Imágenes de páginas
PDF
EPUB

statuto et ordinatione huiusmodi certus modus rationabilis et discretus, per quem predictis notariis pro eorum salario moderata satisfactio prebeatur et litigantes, qui litigiorum involvuntur anfractibus et plerumque fatigantur laboribus diuturnis, superfluis expensarum effusionibus non graventur.

31. Quod videlicet predicti notarii pro petia regestri unum Turonensem argenti cum dimidio et non plus habeant et petia huiusmodi viginti sex lineas ex utraque parte contineat et quelibet dictarum linearum quatuordecim habeat dictiones.

32. Item quod pro petia regestri redacta in formam publicam receptione unius Turonensis argenti cum dimidio similiter sint contenti.

33. Item quod pro copia sive in copiario sive in quaterno sive. in petiis longis fiant, de folio sive petia regestri unum tantum similem recipiant Turonensem.

34. Item quod pro citatione in audientia publica legenda ultra medium similem Turonensem ipsis recipere licitum non existat.

35. Item quod pro inhibitione, que in causis fieri assolet, si redigatur in publicum instrumentum, sex similes Turonenses recipiant et non ultra.

36. Item quod pro intimatione, cum in publicum redigatur instrumentum, non amplius quam quatuor similes valeant recipere Turo

nenses.

37. Item quod pro appellatione, si redigatur in publicum instrumentum, de petia regestri duos dumtaxat Turonenses recipere licitum sit eisdem.

38. Item quod pro attestationibus testium, quos quisque notariorum examinaverit prefatorum, de petia regestri receptionem duorum Turonensium similium non excedat, et de copia ipsarum attestationum unum cum dimidio similem Turonensem notarii predicti de petia eiusdem regestri recipiant, si copia ipsa in formam publicam redigatur. Si vero fiat huiusmodi copia in papiro, recipiatur prout supra de aliis copiis est expressum.

39. Item quod de sententia diffinitiva pro qualibet petia regestri possint duodecim similes recipere Turonenses, de instrumento vero publico, cum per se de sententia ipsa confectum extiterit, duodecim similes Turonenses pro qualibet regestri petia debeantur et pro copia sive in publico sive in simplici, quantum et prout de aliis copiis superius est expressum.

38. Am Rande von a. Hand: Hanc etiam constitutionem sanctissimus dominus noster dominus Urbanus papa VI. voluit et mandavit observari circa receptionem et examinationem testium, qui recipiuntur et examinantur in factis electionum ecclesiarum cathedralium et abbatiarum per quoscunque.

40. Item quod de interlocutoria, que vim diffinitive habuerit, ut de sententia supra proxime exprimitur, observetur. Si vero talis interlocutoria vim diffinitive nequaquam habeat, recipiantur duo similes Turonenses pro petia regestri ut supra dicitur computando. Et si de interlocutoria ipsa instrumentum publicum per se fiat, sex similes Turonenses pro eodem recipi poterunt instrumento.

41. Item volumus statuimus et etiam ordinamus, quod cetere scripture iudiciales taxentur secundum modum superius desiguatum, hoc tamen adiecto et ordinato specialiter et expresse, quod videlicet, ubicunque in taxationibus antedictis de Turonensi grosso fit mentio, id de illo intelligi volumus, quamdiu Romana curia fuerit citra montes; ubi vero ultra montes, Rome videlicet vel in aliis Italie partibus, curiam ipsam esse contigerit, Romaninus loco Turonensis ponatur et computetur in taxationibus antedictis.

42. Caveant tamen notarii memorati, quod propter premissas modificationes scripturas prolixiores nequaquam efficiant neque ponant superflua in eisdem, nisi prout necessarium fuerit et est hactenus fieri consuetum; nec malitiose differant vel differri procurent scripturas partibus assignare. Contrarium vero facientes duplum restituant; et si super hoc frequentarint excessum, ab auditorio sui auditoris et predicto palatio expellantur.

43. Volumus insuper statuimus et etiam ordinamus, quod venerabiles fratres nostri sancte Romane ecclesie cardinales ab auditoribus et notariis suis necnon camerarius noster ab auditore vel viceauditore curie camere nostre ipsiusque notariis ac etiam marescallus Romane curie a iudicibus et notariis curie sue ac quicunque alii auctoritate apostolica causas in Romana curia audientes seu etiam audituri a notariis suis in eisdem causis iuramentum recipiant iuxta formas, quibus iurare debent dicti auditores et notarii palatii apostolici per nos ut premittitur ordinatas, in quantum tanget officia eorundem.

44. Item statuimus et etiam ordinamus, quod prefata alia quoad munera dona et enseunia ac scripturarum taxationes, que per nos ut prefertur de auditoribus et notariis dicti palatii sunt statuta et etiam ordinata, per a) dictorum cardinalium et etiam curie nostre camere auditores ac iudices curie marescalli ac per ipsorum et quorumcunque aliorum in Romana curia causas auctoritate apostolica audientium et auditurorum imposterum notarios inviolabiliter observentur.

45. Ut igitur ordinationes et statuta nostra huiusmodi, que perpetuis futuris temporibus duratura censemus, inviolabiliter observentur et ne illa ob memorie labilitatem humane oblivioni dentur et etiam

a) fehlt EO.

ut auditores et notarii prelibati per ordinationum et statutorum eorundem inspectionem assiduam circa eorum observantiam accuratius et vigilantius sint attenti: volumus et statuimus, ut ordinationes et statuta nostra huiusmodi de verbo ad verbum in cancellarie et predicte audientie litterarum nostrarum regestris ex integro conscribantur, quodque singulis annis in kalendis octobris vel prima sequenti audientie die, si festum fuerit die kalendarum ipsarum, ordinationes et statuta huiusmodi legantur solemniter in audientia prelibata, et quod quilibet auditorum et notariorum ipsorum penes se copiam conservet et habeat eorundem. Nulli ergo etc.

XII.

Johann XXII. ordnet den Geschäftsgang und das Gebührenwesen in der päpstlichen Kanzlei.

1331 November 16 (Avignon).

Cod. Paris. 4169 fol. 89′ ff. (E), daraus Cod. Ottobon. lat. 911 (0).
Erler, 1. c. 172 ff. aus E.

Ueberschrift in EO: Anno a nativitate domini et mense quibus supra idem summus pontifex ordinationes infrascriptas, quas circa reformationem officiorum vicecancellarie sancte Romane ecclesie fecerat, per nos Petrum dei gratia episcopum Penestrinum eiusdem vicecancellarie gerentem officium, anno pontificatus sui predicto publicari mandavit. Quarum ordinationum tenor talis est.

Die Berufung bezüglich der Datirung geht auf die Ueberschrift der unmittelbar voranstehenden Bulle,,Ratio iuris". Ist es schon an sich wahrscheinlich, dass die gesammten Neuordnungen der einzelnen Aemter an einem Tage, dem 16. November 1331, veröffentlicht wurden, so erhalten wir für das Publicationsdatum von „Pater familias" noch einen ausdrücklichen Beleg durch die vom 16. November 1331 datirte Bulle ,,Decet et expedit" (s. u. No. XIV), in welcher die Verfügungen über die einzelnen Abtheilungen der päpstlichen Kanzlei und speciell auch die Neuordnung des Gebührenwesens als,,hodie" publicirt bezeichnet werden. Danach ist zu berichtigen, wenn Ottenthal (Mitth, des Instituts f. österr. GF. 9,680) die Bullen „Pater familias" und ,,Qui exacti temporis" als undatirt bezeichnet und eine Circadatirung von 1320-1330 vornimmt.

Der Inhalt der sehr umfangreichen Constitution gliedert sich folgender

massen:

No. 1-12 Allgemeine Bestimmungen über das Amt der Abbreviatoren und Eide; No. 13-115 Abbreviatorentaxe (No. 13-57 litterae de iustitia, No. 58— 115 litterae de gratia); No. 116–127 Allgemeine Verfügungen über die Scriptoren; No. 128-234 Scriptorentaxe; No. 235-239 Bestimmungen über die Registratoren.

Bei den einzelnen Ansätzen der Abbreviatoren- und Scriptorentaxe habe ich gegenseitige Verweisungen beigefügt; bei der Scriptorentaxe citire ich überdies als,,Taxbuch" den von mir in den Mitth. des Instituts f. österr. GF. 13,77 ff. veröffentlichten Liber taxarum cancellariae apostolicae paparum Avinionensium temporibus.

W. Altmann gibt im Neuen Archiv 15,420 Varianten zu dieser Constitution aus dem Cod. A. IV. 20 der Universitätsbibliothek zu Basel. Dieselben entsprechen

einer späteren erweiterten Fassung der Constitution und decken sich in Text und Zusätzen mit dem Avignonesischen Taxbuch. Für die Herstellung des Textes konnten sie daher ausser Betracht bleiben, doch habe ich die sachlichen Abweichungen in den Noten berücksichtigt.

Johannes episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam. Pater familias per viam mandatorum domini incedens et diligens familiam domus sue illi honeste vivendi recteque agendi normam tribuit et modum imponit, quibus regatur et dirigatur salubriter et modeste, in eos qui a recto deviant virgam correctionis exercens, que illis ad medelam proveniat et cautelam prebeat inantea, ne delirent. Nos sane, qui licet immeriti super sancte domus dei familiam ex dispositione sua prelationis officium exercemus, ad officiales nostros ministros et alios operarios cancellarie sancte Romane ecclesie nostre considerationis attente intuitum convertentes officii nostri debito exigente suadentibus quoque quamplurimis rationabilibus causis ad decorem et decus eiusdem cancellarie rei publice honorem et commodum confluentium quoque inter cetera ex cunctis orbis partibus ad sedem apostolicam pro gratiis et iustitia obtinendis alleviationem benignam expeditionem celerem et profectum ac officialium ministrorum et operariorum predictorum attentiorem exercitationem pleniorem informationem et tenatiorem commemorationem statuta et ordinationes, que infra inseruntur particulariter et distincte, auctoritate apostolica edimus et ea precipimus perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari.

1. Statuimus igitur et etiam ordinamus, quod notarii nostri fideles bonos et expertos abbreviatores habeant, qui siquidem suum abbreviationis offitium exerceant ac observent taxationes inferius designatas pro correctione notarum litterarum apostolicarum, quas infra suis vocabulis intelligibiliter nominamus, et quod ultra taxationes ipsas nichil recipiant, etiam si gratis offeratur eisdem.

2. Quod nullus abbreviator, qui ad dictam cancellariam admittitur pro ipsarum examine litterarum, per se vel alium officium procuratoris exerceat nec locum in audientia publica teneat; et si reperiatur contrarium, talis non admittatur deinceps ut abbreviator in hiis, que ad officium cancellarie pertinent, sed ad procurationis officium sit contentus.

3. Quod nullus audeat formare notam, nisi abbreviator per vicecancellarium vel notarium seu quemvis eorum factus existat, simplicibus ac legendis et gratiosis a) aliisque formis communibus de iusticia, que non mutantur, dumtaxat exceptis.

a) grossis EO.

4. Quod nullus abbreviator aliquam notam signet, nisi prius diligenter eam legerit et correxerit nec non clausulas et conclusiones consuetas et debitas apposuerit in eadem, etiam si procuratores hoc voluerint atque petant.

5. Quod si aliqua de litteris simplicibus legendis gratiosis a) et aliis formis communibus, que ut predicitur non mutantur, culpa abbreviatoris, qui notam minus plene correxerit et signarit, fuerit rescribenda: expensis dicti abbreviatoris prefata littera rescribatur. Si vero littere forent de formis aliis, que mutantur, et propter defectum abbreviatorum, qui eas correxerint et signarint, existentem in clausulis et conclusionibus supradictis littere ipse fierent rescribende: predicti abbreviatores id, quod pro nota corrigenda receperint, restituere teneantur, nisi forsan clausule vel conclusiones huiusmodi forent adeo dubie, quod inter alios abbreviatores in cancellaria esset altercatio super illis.

6. Quod abbreviatores qui tenent tam primam generalem quam alias cameras dictorum notariorum, horis consuetis, videlicet ab hora nona usque ad cenam parati reperiantur in hospitiis notariorum eorundem vel prope illa pro expediendis notis et aliis ad suum officium spectantibus exercendis diligenter et celeriter peragendis.

7. Quod abbreviatores, qui pro litteris examinandis et corrigendis ad cancellariam veniunt supradictam, iurare teneantur inter cetera, quod impugnatores litterarum ipsarum non revelabunt partibus nec aliquibus aliis, per quos ad partes ipsas valeat pervenire.

8. Quod abbreviatores in expediendis negotiis partium ad eos provenientium diligentes existant; et si forent impediti infirmitate vel alia de causa, negocia minime recipiant. Quod si receperint huiusmodi negotia, illa, quamprimum eis impedimentum occurret, restituant partibus. Et si reperiantur culpabiles in predictis, circa expensas et damna ipsarum partium vicecancellarii arbitrio puniantur.

9. Quod pro notarum vel litterarum signo nichil recipiatur a notariis vel abbreviatoribus supradictis.

10. Quod pro portandis litteris de cameris notariorum ad correctoriam vel de correctoria ad cancellariam nichil exigatur vel recipiatur a procurantibus expeditionem huiusmodi litterarum, etiam si gratis eis

a) grossis EO.

3., 5. Die Emendation von gratiosis aus grossis war durch den Sinn der beiden Sätze bedingt. Gemeint sind die forme gratiose des Kanzleibuchs gegenüber den im Formelbuch der audientia contradictarum enthaltenen forme de iustitia. Unter den forme que mutantur (No. 5) sind die Beneficialbullen mit allen ihren Abarten verstanden, bei denen die Clauseln und Schlussformeln je nach der Signatur der Suppliken und den Kanzleiregeln wechseln. Vgl. Bresslau, U. L. 1,238 A. 3.

« AnteriorContinuar »