N° 102. Erzbischof Meginher von Trier untergiebt das von ihm wieder herge stellte Kloster St. Thomas bei Andernach dem Abte zu Sprins girsbach. 1129. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Nosse uolumus omnium tam presentium quam futurorum industriam quod ego Megenherus sancte Treuerensis ecclesie humilis minister pro remedio anime mee monasterium beate Marie foris murum Andernaci sitam antiquitate et negligentia destructum sancte Marie Spren girsbacensi subjeci. atque ad possidendum libere delegavi. dilectoque fratri Richardo ejusdem loci preposito ejusque successoribus regendum commisi ea uidelicet conditione ut restaurata ecclesia congregationem sororum spiritualiter et secundum regulam beati Augustini uiuentium ibi institueret Porro quia omnem ordinem et professionem incuria et negligentia torpere et ad defectum tendere uidemus placuit Deo auxiliante omnibus modis prouidere ne vigor discipline et tenor regularis ibidem pessundetur et bona plantatio uitietur Igitur statuendo firmauimus / et firmando statuimus ut postquam predicte Deo dicate femine semel ad contubernium et sanctam societatem aliarum admisse fuerint et quasi castris diuinis associate egrediendi postmodum claustrum suum nullam licentiam habeant ne inimicus exinde aliquod argumentum seductionis inueniat nisi forte propter exemplum regularis uite communi consilio ad aliam cellam in qua sub eadem districtione uiuant transire jubeantur. atque ut ibi occasio omnis, leuitatis et peccati amputetur nulli persone religiose uel seculari cellam earum ingredi li ceat nisi ad uisitationem infirmarum. religiosis ad hoc deputatis uel ad exequias morientium procurandas et funera efferenda seu cum necessitas exigit ad edificia reparanda. Item quia in omnibus rebus modus tenendus est centenarium numerum predicte sorores non excedant. Et ut hujus donationis seu delegationis nostre auctoritas firnia atque stabilis omni tempore habeatur hanc paginam inde conscribi et sigillo nostro signari fecimus quatenus siquis prauo ingenio aliquid ex supradictis immutare tentauerit anathema sit. Hujus rei testes sunt Godefridus prepositus majoris ecclesie, Rudolphus prepositus sancti Paulini . Canonici. Widego. Eberhardus. Wehelo. Giselbertus. liberi. Mefridus de Widhe Gerhardus de Hostade Luipoldus de Erenbreitstein. Ministeriales Ludovicus prefectus vrbis. Ludovicus de Couerna. Henricus Hermannus. eiues Andernacenses. Engelbertus. Burchardus. Conradus. Richwinus Adelbertus. Bado. Bertolfus. • Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCXXVIIIj Indictione vij anno domni Lotharii regis Romanorum v anno uero quo nos diuina clementia ad sedem presulatus prouexerat IIj. N° 103. Erzbischof Meginher von Trier beurkundet das von seinem Dheim, dem Propst Rampert, durch Schenkung des Hoses zu Siegendorf, in der Domkirche zu Trier, unter seinem Vorfahrer dem Erzbis schofe Bruno gestiftete Anniversarium. 1129. In nomine sancte et induidue trinitatis ego Meginerus Dei misericordia Treuirorum archiepiscopus. Notum facio omnibus ad celestem patriam suspirantibus quod auunculus meus beate memorie Rambertus prepositus furorem et iram domini quam Dauid sic insinuat. domine ne in furore tuo arguas me . neque in ira tua corripias me declinare cupiens. quam plurium Christi fidelium orationibus per confessionem et elemosinam se commendauit. ad ultimum ut eternam sui et parentum suorum memoriam faceret bonum in Sigendorf quod ad hoc comparauerat fratribus suis Deo et sancte Marie et sancto Petro Treuirensis ecclesie seruientibus hac ratione et conditione tradidit ut in die anniuersarii sui refectionis caritatem inde accipiant. Hoc bono et uinea decem marcarum et aliis crebris largicionibus tandem antecessorem meum sancte memorie Brunonem archipresulem et fratres sibi in omnibus beniuolos in hanc deuotionem deduxit ut uno ore omnes firmissime promitterent in anniuersario ejus quot annis factum iri pulsatione campanarum majoris domus que usque in illum diem solis pontificibus in anniuersario eorum pulsabantur Custodibus ergo ut ipsi uigilantiores et sine murmure habeant curam prefate celebrationis dimidia situla uini et fratribus post uigilias situla uini. preter sequentis diei plenam refectionem deputata est. Et ut hec que ipse constituit et que a predecessore meo et fratribus promissa sunt rata et inconuulsa permaneant. hanc nostre confirmationis cartam sigillo nostro insigniri et banno confirmari placuit ut siquis uiolentia uel inuidia minorare uel mutare presumpserit. anathema Maranatha perpetualiter incurrat. Data Treuiris VI nonas Mai anno dominice incarnationis. MCXXVIIIj. anno autem mee ordinationis 11 in capitulo presentibus uniuersis fratribus. Eadem etiam hora statutum est ut omnium qui nobis bona pro animabus suis contulerunt anniuersaria cum uigiliis et missis et campanis sancte Marie. in ecclesia ejus celebremus. et in fine commendationem anime. (Sig. 18.) N° 104. Bestätigungs, Bulle des Pabstes Innozens II. für das St. Cassiusstift zu Bonn. 1131. 31. März. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis • • • filiis Gerardo preposito et Gerardo decano. ceterisque Bunnensis ecclesie fratribus eorumque successoribus in perpetuum. quotiens illud a nobis petitur quod rationi pertinere cognoscitur. animo nos decet libenti concedere et congruum impertiri suffragium ut fidelis deuotio celerem sortiatur effectum Eapropter dilecti in domino filii uestris justis postulationibus annuentes Bunnensem ecclesiam in qua diuino uacatis seruitio sub beati Petri. atque apostolice sedis protectione suscipimus. et scripti nostri pagina communimus. statuentes ut quascunque possessiones. quecunque bona in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum. liberalitate principum . oblatione fidelium rationabiliter poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis nominibus duximus annotanda. duas uidelicet ourtes in Bunna cum parte decimarum. Reida .cur curtim. et ecclesiam cum tota decima. curtim Lomere. et ecclesiam cum tota decima. Waleuelt curtim. curtim Dattenuelt. et ecclesiam cum tota decima. Curtim Berenbach et ecclesiam cum tota decima. curtim Aldenkirchen et ecclesiam cum capellis. et decimis ad eas pertinentibus. curtim Wila et ecclesiam cum tota decima. curtim Limorstorp. et ecclesiam cum tota decima tim Mecdenheim et ecclesiam cum tota decima curtim Mehtestorp. et ecclesiam Lezzenich cum capellis. et decimis ad eam pertinentibus. curtim Gudenesberg. et ecclesiam Rinmigestorp cum circum adjacentibus capellis. et decimis suis. curtim Vekenestorp. curtim Ruzenthorp. curtim ad sanctum Paulum. ecclesiam sancti Martini in Bunna cum tota decima sua. ecclesiam Mucha cum tota decima. ecclesiam Waltprugele cum tota decima. ecclesiam Nuenbret cum tota decima clesiam Liuuenskeit • ec cum tota decima. ecclesiam Harnne cum tota decima. ecclesiam Herchlingen cum tota decima. ecclesiam Frisenhagen cum decima. ecclesiam Moresbach cum parte decime. Winterskeit. partem ecclesie et partem decime ecclesiam Ruoprehtrothe. cum tota decima. ecclesiam Okenrode cum tota de cima ecclesiana Stildorp cum tota decima circa Grasaph. et infra. de sexaginta octo uillis omnes decimas medietatem ecclesie Geistingen cum dimidietate decime totius parrochie. Wintere minori. ecclesiam cum tota decima. UVadenheim ecclesiam cum tota decima. Frankin. ecclesiam cum decimis. Calewilere ecclesiam cum decimis. Aeuerstorp. ecclesiam cum tota decima. Entenich. ecclesiam cum tota decima. Rindorp. ecclesie partem cum parte decime. Wisebenne. ecclesiam cum tota de |