Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Philippus II. tum hoc, tum sequentibus annis 1204. 1205 et 1206 Wirceburgi ac in civitatibus vicinis aliquoties fuerit, quod ex variis eius diplomatibus constat, ad eorumdem annorum intervallum hoc instrumentum pertinebit.

c) Ineditum.

CCCCCLXXXI.

Anno 1205. 30. Julii. Augustae.

Philippus rex transactionem de dividendis pueris, ex connubiis ministerialium ecclesiae ac ducis ducatusque procreandis, inter Chunradum Ratisbonensem episcopum et Lodewicum ducem Bawariae initam, confirmat.

(Chrismon.) In nomine sancte et individue trinitatis. Amen. Philippus dei gratia romanorum rex semper augustus. Quoniam pro pace diffundenda et statuenda in uniuersis imperii prouinciis. coronam ac dyadema regni suscepimus. facilem assensvm prebere principibus merito inducimur. ad confirmandvm id auctoritatis nostre priuilegio. quod ab ipsis pro bono pacis nouerimus institutvm. Huius ergo intuitu rationis notum esse uolumus. quod Chunradus Ratisponensis episcopus et imperialis aule cancellarius. et Lodewicus ynclitus dux bawarie. pro pace inter ecclesiam et ducem confirmanda et perpetuo tenenda. inter se in hoc conuenerunt. quod ministeriales ecclesie et ducis tam proprii quam ducatui attinentes uicissim nuberent. et pueri equaliter diuiderentur. Hoc modo distinguentes. quod primus puer masculus uel femina patrem sequatur. et sit cum sequentibus pueris si pares fuerint. in equali diuisione. Si autem impares fuerint pveri. senior patrem sequatur sine diuisione. reliquis nichilominus diuidendis. Si unum tantum genuerint puerum masculum uel feminam. idem

patrem sequatur. et nubat post matrem. et eiusdem pueri quos genuerit. simliter diuidantur. Item si officialis epis. copi velut Marscalcus. Dapifer. Pincerna. Camerarius uel alter quilibet uxorem de ministerialibus ducis duxerit. uel officialis ducis ministerialem episcopi uxorem duxerit. senior filius qui patrem sequitur habeat patris officium. et si solus sit nubat in potestatem domini cuius erat mater. ita tamen quod pueri quos genuerit diuidantur. Si uero Si uero solus non est sed plures sunt pueri. ipse nichilominus habeat officium. cum reliquis pueris secundum quod supradictum est diuidendus. Hoc igitur statutum ratum habentes. et auctoritate regia approbantes. presentem paginam rei geste seriem continentem. et subscriptione testium roboratam. sigilli nostri impressione pro petitione et uoluntate partium placuit confirmare. Testes sunt Albertus comes de Dilingin. Gotfridus marchio de Rumsperch. Egeno iunior comes de vra. Bertholdus comes de greifispach. Albertus comes de calwin. Heinricus dapifer de walpurch. Heinricus de smalnecke. Tiedo de rauins purch. Heinricus camerarius frater eiusdem. Hermannus de Matzinsiez. bero de summirovwe. Eberhardus de Tanne. et Bertholdus frater eiusdem. et Eberhardus ipsorum nepos similiter de Tanne. Heinricus et Chunradus de Egirdiewilrie. Swikerus de Mindilberch. Engilscalcus et Hermannus de hegeneberch. Chunradus snannagil. Wirnto de blankinstein. Chunradus de hohenvels. Chovnradus de Chirhdorf. Chunradus de Zeizinchoven. Chunradus de Gundlinchoven. Chunradus de wisint. Alhardus cranz et Alii quam plures.

Al.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. V. Indictione VIII.

Signum Domni Phylippi Romanorum Regis inuictissimi. (Monogramma.)

Ego Chunradus ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius cognoui.

Data per manum domni Sifridi regalis aule prothonotarii. In ciuitate Augustensi. Tercio Kalendas Augusti.

a) Sigillum fractum et in ora dextra laesum appendet ex filis sericis rubri coloris. Fragmenta autem tria inter se adhuc cohaerent et totam regis imaginem cum maiori parte inscriptionis exhibent.

b) Indictio respondet anno indicato.

c) Editum in Ried Cod. dipl. Ratisb. I. 286. n. 305.

d) Desumtum ex Archivo Ratisb., ex quo adest etiam versio germanica antiquissima, saltem ex saec. XIV. incipiente.

CCCCCLXXXII.

Anni 1205 fine vel 1206. initio.

Philippus rex confirmat transactionem, inter Chunradum episcopum Ratisbonensem et Ludewicum ducem Bawariae factam, de pace et mutua amicitia servanda, de iuribus et iudiciis in civitate Ratisbon. communiter exercendis etc.

In nomine. sancte. et. indiuidue. trinitatis. Amen. Phylippus. dei. Gratia. Romanorum. Rex. semper. Augustus. Quoniam pro pace ordinanda et iustitia terris facienda coronam et regimen imperii suscepimus facilem assensum prebere tenemur. hiis que bono pacis fuerint preordinata. Huius igitur rationis intuitu. notum fieri uolumus uniuersis. quod cum Ratisponensis episcopatus. cum ducatu bawarie ab imperio. monetam. thelonea. et quedam iuditia habeat communia. super quibus dissensiones et bellorum asperitates. frequenter exurgere consueuerant. dilectus noster Chunradus Ratisponen

sis episcopus imperialis aule cancellarius. et consanguineus noster Lvdewicus nobilis dux Bawarie. huic morbo remedium adhibere uolentes. communicante sibi meliorum terre baronum et ministerialium consilio. in hoc conuenerunt amicabiliter. quod fide coadunati sunt. sic. quod se inuicem perpetuo pacti sunt diligere. et alter alteri prestare promisit auxilium contra quemlibet. excepto nobis. et nostris in imperio successoribus. episcopus etiam excepit coadiutores ecclesie Ratisponensis. De iure quoque et iuditiis et aliis agendis in ciuitate. in unum sic conuenerunt. ut quicquid in ea simul uel singulariter habere debeant. ab hominibus eorum quos ad hoc procurandum deputauerint. sine lite et controuersia utrique ius suum in hoc conseruetur. Preterea conductum simul prestabunt. et lucrum inde acceptum pariter diuident. et quicumque contra uelle ipsorum aliquem uel aliquos conducere presumpserit. illud ambo prohibebunt. Collectas etiam super ciuitatem generales. et lucra simul diuident. hoc excepto. si homo episcopi uel ducis domino suo singulariter aliquid tribuat. uel pro aliquo delicto bonis mediantibus ad gratiam suam redeat. in quo auxilium unius alteri necessarium non habetur. Item. Si aliquis episcopo adtinens se opponit ne ei seruiat. uel duci econverso. ambo promiserunt. illum compellere ad seruiendum. et lucrum simul diuidere. ita tamen quod dux exactionem faciat in hominem suum secundum consilium et moderationem episcopi. et episcopus econuerso secundum consilium ducis idem facere tenetur. Item de manifesto conflictu in ciuitate et de indicendo foro rerum uenalium qualiumcumque. et de omnibus unionibus quarumlibet uenditionum. modum simul statuent. et lucrum simul diuident. et neuter sine altero uel alterius uoluntate. aliquid de hiis statuet. uel mutabit uel remittet. Similiter de uenditione salis dux quod statuerit de consilio episcopi ordinabit. Item de moneta Ratisponensi statuerunt quod nulla umquam post eam fiat. quod si factum fuerit. dux ad consilium et uelle episcopi prohibebit. De or

dinatione vero pacis sic statuerunt in prouintia. ut quicquid inter eos uel ipsorum coadiutores. uel utriusque ministeriales emerserit. ita quod unus alteri dampnum intulerit. dampnificatus sine talione. VI. ebdomadis se contineat. et conqueratur episcopo si ducis est. et econuerso. et plenariam recipiat satisfactionem. Si uero dampnificatus hoc transgreditur. ita quod pro dampno sibi illato aliud dampnum fecerit. factum duplo restituat. et pro sibi illato nullam habeat emendationem. Sed si dampnificatus sine talione iniurias suas conqueritur. et sacramentum calumpnie premiserit. ille in quem agitur. dampnum restituat. testimonio iuramenti trium denominatorum. et si negare uoluerit simili modo negabit. Item si agens in alium sacramentum calumpnie premittere noluerit. ille qui pro reo habetur. sola manu se poterit expurgare. Item. Si dampnificans pertinatia uel paupertate satisfacere contempserit. excommunicetur ab episcopo. et a duce proscribatur. et a tali dampnatione non liberetur. nisi prius de excessibus dignam exhibeat satisfactionem. Talem enim ultra solam noctem uel prandum (prandium) nullus in domo sua recipiat uel detineat. sed qui eum detinuisse culpatus fuerit. et tertia manu se expurgare noluerit uel nequiuerit. satisfaciat pro ipso. Item qui satisfacere tenetur pro quocumque excessu. citabitur peremtorie. a iudice per. VI. ebdomadas. et si die constituto se presentauerit infra. XII. dies postea satisfaciat. et satisfactionis sue certitudinem faciat coram iudice per fideiussores. Si autem se citatum aliquis nescierit. et hoc probauerit non dampnetur. sed satisfactio ab eo accipiatur supradicta. qui in alium sine querimonia uiolenter per reisam insultum fecerit. dampnum quod fecit integre restituat. et pro dedecore insultus reddat quinque talenta. De predictis igitur excessibus. si aliquis coram episcopo uel duce uel aliis iudicibus quibus hoc commissum est. conuenerit. sicut supra constitutum est. et ipsi iudices hoc iudicare neglexerint. uel noluerint. ipsi pro eo quod non iudicauerunt. omni occassione et contradictione

Item

« AnteriorContinuar »