Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mento a recuperar denari“ (Thuasne 1. c. 3, 213, A. 1). Nach all dem wird man auch die im folgenden Bericht dargelegten Übelstände kaum für übertrieben halten können.

Reverendissimi domini!

1. Circa reformationem curie videtur a capite incipiendum; et quia a registro supplicationum tanquam a fonte et radice omnia negotia curie emanent, que si ibi male agantur, nullibi possunt correctionem et emendationem recipere: propterea dignentur Rme D. V. prospicere, quod fides que officio predicto semper prestita fuit, malo regimine et administratione non fluat.

2. Providendum primo, quod supplicationes iam delate ad registrum non reportarentur ad datarium absque maxima necessitate, quia nunc passim supplicationes ipse transportantur de filsa per diversos familiares datarii et Andree, qui scribit supplicationes in libro ipsius datarii; in qua transportatione nulla servatur modestia, sed supplicationes ita tractantur, ac si essent scripture macellariorum, et partes que repperiunt supplicationes suas in libro de vacantibus, quia postmodum non repperiuntur in filsa, clamant usque ad sidera et clerici registri non possunt de dictis supplicationibus transportatis aliquod computum retinere, cum que transportantur, in magno numero sint omni die.

3. Item quod propter reverentiam signature S. D. N. vel de eius mandato facte in supplicationibus signatis nulla debeat fieri additio; quod contrarium fit; ymo de centum supplicationibus X non portantur ad registrum que non sint glosatia) manu domini datarii, ymo quasi cothidie ad ipsum de registro transportantur et addit in supplicationibus iam diu signatis clausulas magne importantie et etiam facit additiones multas in marginibus supplicationum iam diu ut supra signatarum absque approbatione; et magistri coguntur illas admittere, quod non fieret in libello unius fabri.

4. Item quod datarius ipse debeat mittere ad registrum rotulum expectativarum familiarium, pro quibus super dicto rotuto bulle expectative iam diu, ut D. V. Rme noverint, sunt expedite; et rotulus predictus nunquam registratus est, quia datarius noluit neque vult illum mittere ad registrum in preiudicium descriptorum in eo, quia in litibus eorum non possunt familiaritatem probare. Neque ipse dominus datarius aliquid allegat, propter quod dictus rotulus non debeat mitti ad registrum. Et si forsan ad hoc responderet, quod aliqui sunt descripti in eo, qui non sunt familiares, istud non obstat, quoniam omnes pontifices in concessione gratiarum concedunt multis famia) so Hs.

liaribus cardinalium prelatorum oratorum et aliis curialibus, ut expediant in prima expeditione, quos decernunt familiares suos; et dicta familiaritas non potest nisi per dictum rotulum probari.

5. Item quod per additiones, quas frequenter facit in supplicationibus etiam antiquis, non solum preiudicatur partibus propter datam prioxem, verum etiam infertur officialibus registri magnum preiudicium, quia tempore istius datarii quasi nulle veniunt reformationes.

6. Item quod ipse datarius, sicut omnes consueverunt, veniat persepe ad visitandum registrum cum caritate et paterno affectu et magistros clericos et scriptores male exercentes officia eorum debite ammoneat, et si se non emendent, castiget et puniat et eos caritative tractet, ut bene tractati officia eorum predicta libenter fideliter et diligenter exerceant, quoniam, Rmi domini, officium predictum registri, sicut dictum est, radix est totius curie et omnes errores, qui in eo fierent, sunt incorrigibiles; secus vero in aliis officiis, quia ex predicto officio registri cuncta alia regulantur.

7. Item quod ipse datarius mittat ad registrum unam supplicationem simplicis confirmationis privilegiorum pro personis quatuor magistrorum ipsius registri iam diu signatam, et quam mittere recusavit, petens pro ea a dictas magistris compositionem, quod est ab omni honestate alienum. Nam in ea nichil conceditur, quod compositionem requirat, nisi simplex perogativa per alios pontifices concessa.

8. D. V. Rme interrogent omnes magistros clericos et scriptores dicti registri de predictis et maxime de glosis,a) que fiunt in supplicationibus iam signatis, quod est magna et inaudita absurditas; similiter de clamoribus, que continue fiunt propter rotulum predictum. Et nisi D. V. Rme provideant, dictum officium ex omni parte prophanatur. Neque iuvit pro predictis ad ipsum datarium sepius recurisse, quia semper verbis iniuriosis repulit officiales dicti officii; qui, nisi iuste et honeste tractentur, non possunt dictum officium bene et diligenter exercere.

VII.

Bericht an die Cardinalscommission über die Schäden und Taxüberschreitungen in den verschiedenen Abtheilungen der Kanzlei insbesondere im Bullenregister.

Cod. Vat. lat. 3883 f. 66-69'.

(1497 Juni-Juli.)

Die Abschrift dieses und des folgenden Stückes verdanke ich der Güte des Herrn Dr. M. Mayr.

a) so Hs.

Rmi domini! Incipiam ad regestra bullarum et supplicationum tamquam dependentia a cancellaria et primo ad regestrum bullarum. Nam antiquitus bulle consueverunt registrari in dicto registro et non minute, ut hodie sepius registrantur minute et non bulle. Et in eodem registro debent per magistros ascultari, quod minime fit. Et hoc observabatur, ut tolleretur via fraudibus.

Item temporibus antiquis bulla commende, etiam si essent plura beneficia que commendarentur, consuevit solvere dictis magistris pro commenda carlenos duos, de commendando nichil. Nunc autem dicti magistri, sive bulla sit commende sive de commendando, unum vel plura, si sine clausula permutandi, volunt habere et capiunt pro singulo beneficio duos, si cum clausula permutandi, quatuor carlenos.

Item bulla erectionis unius aut plurium beneficiorum consuevit solvere carlenos duos, nunc autem, si erigantur plura beneficia, volunt habere pro quolibet beneficio carlenos duos.

Item bulla erectionis ecclesie collegiate consuevit solvere carlenos duos, nunc autem pro qualibet dignitate canonicatu ac beneficio volunt habere carlenos duos.a)

Item bulla erectionis confraternitatis consuevit solvere pro tota confraternitate carlenus duos; nunc autem pro singula persona iuxta numerum ipsorum volunt habere carlenos duos.")

Item bulla unionis unius aut plurium beneficiorum, etiam si esset perpetua, consuevit solvere carlenos duos; nunc autem, si unio sit ad vitam, volunt habere pro quolibet beneficio duos, et si perpetua, quatuor carlenos.

Item bulla reservationis iuris patronatus etiam plurium beneficiorum consuevit solvere carlenos duos; nunc autem pro singulo beneficio volunt habere carlenos duos.

Item bulla facultatis pro abbate seu priore monasterii utendi mitra anulo baculo pastorali dandi benedictionem palas et vestes benedicendi minores ordines conferendi ecclesias et cimiteria reconciliandi etc. consuevit solvere carlenos duos; nunc autem pro singula facultate volunt habere carlenos duos.

Item bulla facultatis visitandi etiam duo aut plura loca consuevit solvere carlenos duos nunc autem pro quolibet loco volunt habere carlenos duos.

Item bulla exercendi pontificalia in una duabus vel pluribus diocesibus consuevit solvere carlenos duos; nunc autem pro singula diocesi volunt habere carleno duos.

a) Randvermerk von gleicher Hand: componunt per quatuor aut quinque ducatos. b) Randvermerk: componunt per octo aut decem ducatos.

Item bulla, quod capitulum collegiate ecclesie possit uti almutiis aut certo habitu, consuevit solvere carlenos duos; nunc autem pro singulis personis id est pro qualibet ipsarum personarum volunt habere carlenos duos.

Infrascripte bulle que sequuntur non consueverunt solvere aliquid magistris; nunc vero solvunt iuxta libitum eorum.

Et inprimis si dispensetur cum uno ad duo incompatibilia etiam si unum regulare in commendam etc. non consuevit aliquid solvere; nunc autem, quia dicunt ipsum habere clausulam permutandi, volunt habere carlenos quatuor.

Item insertiones non consueverunt solvere.

Similiter bulla, quod moniales gaudeant privilegiis sive in genere sive in specie,

bulla,quod monialis semel vel bis in anno possit visitare domos parentum,
bulla, quod quis possit vesci carnibus aut uti lacticiniis,
bulla regressus,

bulla licencie testandi,

bulla, quod presbyteri unius ecclesie sint ad nutum amovibiles, bulla, quod quis non possit amoveri a beneficio suo absque rationabili causa,

bulla legitimationis,

bulla, quod dictus legitimatus non teneatur facere mentionem de dicto defectu,

litera absolucionis a voto etc.,

bulla officii graffariarum in Francia,

bulla translacionis de monasterio ad monasterium,

bulla rehabilitacionis,

bulla absolucionis et remissionis fructuum male perceptorum,

bulla applicationis fructuum,

bulla quod locus educatur ad prophanos usus,

bulla, quod monialis possit petere bona matrimonialia,

bulla retencionis beneficiorum,

bulla coadiutorie,

bulla dispensationis super defectu menbrorum,

bulla utendi cera rubea,

et bulla mutandi habitum,

item bulla dissolutionis unionis,

item, quando dominus noster mandat arrestari unam bullam, volunt habere carlenos duos;

item, quando procurator ordinis Cisterciensis arrestat aliquam bullam, volunt habere carlenos duos;

et similiter aliquis procurator alicuius ordinis,

bulla suppressionis beneficiorum petunt sicut pro erectione,

item pro bulla erectionis unius collegii volunt pro singulo carlenos duos,a)

bulla erectionis monasterii etiam mendicancium pro singulo monacho volunt carlenos duos,b)

bulla quando conceditur episcopo aut abbati resignanti ecclesiam vel monasterium conferendi aliqua beneficia, volunt pro singulo beneficio habere carlenos duos;)

bulla exempcionis unius capituli a suo episcopo aut alterius volunt habere pro singulo beneficio carlenos duos;d)

bulla exempcionis fratrum de observancia a suo generali et ponuntur sub uno ministro, petunt pro singulo fratre sive monacho carlenos duos, acsi essent persone beneficiate.

Et ut veritas elucescat, fuerunt nuper expedite bulle exempcionis quatuor domorum ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini, que reformabantur et subiciebantur dumtaxat generali eximebantur a ministris provincialibus; habuerunt ducatos sex, prout Rmus dominus Neapolitanus, qui pro eis rogavit, est informatus.

Similiter quando dominus regens mandat corrigi unam bullam, que est corrigenda defectu cancellarie, volunt habere carlenos novem, sicut si esset corrigenda defectu partis, cum non debeant habere nisi carlenum únum.

Et ista omnia fuerunt inventa, ut ipsi aiunt, per dominum Nicolaum Gariliati1), Petrum Altissensem2) et Franciscum de Suno dicti regestri magistros; et ita appellant leges Altissinanas et Sunanas.

Item scriptores sive regestratores, qui in eodem regestro regestrant bullas, consueverunt habere pro regestratura unius provisionis consistorialis ducatum unum; nunc autem capiunt pro regalibus, in quibus includitur ille ducatus, ducatos quinque et pro regestratura dicte provisionis volunt habere ad partem ducatos duos, quam solucionem appellant turnum, et ultra volunt etiam esse soluti pro regestratura aliarum bullarum, videlicet muneris consecrationis cum forma iuramenti aut muneris benedictionis absolutionis ad effectum.

Item pro regestratura unius bulle simplicis consueverunt habere duos et pro dupplicibus tres et pro confessionali sive officio tabellioa) Randvermerk: componunt pro tribus aut quatuor ducatis. b) Randvermerk: componunt simili modo. c) Randvermerk: componunt pro sex aut septem ducatis. d) Randvermerk: componunt pro ducatis decem

1) Bischof von Ivrea; war 1497-98 noch Magister Registri (Burchard ed. Thuasne 2, 382, 488). 2) Starb im August 1491; er hatte schliesslich in

seiner Person 6 Ämter gehäuft (Burchard 1. c. 1, 417.)

« AnteriorContinuar »