, ist am linken Rande der Urkunde aufgedrückt, beträchtlich beschädigt. Das Monogramm entspricht vollkommen der Abbildung im Chronico Gottwieensi.

LXXII.

1061. 18. Februar. Regensburg. König Heinrich IV. bestätigt mit Anführung der Gränzen die von Bischof Adalbero von Wirzburg gemachte Stiftung des Klosters Lambach.

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis heinricus diuina fauente clemencia rex. Notum esse uolumus omnibus christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus, qualiter nos ob interuentum dilectissimę genitricis nostrę Agnetis augustę et ob peticionem fidelis nostri Adalberonis wirziburgensis episcopi bannum mercati in loco Wels et theloneum in lambach et insuper bannum piscationis de superiori casu Trunae et in agra ab asintal usque ad ea loca, ad que

prediorum suorum termini pertingunt, et ab asintal sursum conmunem utilitatem usque ad portum Vehclahaa, in albana, in Rintbach et iterum in Rintbach et in steinbach necnon quatuor nemorum unum ad Eitirwalt, aliud etiam ad Bvchvnloch, duo, que uulgo sub appellatione dicuntur superioris siue inferioris hardis, eo iure, quo parentes eius scilicet auus Arnoldus et item pater suus Arnoldus et frater suus marchio Gotefridus et ad ultimum idem episcopus Adelbero eundem bannum habuerunt, aecclesiae in lambach, que in honore sanctae Mariae et sancti Kyliani sociorumque eius constructa est, cum omni utilitate, que ullo modo inde prouenire potest legitime, annuimus, potestatiue confirmamus et perpetuo in proprium dedimus atque tradidimus ea uidelicet ratione, ut nullus in predictis locis aut mercatum destruere aut theloneum impedire aut piscari aut noualia facere aut domos edificare sine consensv et uoluntate abbatis in lambach suorumque successorum presumat. Et ut hec nostra regalis traditio nunc et in euum stabilis et inconuulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi et, ut subtus cernitur, manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni heinrici (Monogramma) quarti regis.

Fridericus cancellarius uice sigifridi archicancellarii recognoui. Data XII. Kalendas Martii, Anno incarnationis domini MLXI. Indictione XIIII. Anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VII. Regni uero V. Actum Ratisbone feliciter. Amen.

Original auf Pergament im Archive des Klosters Lambach. Das aufgedrückte Siegel ist sehr beschädigt, so dass von der Umschrift nichts mehr erhalten. Das Monogramm hat den Verbindungsstrich.

LXXIII.

1063. 25. October. Regensburg. K. Heinrich IV. bestätigt dem Bischof Egilbert von Passau die Güter seiner Kirche, namentlich den Besitz von Kremsmünster etc.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Heinricus diuina fauente clementia rex. Res aecclesiasticas et seruorum dei petitiones nostro releuari iuuaminé atque regali munimine tueri, ad animae nostrae remedia et ad imperii, quod administramus, profuturum esse credimus gubernacula. Quare fidelium nostrorum praesentium scilicet ac futurorum non ignoret industria, Egilbertum sanctae

Patauiensis aecclesiae episcopum uenerabilem episcopii sui traditiones aliquot nostrae celsitudini obtulisse obsecrantem, ut ex his nobis innotesceret, Quid regum aut imperatorum munificentia aecclesiae contulisset suae, et idem renouationis nostrae auctoritas roboraret. Eius nos iuste petitioni non solum fidelis seruitii sui assiduitate commoniti, Sed et dilecti nostri magistri ANNONJS coloniensis archiepiscopi caeterorumque fidelium nostrorum precibus sollicitati pium assensum praebuimus et curtes, aecclesias, villas et omnia praedia cum suis pertinentiis a regibus uel imperatoribus aut ab aliis religiosis viris uel feminis sanctae Patauiensi aecclesiae tradita, Insuper etiam specialiter abbatias Chremisimvnistivri, Matiseo cum praedio nomine Hvnisperch, capellam otingam et curtim Rviti et villam Hofhusvn, quemadmodum eandem Adalbertus eiusdem sanctae Patauiensis aecclesiae episcopus pro anesibvrch sanctae Lauriacensis aecclesiae praedio, ubi quondam episcopatus sedem fore nouimus, ab Heinrico duce bawariorum iuste et legaliter in concambium accepit et possedit, et in osterichi in loco, qui dicitur chirichbach, territorium quoddam cum aecclesia, quae ad radices comageni montis sita est, et in eodem monte mansos c. faciendos et plus nec non praedia quaedam in comitatu Ernasti (Ernusti) marchionis sita Gowacisbrunnun et Bovmgarden ac Chrobet dicta, quae dilectus noster genitor piae memoriae Heinricus imperator augustus eidem Patauiensi aecclesiae imperiali auctoritate tradidit, cum omnibus ad eadem pertinentibus, hoc est utriusque sexus mancipiis, aecclesiis, villis, areis, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molis, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis cunctisque aliis appenditiis, quae dici possunt, donatiuo hoc nouo praefatae aecclesiae sancti Stephani protomartyris Christi, in qua et sanctus Valentinus confessor corporaliter requiescit, prouisorumque eius potestati aeternaliter possidenda regali nostra auctoritate donamus, corroboramus atque confirmamus. Et ut haec nostra regalis confirmatio stabilis et inconuulsa omni permaneat aeuo, hanc cartam inde conscribi manuque propria, ut subtus cernitur, corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici (Monogramma) quarti regis.

Fridericus cancellarius uice sigefridi archicancellarii recognouit. Data VIII. Kal. Nov. Anno dominicae incarnat. M. LX. III.

Indict. II. Anno autem ordinat. domni Heinrici quarti regis VIIII. Regni uero VII. actum Ratisbone in dei nomine feliciter. amen.

Lünig, Reichsarchiv XVII. 772.

507.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

- Mon. boic. XXIX. pag. 166 ex orig. c. sigillo. (Conf. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 31. Nr. 22.)

[ocr errors]

LXXIV.

Circa 1070. Passau. Altmann, Bischof von Passau, bestätigt dem Bischof Adalbero von Wirzburg einen schon früher zwischen Bischof Christian von Passau und dem Grafen Arnolt von Lambach abgeschlossenen Tauschvertrag.

In nomine sanctę et indiuiduę trinitatis ego altmannus dei gratia sanctę patauiensis ecclesię episcopus. Licet omnibus, quos in christo sollicitudine sacerdotalis prouidentię amplectimur omnifariam impendere diligentiam debeamus, precipue tamen pauperum christi intimo ex affectu memores esse debemus et non solum presentibus immo et futuris eorum obuiare inconmodis. Ea propter notum esse uolumus uniuersis christi fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter peticione dilecti confratris nostri Adelberonis ecclesię wirziburgensis episcopi quoddam concambium, quod iam olim per auum eius Arnoldum cum predecessore nostro beatę memorię presule Christiano legitime actum fuerat, sed nostris temporibus nonnullam contradictionis molestiam sustinebat, nos deo propicio, ut idem concambium in perpetuum fixum esset et immobile, cum coniuentia totivs cleri et populi ecclesię nostrę repetita conmutatione renouauimus et omnem futuris temporibus controuersię ac simultatis causam decidimus. Denique a supradicto Adelberone confratre nostro acceptis tribus mansibus sui predii, uno in Niunchirchen, duobus in Gundeschirchen nos decimas, quas parentes eius uidelicet pater Arnoldus et auus Arnoldus et marchio Gotefridus possederant et ecclesię lambacensi contradiderant, hoc est in terminis parrochie, que pertinet ad memoratum cenobium, in pachmannen quoque in terminis sui predii et patrui sui Arbonis episcopali auctoritate et banni nostri interpositione eidem ecclesię et fratribus ibidem conmunis uite disciplinam sectantibus libere et secure possidendas confirmauimus. Siquis igitur episcoporum aut laicorum hanc nostram confirmationem infringere aut annullare presumpserit, ex auctoritate patris et filii et spiritus sancti perpetuo anathematis uinculo subiaceat, nisi forte

resipuerit et sub debite reconpensationis satisfactione penitentiam egerit. Ne uero confirmationem hanc aliqua imperpetuum possit exterminare obliuio, eam sigilli nostri impressione iussimus et testium subscriptione corroborari. Testes sunt canonici Röpertvs prepositus, Ödalricus decanus, Meginhardus, Chůnradus, Guntherus, prepositi Wezil, Ödalricus archidiaconi. Laici Ödalricus comes aduocatus patauię, Heinricus comes de formbach et frater eius Gebeharth de Viethensteine, Eberhardus comes de formbach, Hermannus comes frater Ödalrici de windeberge, Gotefridus de Gottinsdorf, Arbophath de Echinperge, Arbo de Heicinisdorf, Erchinpreth et frater eius Altman de Aiterbach.

Data patauie anno ab incarnatione domini millesimo Imo VIto Indictione VIIII. Episcopatus autem domni Altmanni anno VIII: temporibus Ekkeberti abbatis +.

Original auf Pergament mit Siegel im Archive des Klosters Lambach. Die Urkunde ist in der vorliegenden Form sicher unecht; Bischof Altmann kam erst 1065 zur Regierung, die Schrift möchte der ersten Hälfte des 13. Jahrhunderts angehören. Wendenthal, VII. 402. Hormayr, Archiv 1815.498.

LXXV.

1071. 25. Juni. Passau. Bischof Altmann von Passau stellt das Kloster St. Florian wieder her, und übergibt es regulirten Chorherren.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis altmannus dei gratia sacro sancte patauiensis ecclesie episcopus et apostolice sedis legatus cunctis successoribus suis et omnibus christi fidelibus in perpetuum.

Sicut ex iniuncto nobis pastoralis dignitatis officio ecclesias, ubi necessarium esse uiderimus ad honorem dei fundare, sic et quocumque casu lapsas tenemur in christo, dum possumus, ad laudem ipsius reformare. Hinc est, quod ecclesiam beati floriani martyris christi, quondam in pago Lauriacensi ab antiquissimis terre illius incolis iuxta riuulum, qui ypha dicitur, fundatam et in defensionem sancte romane ecclesie ad annualem censum unius aurei traditam, sed tandem in illo miserabili sancte Laureacensis ecclesie excidio tempore Wulfilonis ipsius ecclesie pontificis a barbaris destructam, dum postmodo annis multis quasi desolata nullum uel a sede romana, uel ab alio quoquam reformationis inueniret auxilium, nos tandem summi pontificis Alexandri interuentu, sed precipue diuine remunerationis intuitu in nostram defensionem suscipientes, ipsam omni diligentia, qua potuimus, reformare curauimus, pia etiam quorundam predeces

« AnteriorContinuar »