Imágenes de páginas
PDF
EPUB

2. Drzewicki o talencie historjograficznym Kallimacha (ok. 1504).

(Przedmowa do Kallimacha: Historia de his quae a Venetis tentata sunt, Persis ac Tartaris contra Turcos movendis, wyd. Haganoae 1533 k. M. 1—3).

Magnifico patricio et sapientissimo senatori Veneto, M. Antonio Mauroceno, Matthias Dreuitius Regis Alberti secretarius. Salutem.

Defuncto paulo ante Casimiro Rege nostro, cum quinque ipsius filii superessent, habereturque consultatio de creando successore, minime ab initio idem consilium omnibus fuit. Quidam enim naturae ius atque ordinem sequendum arbitrantes, ad primogenitum se converterant. Nonnulli virtutem ac merita, quam magis nascendi felicitatem intuentes, Albertum malebant, quod iam tum bis regnum a Tartaris servasset, nec solum indole, sed magnis etiam ac praeclaris rebus gestis eminuerit. Alii vero quam plures suadebant, non quod ex causa aliqua regnaturo deberetur expendi, sed quid regno et iis, qui parituri essent, expediret, eumque deligendum potissime, sub quo viderentur commodius agitaturi. Sed, ut decuit, ad extremum aliis quibuscunque rationibus praeponderavit reverentia virtutis, simul et gratia meritorum, parique omnium consensu in fastigium paternae fortunae Albertum extulere. Hic paucos post dies consilia, ut fit, suorum exquirens, de foedere cum Turcis renovando, misit me ad Petrum de Bnyno, Episcopum Vladislaviensem, cuius fidem et potentiam in consulendo paternis rebus semper magno usui fuisse sciebat, ad se vero Regem declarandum studium simul et momentum maximum attulisse. Profectus igitur ad illum in Cuiaviam, cum offendissem legentem in historiis, quas Vincentius de rebus Polonorum edidit, ubi sententiam suam protulit de his, quae Regis nomine proposueram: Considerabam, inquit, mecum inter legendum, modo non temere cuiuslibet esse historiam conscribere, nec sine summa ratione apud antiquos id munus ab honestis viris, eisdemque sapientibus, multumque et diu in Repub. versatis usurpari consuetum. Sciebant enim acuta quidem et solertia ingenia, in quacunque fortunae sorte procreari solere, magna vero et capacia omnium, quae aut Respublicas aut regna constituunt, augent, ornant, substinent, oriri non posse, nisi ex natalium amplitudine, quae par foret scribendorum maiestati. Ad cognitionem autem et iudicium eorum, quae vel utiliter, vel honeste, aut contra in Repub. administrantur, non adeo inter scholasticos, ex philosophorum praescriptis, quam ex usu gerendis rebus perveniri. Quae ita esse vidi ex Vincentio. Nam licet ingenua, quia tamen tenui in familia simul natus, simul educatus, supra communia et usitata cogitationes atque animum minime attollere potuit, eamque ob rem minuta quaeque, ac propemodum sordida, consectatur. Si qua vero vel modice. excellunt, ea quibus assuevit pro magnificis scribendo ducit mira

turque ac narrat diligenter. Ab illis autem, quae sunt vi et natura sua vere maxima et memorabilia, eousque velut obruitur propter insolentiam, ut neque ingenio capere, neque oratione substinere illa possit. Ex quo evenit, ut narratio alibi, ut caligans, statim circa initium haereat, alibi ut caeca progrediendo offendat, nonnullis etiam in locis tanquam victa succumbat. Et quoniam non in senatu magis cum civibus, ex usu rerum et temporis, sed domi cum bellis, quasi ex formula de prudentiae, caeterarumque virtutum artibus disceptare consuevit, deliberationes aut nullas aut ineptas inserit, et in reddendis agendorum rationibus et causis, plerumque inanis, interdum alienus, saepe etiam contrarius invenitur. Ad conciones demum, quarum efficacia fere omnis duci solet ex praecedentibus dictis factisque, ut qui eorum neque experimentum habet neque notitiam, nulla praeparatione aut memoria praeteritorum accedit, nullam ex argumentis quasi vim, nullam ex sententiis approbationem adhibet. Atque ideo neque attentionem legenti neque sensum elicit, iacetque non exsanguis tantum, verum etiam exanimis totus ille vigor et cursus rerum atque orationis, a quo historiae vehementiam quandam, et velut spiritum accipiunt, terrendo, cohortando, miserando, indignando. Quam partem boni authores accuratissime tractaverunt, utpote sine qua civitatum et populorum mores, consuetudines, instituta, tum separatim cuiusque natura, affectiones, studia, neque colligi, neque decore ostendi potuissent. Quod si nil plus, quam intelligi queat ex Vincentio, in maioribus nostris fuit, seu prudentiae in consillis, seu constantiae in periculis, aut firmitatis in laboribus, aut industriae in aggrediendibus rebus et gerendis, nec melioribus, quam ille narret, vel artibus, vel institutis regnum simul et nomen suum propagavere, pudet pigetque me nostrae nationis. Si vero tam multa et magna in pace, in bello, domi atque foris, neque praevideri sine praecipua quadam et prope divina sapientia, neque suscipi sine animorum magnitudine singulari, neque perfici sine summa et virtute et ratione potuere, merito quidem doleo, non contigisse illis parem scriptorem, et qui ingenio et ratione facta ipsa complecti atque exaequare posset. Quamobrem cum Callimacho nostro, ut eam provinciam subiret, egi saepe alias, sed nuper accuratius, cum legisset mihi libellum novissime a se editum, de his, quae a Venetis tentata sunt, Persis ac Tartaris contra Turcum concitandis. In qua materia explicanda, visus est mihi assequi quasdam utique velut umbras, et prima lineamenta, scriptoris neque imperiti, neque rerum inexperti. Tametsi in eo conatu memorabili quidem, sed quia prius omissus quam inchoatus, nil tale fieri contigit, in quo aut ingenium, aut facundia magnopere sese efferet. Sed tamen exinde possemus, si magnam aliquam et copiosam materiam aggrederetur. Adiuvat enim amplitudo rerum scriptorem, et in splendore ac strepitu factorum dictorumque sublimium veluti scribentis ingenium excitatur. Ita si quis est, orationis squalor ac tenuitas fere delitescit. Sed cum ita a me discesserit,

ut minime certum habeam, quid de effectu petitionis meae mihi possim polliceri, feceris tu mihi rem maximopere gratam, patriae autem nostrae honestissimam, ubi ad ipsum veneris, si meo simul et tuo nomine ceu vim adhibens, extorquebis, ut eam gratiam referat regno et nationi bene de se meritis. Scio multum tibi affici, nec pertinaciter precibus tuis adversatarum, praesertim quod non minus laudis ipsum, quam regnum sequetur, si nobis obtemperaverit. Tu vero illi, a quo educatus sis, et bonis artibus institutus, nullum genus gratiae aut solidius, aut quod malle debeat, referre potes, quam si persuaseris, ut boni viri officio fungens, illos, a quibus ornatus est atque auctus fere omnibus humanae fortunae decoris, vicissim ornet ipse, immortalitatique commendet.

Reversus igitur ad Regem, sine mora Callimachum adii, tam studio exequendi, quae in mandatis dederat Episcopus, quam cupiditate videndi libellum, cuius intulerat mentionem. Ille de historia. quidem conscribenda responsum dedit, quale oportuit eum, qui foret gratissima voluntate erga Polonos, et minime contumax videri cuperet adversus Episcopi postulata, sed in re tam ardua, laboriosa, otii, ingenii ac doctrinae suae rationem habendam putaret. Libellum autem non solum facile, verum etiam libenter exhibuit, cuius lectione postea cum supra modum delectare dubitassem, equidem falli, aut propter benevolentiam, qua iure Callimachum quasi parentem prosequor, aut propter consuetudinem legendi scripta ipsius cum voluptate, vel certe propter aetatem imbecillam adhuc talibus iudicandis. Sed authoritas Episcopi summi viri, nec solum praediti ingenio ac doctrina singulari, sed omnium quoque divinarum humanarumque rerum cognitione, ac prope experimento prudentissimi confirmavit me, ut crederem non solum merito placere mihi, verum cum voluptate et fructu aliquo legendum etiam ab omnibus, qui in Reipub. alicuius administratione cum authoritate aliqua et dignitate versarentur. Nec solum ob eam rem, sed etiam quia continet gesta eius civitatis, quae tibi patria est, et in qua merito plurimum excellis propter doctrinam tuam et virtutem incredibilem, dignum putavi, ut cura et diligentia mea in manus tuas perveniret. Est, ut legendo comperies, vetusta et magnarum actionum communione fundata benevolentia inter civitatem tuam et regnum nostrum. Quod si officium hoc meum qualecunque humanitate, qua es, accipies, ad publicam inter Venetum et Polonum privata etiam amicitia nostra accesserit. Vale.

3. Celtisa ogłoszenie o wykładzie epistolografji (1489).1 (Ogłosił X. Jan Fijałek w Studjach do dziejów uniwersytetu krakowskiego odb. z Rozpraw wydz. filolog. Akad. Um. 1899, str. 24). Intimacio Laureati.

Quam utile et iucundum quamque necessarium cuique sit epistolare officium vel humana conversacione familiarique convictu, quisque longe apud se experiencia iam facile didicerit. Cupiunt plures se se carmina argutis nervis concludere et decora quadam conbinacione ped(um) versu dirigere. Ego vero homini civili et humane vel eciam in quocunque vite gradu constituto nihil pulcrius, nihil suavius laudabiliusque accedere posse existimo, quam cum absentibus et amicis et inimicis epistola posse colludere et comunione spiritus per internuncias literas in unum coire, consulere, solari, revocare, impellere et cetera id genus plura. Que qua arte precepcioneve fieri a nobis debebunt, Conradus Celtis Protucius poeta ad diem Iovis hoc est XXiij Iulij tractatulum ex variis illustrium scriptorum monimentis conflatum ad penas dabit omniaque ad conponendam epistolam spectancia, hoc est nomen et etc., ita elucidabit ut admiracioni iucunditati cuiquam fore intelligatur hora XI in aula hungarorum.

4. Jana Ursyna Modus epistolandi (1496).2

(Modus Epistolandi eximii Medicine Doctoris et legum licenciati Ioannis Ursini Cracoviensis: cum epistolis exemplaribus et orationibus annexis [w Norymberdze u Hochfedera, ok. 1496 r.]). a) Iohannes Ursinus Cracoviensis Medicine Doctor Clarissimo ac doctissimo Viro Philippo Calimacho Poete laureato et Oratori prestantissimo Salutem plurimam dicit.

Non me latet, Philippe Calimache virorum optime, eo te ingenio eaque doctrina preditum, ut in arte poetica et oratoria emineas. Pervenerunt enim ad nos scripta tua nonnulla, que iam totum pervagantur orbem, incredibilem quandam ac prope singularem et divinam doctrinam pre se ferentia. In quibus contemplanti mihi tam artificiosam verborum compositionem, tam integras novasque sentencias, qui priscis illis oratoribus sanctisque vatibus et historicis propius accederet, videbatur nomo. Teque non nostre etatis modo oratoribus, poetis historicisque prefero, sed etiam Demostheni et Ciceroni, Nasoni, Propercio, Tibullo, Titoque Livio simillimum iudico. Cum igitur omnium iudicio principatum inter viros eruditissimos obtineas, mitto tibi libellum meum de arte Epistolandi

Morawski, Hist. uniw. Jag. II. 175-191: Fijałek, Studja j. w.

2 X. Jan Fijałek, Niemcy w uniwersytecie krakowskim w w. XV i XVI, Pamiętnik liter. 1902, I.; Gustaw Bauch, Deutsche Scholaren in Krakau in der Zeit der Renaissance 1460-1520, Breslau 1901; R. Ganszyniec, Polskie listy miłosne, Lwów 1925.

inscriptum, magnam enim discentibus utilitatem me allaturum arbitror, mihi vero multum nominis addere opinor, si ea que ingenii calore confeci in lucem de sinu meo protulero. Consilium tamen fuit ea non edere, nisi tu prius videres et legeres. Perlege igitur libellum hunc nostrum: in quo errata si que (quod minime fieri spero) inveneris, humane imbecillitati velim ascribas. Si autem tuo et aliorum doctissimorum virorum gravissimo iudicio has laborum et vigilarum mearum primicias probatum iri videro, edam prope diem Epistolarum mearum librum et ea que in Bellum Iugurthinum Sallustii non negligenter conscripsimus, deinde que in medicine scientia non invenuste elucubravinus. Vale, decus literarum et eloquentie. Data Cracovie Idibus Decembribus Anno a natali christiano Millesimo quadringentesimo nonagesimo tercio.

b) Exemplum Epistole in genere Stomaico.

Iohannes Ursinus Mathie Dreuicio Salutem P. D.

In medio turbationum ac molestiarum, quibus post meum ex Litiphania reditum affectus fui, letissimus heri mihi ac iocundissimus affulsit dies, qui mentem meam depulsis perturbationum nubibus mirifice serenaret, memoriamque omnem preteriti meroris vel presentis calamitatis penitus auferret. Nicolaus enim Lippus et Petrus Barbo mihi familiarissimi cum uxoribus suis haud illepidis in unum convenientes ac satis magna sodalium et amicorum manu contracta, omnibusque ad leticiam dispositis, me una cum uxore in predium Charamani medici duxerunt, in quo nullum certe gaudendi, immo ut verius dicam refervescendi genus ommisimus. Predium est non longe a fratrum Carmelitarum cenobio, quod amnis quidam circumfluit, amenissimo in loco situm et maxime ad rusticanas voluptates excogitatum. Surgens enim leviter in collem, subiectamque planiciem respiciens, montes ab austro habet coniunctos, ad aucupationes venationesque aptissimos. Verum nobis illuc profectis, cum aliquanto tempore niso et accipitre coturnices atque amatos aliasque permultas aves cepissemus, nec venari apros placuit, nec figere cervos, nec rursus lepores canibus agitare fugaces. Sed traxit nos et vendicavit sibi incredibilis amnis illius amenitas, qui tectus fronde salignea, cristalino alveo, viridibus ripis mira placiditate fluebat, affatimque omne genus piscium largiter subministrat. Quibus allecti depositis vestibus et calceis acceptoque rheti, acerrime piscati sumus, in quo ita lusimus ut pueri, ita clamavimus ut ebrii, ita concertavimus, ut dementes insanique videremur. Ex amne piscinam, ingenti variorum piscium copia refertam intravimus. Aderant omnibus uxores nostre, ac virgines quedam perpulchre gemmis auroque decorate ac floreis sertis ornate. Que quanquam pudore impediebantur una ludere, tamen ita spectabant,. ut ea que gerebantur, mira festivitate risuque comprobarent. Constantia autem puella pre ceteris forme prestantia pollens cum urticis collectis Georgium Turzonem urere vellet, in profluentem

« AnteriorContinuar »