Imágenes de páginas
PDF
EPUB

c) Edidit Paricius in der histor. Nachricht von den in der St. Regensb. gelegenen Stiftern I. 168. sq. Ried in Cod. dipl. Rat. I. 146. num. 151. duabus solum lineis illius memoriam facit ac provocat ad diploma Heinrici II. 1002. 20. Novemb., quod credidit ad verbum convenire cum hoc diplomate Chunradi II.; deceptus tamen est, nam sex ultima loca Steininanberga et reliqua haud inveniuntur in Diplomate priore an. 1002, ad neoacquisita referenda.

CCCXXIII.

1025. 11. Maii. Babenberg.

Chuonradus II. rex Arnoldo comiti eiusque uxori et amborum filiis quinquaginta mansos, inter villam frumanaha ac fluvios Danubium et Maraha, in comitatu Adelberti marchionis, donat.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Chuon

radus diuina fauente clementia rex. Nouerit omnium dei nostrique fidelium uniuersitas. qualiter nos per interuentum ac petitionem dilectae coniugis nostrae Gislae. atque Aribonis mogontiacensis archiepiscopi cuidam fideli nostro comiti Arnoldo eiusque vxori reginlindae ac filiis vtrorumque quinquaginta mansos dedimus. qui ad nostrum regale ivs pertinebant. sitos inter villam frumanaha. et inter fluvios Danubium. et maraha. in comitatv adalberti marchionis. vbicumque praedictus comes arnolfvs eos sumere velit. cum areis. agris. pratis. pascuis. siluis. venationibus. aquis aquarumque decursibus. piscationibus. molendinis. sev cum omni vtilitate quae vllo modo inde prouenire possit. Ea videlicet ratione vt iam praenominatus arnolfus uxorque eius reginlinda. ac filii vtrorumque liberam habeant potestatem. idem

praedium tradendi. vendendi. commutandi. siue quodcunque illis placuerit inde faciendi. Et vt haec nostrae auctoritatis pagina stabilis et inconvvlsa permaneat. eam manu propria roborantes. sigilli nostri impressione ivssimus insigniri.

Signum domni Cvonradi (Monogramma) regis gloriosi.

L. S.

Ovdalricus Cancellarius uice Aribonis Archiepiscopi recognouit.

Data. Anno ab incarnatione domini millesimo XXV. Indictione VIII. Anno vero domni Cvonradi secundi regnantis I. Actum Babenberg V. Id. Mai feliciter Amen.

a) Sigillum impressum illaesum.

b) Notae chronologicae inter se conveniunt.

c) Editum in L. B. de Hormayr Archiv für Gesch. Jahrg. 1828. 99. Cnfr. aliud dipl. eiusdem anni ac diei in L. B. de Hormayr Archiv für Süddeutschl. an. 1827. II. 226, n. 12.

d) Ex archivo Wirceburgensi, nam inscriptio exterior manu saec. XIII. sequentia notat:,,Ista litera non est Scti. Kyliani." cui alia manus saec. XIV aut XV. haec addit:,,Ista litera non est Scti. Kiliani, nec invenitur in libro privilegiorum. Nexum utique habet hoc instrumentum cum traditione, quam Adalbero episcopus Wirceb. Arnoldi com. ac Regillae siv. Reginlindae com. filius paulo ante obitum 1090 ecclesiae cathedrali Wirceburgensi fecit. Cnfr. Ludewig Geschichtschr. v. Würzb. 480 et 481. Cnfr. etiam Regesta Wirceburgensia.

CCCXXIV.

Anno 1025. 20. Maii. Triburii.

Chuonradus II. rex ecclesiae Wirceburgensi privilegium immunitatis confirmat.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Chuonradus diuina ordinante prouidentia rex. Si petitionibus sacerdotum dei de his quae ad loca sanctorum iuste pertinent nostris auribus prolatis adquiescimus. regiam consuetudinem exercemus. et hoc nobis ad laudem. et stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Quocirca omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet ac futurorum industriae pateat. quod nos meginhardus sanctae wirceburgensis aeclesiae uenerabilis episcopus humiliter adiens. clementiae nostrae dominationis innotuit. quod praedecessores nostri reges et imperatores diuae memoriae Karolus. ludowicus. arnolfus. tresque Ottones. omnes cortes. uillas. terras. terrarumque cultores. seu quicquid in cunctis rebus ad aeclesiam sancti saluatoris. in qua preciosus Christi martyr Kilianus sociique eius corporaliter requiescunt. pertinere dinoscitur. seu quod inantea ad ea sancta loca legitime traditum fuisset per uniuersos comitatus. pagos. ac territoria. sub integrae defensionis immunitate permanere. suaeque tuitionis clipeo muniri concessissent. hoc etiam quod in eisdem praeceptis ueraciter scriptum continetur. nostris conspectibus praesentans. praedictos reges seu imperatores per suae auctoritatis praedictae aeclesiae praecepta concessisse. et confirmasse. quatinus nullus iudex publicus. seruos. sclauos. siue accolas. pro liberis hominibus in aeclesiae praediis manentibus. ad causas audiendum. et fredas exigendum. et mansiones aut paratas faciendum. et fideiussores tollendum. et homines ipsius aeclesiae. tam francos quam seruos et sclauos distringendum. et ullam redibitionem requirendum. aut aliquid de his exactitare. per aliquam iudiciariam potesta

tem ullo umquam tempore praesumat. Vnde etiam idem uenerabilis episcopus meginhardus nostram petiit maiestatem. ut eandem defensionem per nostrae auctoritatis immunitatem circa ipsa loca uel homines praefatae aeclesiae confirmaremus. Cuius petitioni quoniam rationabilis uidebatur hoc denegare noluimus. ac per hoc omnia quae superius continentur. per hanc nostri praecepti paginam confirmare studuimus. Idcirco praecipientes sanctimus. ut quicquid ad ipsam praenominatam aeclesiam tam in seruis. sclauis et accolis. quam aliis rebus iuste et legaliter hactenus pertinere uisum est. sicut in antecessorum nostrorum ita etiam sub nostrae immunitatis nomine in modo datis rebus et adhuc dandis tutum et defensum permaneat. nec quisquam de fidelibus nostris. siue comes. siue iudex publicus. in parte aliqua aut ullo umquam tempore praefatae aeclesiae res inquietare audeat. quatinus rectores ipsius aeclesiae pro incolomitate nostra. regnique nostri stabilitate iugiter diuinam clementiam studeant exorare. Si quis uero quod futurum non credimus. huius nostrae immunitatis praeceptum aliquando infringere temptauerit. nouerit se componere auri optimi libras. C. medietatem camerae nostrae. et ad praefatam aeclesiam partem alteram. Quod ut uerius credatur. diligentiusque obseruetur. hoc praeceptum inde conscriptum manu propria roborantes. sigilli nostri inpressione iussimus assignari.

Signum domni Chuonradi (Monogramma) regis
inuictissimi.

L. S.

Ovdalricus Cancellarius uice Aribonis Archiepiscopi recognouit.

Data XIII. Kal. Junii Indictione VIII. Anno ab incarna

tione domini nostri Ihesv Christi millesimo. XX. V.

domni chvonradi secundi regnantis I.

Actum Triburii feliciter amen.

Anno vero

a) Sigilli impressi pars modica avulsa periit; pars autem maxima chartae adhaerens vix non totum adhuc sigillum exhibet.

b) Notae chronologicae concordant.

c) Ineditum quidem; attamen ipsum diploma, exceptis illis, quae propria ei sunt, non differt ab alio anni 1012. 10. Sept. edito a N. Ant. Seiz in analysi libri: Brevis notitia Ebracensis 176.

CCCXXV.

Anno 1025. 20. Maii. Triburii.

Cuonradus II. rex Episcopo Würceburgensi eiusque ecclesiae loca Nuuenstat et Hohenburg, cellulasque alias, Amerbach, Sluohterin, Murrehart, Suarzaha, confirmat.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Cuonradus dei gratia rex. Si quid locis diuino cultui mancipatis. nostrae largitatis stabilimus munificentia. diuinae pietatis nos inde credimus et minime ambigimus remunerandos magnificentia. Proinde omnium sanctae dei aecclesiae nostrorumque fidelium praesens et futura cognoscat industria. qualiter uir uenerabilis Megenhardus uuirceburgensis aecclesiae praesul. nostram per interuentum dilectae coniugis nostrae Gisilae uidelicet reginae suppliciter adiit maiestatem. quatinus quaedam loca nomine Nuuenstat. et Hohenburg. cellulasque alias. amerbach. Sluohterin. Murrehart. Suarzaha. per reges et imperatores. pippinum. Karolum. et postea diuae memoriae seniorem et antecessorem nostrum. tertium uidelicet ottonem. et Henricum imperatorem augustum. ad domum in honorem sancti saluatoris sanctique Kiliani preciosi martiris Christi. in urbe uuirciburg corporaliter quiescentis dono tradita et denuo praecep

torum

« AnteriorContinuar »