Imágenes de páginas
PDF
EPUB

In nomine dei eterni et salvatoris nostri a) Jesu Christi. Amen. 1. Nullus omnino notarius petitiones recipiat, nisi que fuerint in communi data recepte vel quas dominus papa tradiderit aut aliquis cardinalium capellanus quoque vel camerarius, sed neuter sine mandato domini pape, ita ut, cum notarius legerit illas, dicat, quis eas sibi recipiendas mandavit. b)

2. Item nullus omnino a) notarius bullator breviator aut scriptor petitiones aliquas promovendas assumat, nisi proprias aut consanguineorum suorum vel specialium amicorum, quas tamen non alii quam domino pape offerat admittendas; sed officio suo sit unusquisque contentus. Quicunque vero predictorum deprehensus fuerit contra fecisse, b) officii sui amissionem ) incurrat.

3. Nullus petitiones sublimium personarum ut regum ducum marchionum comitum vel baronum archiepiscoporum episcoporum abbatum decanorum archidiaconorum aut huiusmodi personarum, que proprium consueverunt habere sigillum, exhibeat in data communi, nisi litteras eorum propter hoc sigillatas ostendat. Caveat tamen sibi, ne proferat falsas litteras, quia deprehensus penam falsarii non evadet.

4. Petitiones autem humilium et maxime miserabilium personarum libere porrigat et licenter, dummodo multitudinem effrenatam evitet.

5. Omnes tamen petitiones, quas promovendas suscepit, simul et semel exhibeat scriptas in una carta vel etiam in diversis consutis, ut unus notarius semper habeat omnes petitiones eiusdem.

6. Repudiatas autem non presumat ulterius promovere, nisi apud dominum papam primo secundo et tertio supplicando possit gratiam invenire.

7. Item nemo per alium petitiones offerat vel procuret d) nec e) quisquam petitiones alterius offerendas vel promovendas assumat, sed quilibet hoc faciat per se ipsum, nisi forte sit sublimis persona, que per certum et idoneum nuntium id decenter et honeste procuret.

8. Liberum tamen sit cuilibet proprium, si necesse fuerit, intercessorem habere maxime cardinalem.

9. Cum autem notas correctas acceperit, sine dilatione faciat eas scribi et scriptas bullari; et postquam bullatas acceperit, non faciat longam moram, sed expeditus ad propria revertatur. Quicunque vero presumpserit contra venire, careat non solum impetratis verum etiam impetrandis et alias f) secundum arbitrium summi pontificis puniatur. 10. Ne quis autem ex ignorantia occasionem accipiat in peccatis, semper in communi (data)) legatur hoc scriptum et sint presentes notarii scriptores et bullatores, ut ad deprehendam fraudem diligenter a) fehlt AH. b) fehlt C. c) ammissionem HC. d) procurat H. e) ne H. f) fehlt C.

g) fehlt A.

notent personas et deprehensas in fraude detegant et ostendant, si proprium volunt periculum evitare.

11. Ad hec si pro iustitia vel spirituali negotio promovendis fiat pactio vel certa promissio, et dans et recipiens ab officio et beneficio suspendatur, si clericus fuerit, et offerens insuper careat impetratis; laicus vero excommunicetur et de curia litteris impetratis privatus nichilominus repellatur.

12. Item omnes procuratores, qui fuerint in curia per biennium, infra mensem recedant, nisi habeant propriam causam sive dominorum suorum in curia in iudicio pertractandam; a) alioquin extunc non admittantur ad impetrandum contradicendum vel aliud alieno nomine faciendum.

13. Item nullus procurator habens concubinam admittatur ad impetrandum vel contradicendum; et si impetraverit, careat impetratis. Item excommunicamus omnes procuratores tenentes manifeste concupinam et eos, qui eis domos ad habitandum concesserint vel eis necessaria ad earum sustentationem presumpserint ministrare.

14. Presenti decreto statuimus, ut procuratores archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum aut magnatum, b) quando ad curiam veniunt, simul et semel omnes petitiones secundum statutum nostrum et predecessoris nostri porrigant per se ipsos, quantotius poterunt.

.

15. Procuratores vero ad contradicendum personaliter audientie intersint nec aliqui substituantur ab eis, nisi sua c) absentia rationabiliter excusetur; et tunc substitutus non admittatur nisi pro illustribus personis tantum, a quibas fuerat absens specialiter institutus.

16. Prohibemus districte, d) ne ultra summam XX librarum denariorum senatus in aliqua causa quisquam advocatorum recipiat. Infra vero recipiant secundum moderamen auditoris cardinalis pro negotii qualitate. Advocatus autem, qui contra predictum statutum receperit, officio advocatie usque ad nostrum beneplacitum suspendatur. Qui vero dederit, si clericus fuerit, suspendatur ab officio ad mandatum nostrum ; si laicus fuerit e) puniatur extraordinarie ad arbitrium cardinalis, qui fuerit cause illius auditor.

17. Precipimus insuper, ut in quacunque causa unus sit advocatus vel ad plus duo ex una parte, nec alicui liceat plus habere.

III.

Cod. Paris. 4169 fol. 68 mit der Ueberschrift: Sequuntur alique constitutiones facte in concilio Lugdunensi (E); daraus Cod. Ottobon. lat. 911 (O). Erler, 1. c. 130 ff. aus E vollständig. Mansi, S. Concil, collect, ampl. 23,619 und S. 651 ff. und Corpus iur. can. Liber Sextus theilweise.

a) perpetrandam C.

e) fehlt H.

b) fehlt C.

c) eorum C.

d) discrete C.

Die Einleitung (No. 1) unseres Stückes ist der Ueberschrift entlehnt, unter welcher Innocenz IV. die Sammlung der Lyoner Canones der Universität Bologna übersandte. An sie reihen sich zunächst 8 ebenfalls aus jener Compilation ausgewählte und mit einer einzigen Ausnahme auch im Liber Sextus Decretalium wiederkehrende Punkte (No. 2-9), welche auch für die Kanzlei von Bedeutung waren. Den Schluss bilden 9 die Kanzlei ausschliesslich berührende Bestimmungen, die daher auch nur durch die Eintragung ins Kanzleibuch erhalten sind. Ueber die Canones des Lyoner Concils vgl. Hefele-Knöpfler, Conciliengesch. 5,1113 ff.

1. Cum nuper in concilio Lugdunensi a) quasdam constitutiones super certis articulis duxerimus promulgandas, universitati vestre per apostolica scripta b) mandamus, quatinus eis, quas sub bulla nostra vobis transmittimus, uti velitis ammodo tam in iudiciis quam in scolis, ipsas sub suis titulis, prout super qualibet c) earum d) exprimitur, inseri facientes.

2. Cum in multis iuris articulis infinitas reprobetur, provide duximus statuendum, ut per generalem clausulam,,Quidam alii", que frequenter in litteris nostris inseritur, ultra tres vel quatuor in iudicium non trahantur, quorum nomina in primo citatorio exprimat impetrator, ne fraudi locus forsitan relinquatur, si circa ea possit libere variare.

3. Presenti decreto e) duximus statuendum, ne a sede apostolica vel legatis f) ipsius cause aliquibus committantur, nisi personis, que vel dignitate sint predite vel in ecclesiis cathedralibus seu aliis collegiatis honorabilibus institute.) Nec alibi quam in civitatibus vel locis magnis et insignibus, ubi haberi valeat iuris copia peritorum, cause huiusmodi agitentur. Judicibus vero, qui contra hoc statutum ad alia loca alterutram partium citaverint vel utramque, non pareatur impune, nisi citatio de communi utriusque partis processerit voluntate.

4. In electionibus et postulationibus ac scrutiniis, ex quibus ius oritur eligendi, vota conditionalia alternativa et incerta h) penitus reprobamus, statuentes, ut huiusmodi votis pro non adiectis habitis, ex puris consensibus celebretur electio, voce illorum, qui non pure consenserint, ea vice in alios recidente.

5. Statuimus, ut conservatores, quos plerumque concedimus, a manifestis violentiis et iniuriis defendere possint, quos eis committimus

a) concilio generali apud Lugdunum, Mansi. b) fehlt EO. libet EO. d) causarum E. e) de cetero E, de ceto 0. g) constitute Mansi 619. b) inserta EO.

Mansi 619.

c) quarum

f) delegatis

1. Mansi, 1. c. 651: Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis universitati magistrorum et scolarium Bononie commorantibus salutem et apostolicam benedictionem. Cum nuper etc. 2. Mansi, 1. c. 619, 651; 1. VI.

1,3 c. 2. 3. Mansi 619, 651. 4. Mansi 619, 652; 1. VI. 1,6 c. 2. 619, 653; 1. VI. 1,14 c. 1.

5. Mansi

defendendos, nec ad alia, que iudicialem indaginem exigunt, suam valeant extendere potestatem.

6. Juris esse ambiguum non videtur iudicem delegatum, qui a sede apostolica ad hoc mandatum non receperit speciale, iubere non posse alterutram partium coram se personaliter in iudicio comparere, nisi causa fuerit criminalis vel nisi pro veritate dicenda vel iuramento calumpnie faciendo iuris necessitas partes coram eo personaliter exegerit presentari.

7. Exceptionis peremptorie seu defensionis cuiuslibet principalis cognitionem negotii continentis ante litem contestatam obiectus, nisi de re iudicata vel transacta seu finita excipiat litigator, litis contestationem non impediat nec retardet, licet dicat obiector rescriptum non fuisse obtentum, si, que sunt impetranti opposita, fuissent exposita deleganti.

8. Actor, qui venire ad terminum, ad quem citari adversarium fecerat, non curavit, venienti reo in expensis propter hoc factis legitime condempnetur, ad citationem aliam, nisi sufficienter caverit, a) quod in termino fideliter b) compareat, c) minime admittendus.

9. Dispendia litium equitatis compendio volentes qua possumus industria coarctare, d) statutum felicis recordationis Innocentii pape III. super hoc editum ampliautes decernimus, ut, si quis contra alium plures personales movere voluerit questiones, non ad diversos iudices sed eosdem super omnibus huiusmodi questionibus litteras studeat impetrare. Qui vero contrarium fecerit, omnium commodo careat litterarum.

10. Viri ecclesiastici et vite debent precellere puritate et bone fame testimonio decorari, quod intus deo ex cordis munditia placeant et foris proximo luceant ad exemplum. Proinde, ut fame nostre curie consulatur, omnem ab ea notam cupiditatis abicere volumus ac detractoribus occasionem obloquutionis auferre.

11. Sane si orta inter aliquos fuerit materia questionis, dum pendet in curia nostra negotium, aut si ex proximo ibidem moveri speratur vel si sit sub examine aliorum, dummodo ex litterarum nostrarum tenore super eodem ad aliquos directarum ad nos fuerit referendum: statuimus, ne nobis aut alicui de curia nostra persone qualicunque e) absque delectu aliquo, sive magna fuerit sive parva, aliquid det aut b) fehlt EO. c) debeat comparere, Mansi 656. e) qualiscumque EO.

a) caveat EO. d) cohartare E.

6. Mansi 619, 654, 1. VI. 2,1 c. 1.

[blocks in formation]

7. Mansi 619, 655; 1. VI. 2,3 c. 1. Mansi 619; 1. VI. 1,3 c. 3; in beiden

promissionem vel spem de dando faciat habens huiusmodi negotium terminandum. Et si contra fecerit, excommunicationis laqueo sit

astrictus.

12. De iudicibus et advocatis nostris generalibus specialiter duximus statuendum, quod nullus curie nostre iudici, coram quo causam habet, et advocato generali, cuius patrocinio fungitur, aliquid det, quamdiu in eodem moratur officio; et si contra fecerit, eidem sententie subiacebit.

13. Cum inter alia que nobis ex sollicitudine cotidiana iucumbunt, ad exauditionem et a) expeditionem petitionum,b) quantum cum deo possumus, nos liberales promptos et faciles prebeamus, in virtute obedientie firmiter inhibemus, ne quisquam pro litteris legendis obtinendis vel etiam iam obtentis aliquid nobis vel alii occasione huiusmodi offerat vel presentet; et si contra fecerit, preter inobedientie vitium, quod incurret, dei et nostre maledictioni subiaceat, et nichilominus eum carere c) volumus impetratis. d) Excipimus tamen iusta ace) solita salaria laborantium in eisdem.

14. Verum cavendum est et districtius observandum, ne breviatores et alii de familia notariorum et tocius cancellarie pro litteris legendis nomine suo vel alieno aliquid exigant vel pactum de recipiendo faciant nec super hoc ipso tractatum cum aliquo admittant nec petitionem vel notam causa aliquid extorquendi malitiose detineant; et si contrafecerit, et dans et extorquens vel in aliquo predictorum modorum maleversatus ipso facto sententiam excommunicationis incurrat.

15. Ad hec, ut via culpis et maculis precludatur, omnes illos excommunicationi subicimus, qui de curia nostra et familia nostra cum aliquo de curia nostra vel etiam cum quocunque extraneo, cuiuscunque conditionis existat, vel cum altero eius nomine pro sui aut alieni expeditione negotii aliquam fecerint pactionem de dando vel faciendo aliquid sibi vel alii consideratione sui seu cuiuscunque persone. Preterea si aliquis de iam dicta curia quicquam a quocunque exegerit aut qui dederit aliquid exactori iuxta predictum modum, excommunicationis laqueo sint astricti.

16. Has autem omnes excommunicationes nullatenus volumus relaxari, nisi per nos vel penitentiarium nostrum, cui hoc duxerimus committendum, preterquam in mortis articulo, in quo per alium possit munus absolutionis impendi, ita quod ligatus disponat de absolventis d) impe

a) fehlt EO. b) petitionem EO. trata E. e) iustitia EO.

c) carcere EO.

« AnteriorContinuar »