Imágenes de páginas
PDF
EPUB

omnium fidelium nostrorum præsentium atque futurorum solertia, qualiter nos pro remedio animæ nostræ nec non venerandæ memoriæ genitoris nostri Karlomanni serenissimi Regis avique nostri Ludwici animabus quasdam res proprietatis nostræ in pago Trungawe juxta fluvium Chremisa ad monasterium ejusdem nominis constructum in honore domini nostri JESU Christi jure perpetuo in proprietatem donavimus, Hoc est Curtem vocabulo Newanhova cum omnibus ad eam rite pertinentibus, beneficijs, Mancipijs, ædificijs, terris cultis et incultis, pascuis, pratis, sylvis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, quæsitis et inquisitis, exitibus et regressibus, vijs et invijs, forestis forestarijsque atque omnibus interius exteriusque illuc pertinentibus excepto, quod prius Venerabili Abbati Purchardo apud Papilindorf in beneficium concessimus erga Karolum Imperatorem in propriæ potestatis portionem acquirere et quod Snelperoni Abbati ad Cidalarin in orientali latere Nezilpach donavimus. Cætera quoque ex integro et per omnia ad supradictum Cœnobium Salvatoris nostri JESU Christi tali immunitatis nostræ præcepto in perpetuum donare volumus, ut nullus Judex publicus aut quælibet persona ex judiciaria potestate supradictam Curtem aut loca vel agros seu reliquas possessiones vel quas deinceps unius ipsius curtes divina pietas augeri voluerit, ad causas judiciario more audiendas, exigenda vel freda aut vadia seu mansiones vel pratas (sic) faciendas aut fidejussores tollendos aut homines tam ingenuos quam servos per terram ipsius curtis et super omnia circa ad eum pertinentia commanentes injuste distringendos aut ullas reddibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat vel ea, quæ superius nominata sunt, penitus exigere præsumat, sed liceat eamdem curtem et res illuc respicientes supradicti cænobij habere Abbatem, cujus vocabulum est Chremisa, sub tali immunitatis nostræ defensione successorumque nostrorum sicut cætera Cænobia, quæ roboratum nostræ immunitatis præceptum prædecessorumque nostrorum habere noscuntur. Et quod omnino fiscus noster exinde sperare poterat, hoc totum pro æterna remuneratione nostra ac genitoris nostri avique nostri ad supradictum Monasterium jure perpetuo donare volumus nullo successore nostro unquam aliaque persona inquietante. Et ut hæc auctoritas nostræ donationis firmior habeatur et ab omnibus fidelibus sanctae Ecclesiæ et nostris verius credatur ac diligentius conservetur, manu propria nostra subter firmavimus et annuli nostri impressione sigillari jussimus.

Signum Domini Arnulphi gloriosissimi Regis. (Monogramma.)
Albertus Cancellarius ad vicem Theotmari Archicancellarij reco-
gnoui. Datum III: Non. Jan. Anno Incarnationis Domini DCCCLXXXVIII:
Indictione VI anno primo regni Arnulphi serenissimi regis. Actum
Regenspurch in Dei nomine feliciter. Amen.

Rettenpacher, Annal. cremifan. 36.

Urkundenbuch von Kremsmünster,

pag. 16. Nr. 8. ex Cod. Frideric. sec. XIII-XIV.

XXII.

888. 4. Jänner. Regensburg.

K. Arnulf gibt dem Kloster Kremsmünster
den Hof Neuhofen im Traungau.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Arnolfus diuina fauente
clementia Rex. Si locis deo dicatis aliquid nostri suffragii solamen
contulerimus, id nobis et ad statum regni nostri et ad perpetuam
beatitudinem promerendam profuturum esse manifeste credimus. Qua-
propter nouerit omnium fidelium nostrorum presentium atque futurorum
industria, qualiter nos pro remedio anime nostre nec non uenerande
memorie pro animabus patris nostri Karlomanni uidelicet serenissimi
regis auique nostri Luodouuici (Hludowici) piissimi regis quasdam
res proprietatis nostre in Bawaria (Bawariae) partibus sitis (sitas)
in pago Trangowe ad monasterium Chremisa a flumine eiusdem
nominis ibidem fluente sic dictum in honore Saluatoris domini nostri
Jesu Christi constructum iure perpetuo in proprietatem donauimus,
Hoc est Curtem unam Niwanhoua nuncupatam cum omnibus ad eam
rite pertinentibus, cum beneficiis illuc aspicientibus, mancipiis, edi-
ficiis, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, forestis
omnibusque forestariis et uenatoribus, quorum princeps fuondimuh
uocatur, siluis, aquis aquarumue decursibus, molendinis, piscatio-
nibus et piscatoribus, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quesitis
et inquirendis, mobilibus et immobilibus, nichil inde extra dimitten-
tes excepto quod prius Purchardo fideli nostro et Snelloni eiusdem
monasterii abbati per preceptum donatum est, et iussimus inde
hoc nostre auctoritatis fieri preceptum, per quod decreuimus atque
iubemus, ut ab hodierna die et deinceps hec donatio nostra
nullo inquietante sed deo auxiliante per omnia secula firma et sta-
bilis perseueret, Abbatesque ipsius Cenobii potestatem habeant pro
communi utilitate omnium fratrum ibidem domino famulantium eas-
dem res ita ordinare atque disponere, ut illis placuerit sine alicuius

persone uim inferentis obstaculo. Et ut hec auctoritas nostre concessionis pleniorem in dei nomine optineat firmitatem, idem preceptum propria manu firmauimus anuloque nostro assignari iussimus.

Signum domini Arnolfi gloriosissimi regis. (Monogramma.)

Aspertus Cancellarius ad uicem Theothmari archicapellani recognoui. Datum II Nonas Januarii anno incarnationis domini DCCCLXXXVIII: Indictione VI anno I regni arnolfi serenissimi regis. Actum Regenesburch in dei nomine feliciter. Amen.

Rettenpacher, Annal. cremifan. 38. Mon. boic. XXXI. I. 118. ex libr. cop. patav. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 17. Nr. 9. ex Cod. sec. XI — XII und Cod. Frideric. sec. XIII-XIV.

XXIII.

888. 5, Jänner. Regensburg. K. Arnulf verleiht dem Kloster Kremsmünster auf Bitten des Abbtes Snelpero jene Güter zu Nesselbach, in Aribo's Grafschaft, welche es bisher lehenweise besessen hatte, als freies Eigen.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Arnolfus diuina fauente clementia Rex. Si clericorum atque famulorum Christi votis de rebus superno munere collatis quiddam solacii prebentes clementer annuere studuerimus, apud deum remuneratorem omnium premia sempiterna nos proinde adipisci posse minime dubitamus. Qua propter comperiat omnium sancte dei ecclesie.fidelium nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria, qualiter Snelpero uenerabilis abba monasterii ad locum, qui dicitur Chremisa, quod constructum fore dinoscitur in honore sancti Saluatoris mundi, precatus est celsitudinem nostram, ut ei quandam potentie regalis causam, quam ipse prius in beneficium habuit, in proprietatem concederemus. Nos autem ob amorem et pro gratissime sue seruitutis frequentatione petitionibus eius assensum prebentes dedimus illi, quicquid antea in loco Nezzilapach dicto iuxta Riuum, qui dicitur Chremisa, ipse in beneficium tenuit in Comitatu Arbonis in pago Trungowi nuncupato cum omni integritate iure perpetuo in proprietatem cum curtibus et casis aliisque edificiis, cum mancipiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, siluis, aquis aquarumue decursibus molendinis, piscationibus, uineis, saltuum finibus uiis et inuiis, exitibus et reditibus, mobilibus, et inmobilibus, quesitis et inquirendis et cum uniuersis appendiciis et adiacentiis ad ipsam proprietatem iuste legitimeque respicientibus totumque ex integro, quicquid dici uel nominari potest, quod illuc

recte pertinere censetur, de nostro iure sibi in ius et dominationem donauimus et tradidimus eo uidelicet tenore, ut deinceps de prefatis omnibus securam habeat potestatem, quicquid sibi placuerit, facere nullo inquietante sed deo propiciante hec donatio nostra potestate concessa et per hoc presens preceptum nostrum roborata firma stabilisque in eternum permaneat. Et ut hec largitionis nostre auctoritas per cuncta succedentium temporum curricula pleniorem in dei nomine obtineat firmitatis securitatem, manu propria nostra subtus eam confirmauimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domini Arnolfi gloriosissimi regis. (Monogramma.)

Aspertus Cancellarius ad uicem Theotmari archicapellani recognoui. Datum Nonis Januarii anno dominice incarnationis DCCCLXXXVIII: Indictione VI. anno regni domni Arnolfi piissimi regis Ildo. Actum Regina Ciuitate in dei nomine feliciter. Amen.

Rettenpacher, Annal. cremifan. 39. Mon. boic. XXXI. I. 120. ex libr. cop. patav. - Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 19. Nr. 10. ex Cod. Frideric. sec. XIII-XIV.

XXIV.

888. 1. April. St. Florian. K. Arnulf schenkt dem Kloster Kremsmünster drei Huben am Bache Scalaha in der Grafschaft Aribo's.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Arnolfus diuina ordinante clementia rex. Si sacerdotum dei precatibus presertim eorum, qui nunquam nostro defuere obsequio, assensum prebemus, non solum regalem morem decenter implemus, uerum etiam ardentiores ab hoc nunquam cessare efficimus. Qua propter nouerit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet atque futurorum sollertia, quia nos Snelperoni uenerabili abbați nostro pro eternitatis gaudiis acquirendis grateque seruitutis sue meritis quasdam res proprietatis nostre in proprium concessimus, Hoc est tres Hobas Dominicales iuxta riuum Scalaha in comitatu Arbonis, quas prius duo Sclaui Wartman et Saxo nuncupati tenuerunt, cum omnibus ad eas iuste pertinentibus, terris cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, aquis aquarumue decursibus, uineis, uiis et inuiis, egressibus et regressibus, mobilibus et immobilibus et iussimus eidem Snelperoni hoc nostre regalitatis inde fieri preceptum, per quod uolumus firmiterque iubemus, ut in omnibus, que illi in potestatem tradidimus, liberam habeat potestatem habendi, donandi, uendendi, conmittandi (conmutandi) uel

quodcunque ex hiis elegerit agendum absque alicuius contradicentis obstaculo. Et ut hec donationis nostre auctoritas pleniorem in dei nomine stabilitatem optineat, manu propria eam firmauimus anulique nostri impressione sigillari iussimus.

Signum domini Arnolfi inuictissimi regis. (Monogramma.)

Aspertus Cancellarius ad uicem Theotmari Archicapellani recognoui. Data Kalendas Aprilis anno domini incarnationis dece LXXXVIII: Indictione VI anno arnolfi regis I. Actum ad monasterium sancti Floriani martyris Christi feliciter. Amen.

Pachmayr, Series Abbat. Cremif. 868. — Mon. boic. XXXI, I. 126. Nr. 59. ex libr. cop. patav: Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 20. Nr. 11, aus derselben Quelle.

XXV.

888. 13. April. Regensburg. — K. Arnulf schenkt seinem Capellan Zazlo alle jene Besitzungen um Welas, welche er bisher lehensweise besessen, als freies Eigenthum, unter der Bedingung, dass selbe nach seinem Tode dem Kloster

Kremsmünster zufallen sollen.

IN nomine Sanctissimæ et individuæ Trinitatis. Arnulfus Divina favente gratia serenissimus Rex. Si devotissimorum et venerabilium Clericorum diu noctuque in nostro anhelantium servitio curam gerimus et aliquid eis de temporali proprietate nostra donare studuerimus, præmia vitæ æternæ inde nobis provenire liquido credimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum, præsentium scilicet atque futurorum cognoscat præsentia, qualiter nos cuidam Venerabili et Religioso Capellano nostro Zazconi interventu Procerum fideliumque nostrorum nec non et ob assiduum et bonæ fidelitatis suæ servitium tales causas, sicut hactenus ad Welas habuit in beneficium, omnibus diebus vitæ concessimus in proprium, id est cum Ecclesijs et ædificijs, cum mansis et beneficiis, cum mancipiis universis utriusque sexus omnibusque decimationibus, cum terris et agris cultis et incultis, campis, pascuis, pratis, sylvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, quæsitis et inquisitis vel cum omnibus juste et legitime ad ipsam capellam pertinentibus nihil extra dimittentes sed totum ex integro de jure et dominatione nostra ei in jus et dominationem per hoc præsens auctoritatis nostræ præceptum pleniter in Christi nomine confirmatum donamus, tradimus atque transfundimus ea scilicet ratione, ut ipse securiter ea omnia teneat atque possideat, quamdiu Deo

« AnteriorContinuar »