Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Data II. Id. Januarii. Indictione VIII. Anno ab incarna-. tione domini MXXV. Annó uero domni Kvonradi secundi regnantis I. Actum Corbeie.

a) Sigillum impressum illaesum.

b) Notae chronologicae inter se conveniunt.

c) Editum in Schultes histor. Schriften II. 340.

d) Desunt in hoc instrumento cancellarius et archicapellanus, quamvis spatium illis non defuerit.

e) Nomina pagi et comitis pagensis non sunt expressa, relictum tamen est illis spatium vacuum, quod aeque factum est in prima donatione an. 1007. 1. Novemb. In linea ultima quaedam litterae exesae

sunt.

CCCXX.

Anno 1025. 5. Maii, Berehardeshuson.

Chuonradus II. rex monasterio superiori Ratisbonae, vulgo
Obrenmunsture, terram intra et extra civitatem Ratisbo-
nensem, longitudine et latitudine descriptam, in comitatu
Ruodberti comitis, largitur atque concedit.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Chuon-
radus diuina fauente clementia rex. Si christianae religionis
et angelicae conuersationis amatores nostrae liberalitatis bene-
ficio quo securius deo seruire possint. consolari studuerimus.
aeternorum praemiorum una cum illis nos participes fieri spe
certa confidimus. Proinde omnibus christi nostrique fidelibus
innotescat. qualiter nos per interuentum Heinrici ducis bauua-
riae cuidam aecclesiae in honorem sanctae dei genitricis sem
perque uirginis mariae infra Ratisponensem ciuitatem con-
structae. quae uulgo obrenmunsture dicitur. ubi uenerabilis

[ocr errors]

abbatissa Wichburg uirgnibus (uirginibus) sub regula monachica deo seruientibus praeesse uidetur. quandam infra praedictum monasterium terram. confinalem atrio eius. et infra publicam plateam iacentem. quae de porta sancti Hemmerammi ducit ad aecclesiam. quae uulgariter ahachiricha dicitur. intra ciuitatem. in longitudine habentem perticas. xx. et in latitudine. 1. aliam uero foras murum proxime adiacentem. in longitudine similiter habentem perticas. xx. et in latitudine viij. in comitatu Ruobberti comitis. per hanc regalem paginam cum omni legalitate in proprium largimur. atque concedimus. Ea scilicet racione. ut praedicta abbatissa et omnes quae sibi in loco eodem ordine et dignitate succedunt. liberam exinde habeant potestatem. quicquid eis libuerit faciendi ad utilitatem praenominati monasterii. ac sororum ibidem monastice conuersantium. Et ut haec nostrae auctoritatis karta stabilis et inconuulsa omni permaneat aeuo. hoc praeceptum inde conscriptum. propria manu confirmantes. sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum domni Chuonradi (Monogramma) regis

inuictissimi.

L. S.

Ovdalricus cancellarius uice aribonis archicapellani recognoui.

Data. iij. Nonas Maj. Indictione viij. Anno dominicae incarnationis Mxxv. Anno autem domni kuonradi secundi regnantis I. Actum est BEREHARDESHVSON.

a) Sigillum impressum illaesum.

b) Notae chronologicae inter se conveniunt.

c) Ad verbum concordat cum diplomate Heinrici II. imper. an. 1021. 12. Novemb., et quidem cum exemplari melioris notae, propterea initium solum ac finis edita sunt in Ried. cod. rat. I. 145. num. 150. erronee tamen ad IIII. Non. Maij pro III. Non.

CCCXXI.

[ocr errors]

СССХХІ.

Anno 1025. 6. Maii. Megelendorf.

Chounradus II. rex monasterio Tegrense curtem Worngowe, ab antecessore suo Heinrico II. imp. illuc traditam, confirmat, idemque monasterium sub suo mundiburdio recipit.

a) Sigillum impressum illaesum.

b) Notae chronologicae inter se conveniunt.

c) Editum ap. Hund metrop. III. Edit. Monac. 406. ed. Ratisb. 280. Mon. Boic. VI. 161.

d) Memorata donatio Heinrici II. habetur 1009. 22. Maii.

e) Locus Megelendorf est Mögeldorf Parochia ad fluv. Pegnitz hora parva à Norimb. distans.

CCCXXII.

Anno 1025. 10. Maii. Babenberc.

Chounradus II. rex monasterium sanctimonialium (inferius), infra Radesbonensém civitatem, regiae et imperiali defensioni subiicit, a iudiciaria potestate eximit, possessiones eius omnes, partim nominibus expressas confirmat, eique liberam eligendi abbatissam facultatem concedit.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuidue trinitatis ChovnraJusta regum et religiosa cogitatio debet ecclesiis dei ubicunque facultas suppetit aliquid accommodare. ut inde procliuius mercedis aeternae premia consequantur. Proinde notum sit omnibus fidelibus nostris presenti

dus diuina fauente clementia rex.

Mon. Boic. Vol. XXIX. sen collectionis novae II.

2

bus scilicet et futuris qualiter uenerabilis abbatissa nomine Ovda. per interuentum dilecte conjugis nostrae Gisilae uidelicet reginae nostram adiit maiestatem suppliciter rogitans ut monasterium sanctimonialium cui ipsa nunc temporis infra radesponensem ciuitatem praesidere uidetur. in nostrum mundiburdium et regiae immunitatis tuitionem reciperemus cum omnibus pertinentiis eius. Nos ergo ob diuinum amorem pie eius annuentes petitioni. per hoc nostrae majestatis insigne. praefatum monasterium nostre nostrorumque post nos successorum regiae et imperiali perpetuo defensioni subicimus. et insuper optima libertate donamus qua cetera monasteria regalia ubicumque terrarum nostri regni perfrui uidebuntur. quatinus ibi sanctimoniales monasticae uitae sub regula sancti benedicti mancipate liberius et deuotius illam quam aggressae sunt uitam absque inquietudine regalium exactorum uel subintroeuntium personarum dehinc conseruare ualeant. Regio igitur uerbo et praecepto iubemus et firmiter interdicimus. ut nullus dux. marchio. comes. uicecomes. episcopus. uel aliquis sub episcopo. aut iudex publicus. siue regius exactor. seu quaelibet iudiciaria persona maior aut minor deinceps in praedicto monasterio intus uel foris. et in locis aut hominibus uel omnibus ibi pertinentibus aliquam publici iuris exerceat potestatem. aut quicquam de rebus monacharum sibi ipsi uel nobis aut successoribus nostris usurpare praesumat. sine aduocato quem praesens abbatissa et quae ei succedant. in hunc usum elegerint et constituerint. Cui (Qui) etiam in ipso monasterio et in locis eius. aliud sibi non imponat potestatis officium. aut exigat seruitium. nisi quod abbatissa cum sacris sororibus illi praescripserit. Confirmamus etiam eidem monasterio quicquid ibi umquam per reges et imperatores praeceptoria lege. siue per duces uel alios Christi fideles in quocunque pago uel comitatu aliqua traditum uel concessum est oblatione. cum curtibus et curtilibus. aedificiis. mancipiis. censu. intra et extra ciuitatem. aquis. aquarumque decursibus. piscationibus. molendinis. aquimolis in utraque parte danubii fluminis urbem praecurrentis pariter cum omnibus uten

silibus et appendiciis locorum ibi pertinentium. quorum haec pro parte sunt nomina. Schirelinga. lirundorf. Roggingun. Biberbahc. linthart. Heroldeslinhard. cum omnibus appendiciis illorum. Hartkiricha. cum decimis suis undecumque conferendis. Salla cum foresto. aqua. molendinis. uel ceteris pertinentiis. In sinzingun. omnem illam quae ibi praescripto monasterio pertinet utilitatem. Deggindorf cum decimis et usibus suis. Berge. quod situm est iuxta flumen philisa. Puteleshuson cum aquis. aquimolis molendinis et areis in fluuio ysara. et walehenesbahc cum pontibus suis. uel totis eorum adiacentiis. et Steininanberga Penchin. et Gunchovvn. et Aecclesia ad cheskingan cum decimacione. et prata ad Erlibahc pertinentia. et decimatio ad Altheim. Habeant etiam monachae potestatem liberam. per decessiones inter se eligendi abbatissam quam probabilis uitae et morum regula deo propitio composuerit. omnium potestatum uel personarum contradictione remota. Et ut haec nostra traditio confirmatio siue libertas. stabilis et inconuulsa permaneat hanc nostri praecepti paginam manu propria roborantes. sigillo nostro imprimi iussimus.

Signum Chovnradi (Monogramma) Inuictissimi regis.

L. S.

Ovdalricus cancellarius uice arbonis archicappellani recognoui.

Data indictione. viij. Anno uero dominice incarnationis millesimo xv. et vi. idus maj. Anno autem domni Chovnradi secundi regnantis I. Actum Babenberc.

a) Sigillum impressum illaesum, cuius inscriptio Chuonradus Dei gratia

Rex.

b) Notae chronologicae inter se conveniunt.

« AnteriorContinuar »