Imágenes de páginas
PDF
EPUB

natus aut altari portatili unum carlenos; nunc autem pro simplici volunt habere ad minus quatuor vel quinque, pro dupplicibus sex vel septem, pro confessionali sive altari portatili et tabellionatus officio carlenos tres.

Et quocienscunque bulla excedit numerum quadraginta linearum, volunt habere iuxta eorum voluntatem, videlicet duos tres quatuor aut quinque ducatos; nec habent aliquam rationem, quare illa capiant, nisi quod ita placet eis et non est appellandum ab eis, quia dicunt non habere iudicem nisi magistros, qui forte permittunt eis omnia, ut et ipsi etiam possint similia facere.

Veniam ad regestrum supplicationum in quo possunt committi multe fraudes et forte committuntur, quia multi conqueruntur, quod supplicationes occultantur et partes coguntur solvere alicui ex elericis ipsius regestri pro bibalibus ad hoc, ut supplicationes sue inveniantur, quod est adhibendum remedium et obviandum fraudibus.

Et multociens sumpta non concordant cum supplicationibus originalibus ob defectum vel malignitatem regestrantis.

Et domini magistri paucum avertunt et ibi paucum resident nec observatur per clericos consuetudo antiqua, quia sicut ponunt in libro sive quinterno nomina et cognomina impetrancium, sic etiam ponebant dicta nomina et cognomina in papiro et in pariete ipsius regestri et libri sive quinterni custodiebantur, ut non perderentur, sicut hodie aliquando non inveniuntur; quod minime observatur.

Item regestratores sive scriptores in eodem regestro, si sint plures nominati in una supplicatione, debent habere pro regestratura illins bulle pro prima persona carlenum unum et pro qualibet alia bolenenos duos; nunc autem volunt habere pro prima persona carlenum unum et pro qualibet alia etiam carlenum unum.

Preterea magistri seu taxatores in plumbo consueverunt habere pro provisione consistoriali unum birretum et ad plus unum ducatum; nunc autem non contentantur etiam de tribus ducatis, sed pro provisione episcopatus titularis volunt ad minus ducatos sex et pro aliis provisionibus decem quindecim viginti aut vigintiquinque et retinent bullas, donec fuerit cum eis compositum.

Similiter si fuerit aliqua bulla correcta defectu cancellarie, volunt habere carlenos novem, acsi esset correcta defectu partis, cum non debeant habere nisi carlenum unum.

Similiter si fuerit provisio monasterii non consistorialis, petunt tamen birretum, licet nunquam fuerit consuetum.

Item barbati, cum capiant pro singulo ducato unum carlenum de taxa provisionum consistorialium, volunt habere pro decem carlenis

ducatum aureum et non decem carlenos et pro qualibet provisione bibalia et ultra bibalia pro qualibet bulla, videlicet muneris consecrationis, muneris benedictionis, forma iuramenti, commissio recepcionis iuramenti, absolucionis ad effectum volunt etiam habere carlenos duos et plus; familiares ipsorum etiam volunt habere bibalia.

Veniam similiter ad prothonotarios participantes, quod, cum ipsi de provisionibus consistorialibus habeant taxam suam, volunt etiam et petunt habere taxam de monasteriis consistorialibus, que reservantur electis, ac si eis de novo provideretur, et allegant, quod in camera apostolica solvitur annata; que retenciones non consueverunt solvere ipsis prothonotariis taxam aliquam.

Simili modo domini secretarii, qui habent taxas suas maxime indulgenciarum, capiunt pro distributione ipsius supplicationis ipsarum indulgenciarum aut confessionalium pro monasterio seu confraternitate carlenos quinque et non faciunt minutas, et partes coguntur ire ad abbreviatores de parco maiori, si materie sunt mixte, et solvere dictas minutas plus vel minus ad libitum abbreviatorum, et tamen per ipsos secretarios non dimittuntur nisi carleni quinque.

Veniam etiam ad officium abbrevictorum; nam aliqui eorum non habent bonos substitutos et ipsi etiam paucum avertunt ad minutas, ex quo multe bulle expediuntur cum rasuris non honestis. Et ipsi domini de parco maiori consueverant omni die ire ad cancellariam, ubi disputabantur materie expediende et iudicabantur rescribende; quod minime observatur.

Item secundum institucionem ipsorum debent habere pro distribucione et minuta unius supplicationis carlenos duos et pro iudicatura carlenos tres; nunc autem, si distribuitur supplicatio uni de parco minori vel prima visione, capit pro distribucione carlenos duos et non facit minutas et pars cogitur accedere ad abbreviatores de parco maiori, ut habeat minutas suas, quibus solvit secundum qualitatem minute; et si supplicatio fuerit distributa uni de parco maiori, capit pro distributione sua carlenos quinque, et pars compellitur solvere etiam minutas plus vel minus secundum difficultatem minute.

Similiter, si supplicatio concernat duos aut duas materias, oportet quod dicta pars solvat duas minutas, et tamen in solucione taxe officii abbreviatorum non dimittuntur nisi carleni quinque.

Similiter in provisionibus consistorialibus pars solvit ipsis dominis abbreviatoribus duos aut tres ducatos pro minutis et ducatos duos pro turno abbreviatorum, qui est in eodem turno; et si detur retencio alicuius monasterii consistorialis in eadem cedula provisionis, pars solvit alias minutas et ultra minutas solvit etiam alium turnum, et

tamen pro eadem cedula non dimittuntur nisi ducati duo. Qui domini abbreviatores allegant, quod illa taxa retencionis et aliarum bullarum non est sua sed custodis, qui nihil dimittit pro minutis turno et iudicatura.

Et cum in institucione ipsius officii abbreviatores de parco minori et de prima visione tenentur videre et signare bullas in prima visione, pro qua prima visione debent habere pro qualibet bulla, gratiosa et executoria pro una computatis, carlenum unum, non declarando si a partibus vel de massa eorum ipsi signant bullas absque eo quod videant et corrigant; et tamen capiunt illum carlenum a partibus.

Postremo veniam ad scriptores apostolicos cum non observent constituciones suas et consuetudines.

Et rescribendarius consueverat ire singulis diebus cum suo computatore ad cancellariam; et non fit.

Et sunt multi ex ipsis, qui scribunt bullas de pessima littera sive orthographia cum maximis rasuris etiam in locis suspectis et sine observatione alicuius stilli cancellarie. Que bulle sunt rescribende et debent rescribi expensis illius, cuius culpa bulla ipsa est rescribenda, sive sit scriptor sive abbreviator; quod minime observatur, cum partes ipse cogantur illas facere rescribi suis sumptibus.

Item cum singulis trimestribus fiant duo ascultatores ad hoc, ut unus legat et alius auscultet bullas rescribendas, ad hoc ut non comittantur fraudes, non observatur, sed pars aut solicitator legit; qui potest addere vel omittere aliquid, quod est obviandum.

Item multi ex eis nolunt scribere bullas taxandas, nisi habeant ultrataxam, quam ultrataxam capiunt in fraudem a partibus allegando se habere partem suam in epitafio aut habere bullas scriptas vel ad scribendum in domo aut se esse impeditos in aliis negociis suis, cum revera nil eorum fit, sed allegant illa, ut partes inducantur dare eis illud ultra taxam, quod dicunt capere pro labore suo in fraudem et detrimentum parcium et contra constituciones ipsorum.

Et ut breviter concludatur: si constituciones Romanorum pontificum presertim Martini quinti, Eugenii quarti et Pauli secundi ac Sixti quarti observarentur aut innovarentur et contenta in eis mandarentur observari sub penis et darentur executores, qui facerent observare illa, officiales curie non indigerent alia reformatione; non dico de officio solicitatorum quod tunc temporis non erat in rerum natura. Ultimo veniam ad officium solicitatorum; quod officium, licet videatur aperte ill[ud] esse inutile et partibus dampnosum et quinta taxa non necessaria imposita bullis apostolicis: posito et non concesso quod dictum officium non sit damnosum, tamen in aliquo

videtur reformandum etiam contra institutionem ipsius officii, quia cum tantus labor sit solicitare unam provisionem ecclesie sive monasterii consistorialis magne vel parve et tantus labor sit solicitare ecclesiam Sutrium quam solicitare ecclesiam Paduanam, sic et ipsi pro solicitatione ipsius ecclesie Sutrium aut alterius similis debent habere secundum institutionem ipsius officii ducatos ex, videtur inconveniens, quod pro solicitation ecclesie Paduane debeat habere ducatos duodecim. Et cum multociens ymmo sepe sepius detur retencio beneficiorum obtentorum promoto in eadem cedula, videtur inconveniens, quod ipsi capiant solicitacionem suam pro dicta retencione, quod non possunt, neque bulla institucionis officii ipsorum vult, quod capiant dictam

taxam.

Item cum dicti solicitatores ut supra dictum est capiant pro solitacione unius episcopatus parve taxe, sicut est Sutrium, videtur inconveniens, quod pro solicitacione unius episcopatus titularis ipsi capiant pro solicitatione sua ducatos decem, cum per scriptores taxetur talis provisio ad ducatos quinque, et tantundem solvit in officiis abbreviatorum, plumbi et registri et ultra illud, si detur bulla retencionis beneficiorum aut bulla alicuius pensionis assignande dicto episcopo titulari et bulla facultatis exercendi pontificalia, licet omnia sint in eadem cedula, tamen ipsi pro singula bulla volunt habere taxam et solicitacionem suam.

Item cum partes presentes solicitent bullas suas, videtur inconveniens, quod ipsi ultra taxam ipsorum solicitatorum debeant etiam solvere pro solicitatione bulle sue carlenos duos, cum ipsimet solicitent facta sua, nec est opus quod ipsi solicitatores notent, quantum exposuerit, cum ipse non possit decipi, qui exponit pecunias suas et scit quantum exponit.

Et quod peius est primo detestabile apud deum et homines, quod si constito de paupertate unius pauperis medio iuramento ipsius pauperis et deposicione duorum testium, scriptores abbreviatores plumbum et regestrum, si providetur dicto pauperi de aliquo beneficio parvi valoris, dant bullas gratis pro eo, quia pauperibus non est deneganda elemosina; si dictus pauper esset dives et bulla sua taxaretur, quia presens in curia non solveret pro taxa solicitatorum et solicitatione nisi carlenos septem; sed quia pauper ymo aliquando mendicus, volunt habere et capiunt pro taxa sua et solicitatione carlenos quartuordecim, quod esset inhonestum et detestabile apud infideles, nec est toleranda tanta iniquitas.

VIII.

Vertheidigungsschrift der Magistri registri bullarum gegen

wider sie erhobenen Anschuldigungen.

Cod. Vat. lat. 3883 f. 64-65.

(1497 Juni Juli.)

die

Antiquis temporibus, Rmi in Christo patres et domini colendissimi, dixerunt accusatores nostri, quod bulle commende, etiam si essent plura beneficia que commendarentur, solvere consueverunt magistris registri bullarum, pro commenda carlinos duos et de commendando nihil, quodque nunc volumus habere et capimus pro singulo beneficio carlinos duos, et si cum clausula permutandi quatuor carlinos.

Primum igitur respondendum esse censemus temporum antiquitati, deinde ipsorum querelle.

Priscis temporibus omnes taxas ruptas bullarum cancellarie pro parte emolumentorum nostrorum habebant magistri registri bullarum Officia tunc non vendebantur et, si vendebantur, non tanti, quanti nunc venduntur. Nam unusquisque nostrum hoc tempore ultra tria milia ducatorum exposuit. Antiquitas sancta illa fuit. Regnoscebantur viri digni et pro meritis suis unusquisque absque largitione et honores et commoda reportabat. Antiquitatem illam in favorem nostrum adducimus et facta pecuniarum nostrarum restitutione iuxta antiquitatem antiquitas servetur. Et quia, uti Smo D. N. plane constat, taxe rupte prefate fuerunt nobis ablate et pontifici et vicecancellario applicate, prout de presenti in eorum computis assignantur, illarum loco carlenos duos pro commendis erectionibus et huiusmodi gratiis in recompensam habuimus. Et sic tempore Sixti ordinatum fuit et extunc observatum, sicuti etiam nunc observatur. Et quamquam alia multa quoad antiquitatem in favorem nostrum possint allegari, tamen, ne vestras aures obtundamus, his contenti erimus et ad querellam accusatorum nostrorum iam deveniemus.

Primum itaque commenda plurium beneficiorum non solverit nisi carlinos duos; cum offitia ut prefertur non vendebantur, duo tantum carleni solvebantur. Quod nobis non constat; et si constaret, ad illud servandum credimus non teneri attentis premissis ac etiam quod illud observabatur, quoniam unica tantum materia expediebatur in unica bulla; sed nos antiquam consuetudinem observamus et manutenemus, videlicet quod a tempore Pii, Pauli, Sixti pro commenda cuiuslibet beneficii duo carlini soluti sunt et pro commendando videlicet clausula permutandi etiam duo. Hoc ex ipsis libris probare possumus.

« AnteriorContinuar »