gulariter substituendis in perpetuum. Ad hoc in apostolice sedis specula disponente domino constituti esse conspicimur. ut religiosas diligamus personas et ne loca eorum prauorum hominum agitentur incursibus. tuitione propitia defensare. quatinus sic diuina disponente clementia patres uocamur in nomine. ita nichilominus con:probemur in opere. Eapropter dilecte in domino fili Gisleberte abbas tuis et fratrum tuorum justis postulationibus annuentes Lacense monasterium cui auctore domino presidis sub apostolice sedis tutela ac protectione suscipimus atque presentis scripti pagina communimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus in eodem loco secundum beati Benedicti regulam et normam Cluniacensis monasterii futuris perpetuis temporibus inuiolabiliter conseruetur. Nullı etiam facul .. tas sit . post factam apud uos professionem. absque abbatis et fratrum licentia majoris uel minoris religionis optentu ad locum alium transmigrare. discedentem uero nullus abbas uel alius quilibet audeat retinere. Prohibemus insuper et sub pena honoris tibi tuisque successoribus interdicimus bona monasterii alicui in beneficium tradere et ea que pro communi utilitate uobis concessa sunt aliis usibus applicare. sed et nec alicui fas sit in eodem monasterio uel circa ipsum aliquando habitare. uel domum ad habitandum construere • еxсерtis monachis ipsius loci seruitio deputatis uel in antea deputandis. Obeunte uero te nunc ejusdem loci abbate. uel tuorum quolibet successorum nullus inibi qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur nisi quem fratres communi consensu uel pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam de eo et dem collegio. uel de alieno siquod absit inter eos idoneus repertus non fuerit. preuiderint eligendum. Sane Chrisma. oleum sacrum consecrationes altarium. uel basilicarum. ordinationes monachorum. uel clericorum qui ad sacros ordines fuerint promouendi a dyocesano suscipiatis episcopo. siquidem catholicus fuerit gratiam sedis apostolice habuerit. et si ea gratis. et absque prauitate aliqua uoluerit exhibere. Alioquin catholicum quem malueritis adeatis antistitem. qui nimirum nostra fultus auctoritate. quod postulatur indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus ut eorum qui se illic sepeliri deliberauerint deuotioni et extreme uoluntati . nisi forte excommunicati sint. nullus obsistat saluo jure matricis ecclesie. Missas uero publicas uel stationes in ipso monasterio sine abbatis et fratrum uoluntate ab episcopis minime celebrentur ne in seruorum Dei reccssibus popularibus occasio prebeatur ulla conuentibus Adjicimus etiam ut pro communi parrochie interdicto. monasterium ipsum a diuinis non uacet officiis. sed in eo januis clausis et exclusis excommunicatis et interdictis debita omnipotenti Deo persoluantur officia. Porro aduocatus ejusdem monasterii. qui pro tempore fuerit extra constitutionem et scriptum Henrici et Sigefridi comitum palatinorum et fundatorum ipsius loci. nichil in eodem loco presumat. Qui etiam siquod absit inutilis apparuerit. eundem uobis liceat amouere et alium substituere. Statuimus etiam ut quascunque possessiones. quecunque bona idem monasterium in presentiarum juste et legitime possidet. aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum. uel principum . oblatione fidelium seu aliis justis modis auxiliante Deo poterit adipisci uobis in per petuum presenti priuilegio confirmata et illibata consistant. In quibus hec propriis vocabulis duximus exprimenda. Inprimis ipsum locum qui Lacus uocatur in quo idem cenobium a prefato Henrico nobili palatino comite et Athelheide uxore sua precipue constat esse constructum liberum ab omni jure et potestate seculari. Ecclesiam sancti Dyonisii in Croth. uillam insuper nomine Bella. Reida. Alchena. Willeberge. Croth. Beytendorp cum suis omnibus pertinentiis a predicto Hentico uobis dono collatum quatuor mansos in Croth et Meylem in Brabant ex dono Sygefridi platini comitis. (1) Unum mansum in Croth. a nob'li uiro Guilielmo palatino Comite et matre ejus Gertrude (2) consentiente Roberto milite. qui illum ab ipsis in feudum habuerat. uobis donatum. Allodium in Mosella quod Neuim dicitur cum suis appendiciis quod Bertramnus abbas sancti Arnulfi Metensis cum consensu uenerabilis fratris nostri Stephani ipsius ciuitatis episcopi. atque capituli sui uestro cenobio congruo pretio uendidit. pro quo aliud sue ecclesie commodius predium noscitur acquisisse. Allodium in Euernaco. a Johanne milite et ejus vxore Metilde uobis donatum Vineas in Winningin et in Leia. ab Hynge aliisque fidelibus uobis collatas. In Andernaco . in Ludenstorp.in Hamersten a recolende memorie Friderico Coloniensi archiepiscopo uobis collatas. Predium in Wadenhem ab (1) Vergleiche beide Stiftungs-Urkunden, der Abtei Laach, vom Jahre 1093 und 1112. (2) Wilhelm war ein Sohn des zweiten Laacher Stifters, des Pfalzgrafen Siegfried. und dessen Gemahlin Gertrud. Embricone donatum. Curtim Budenarde ab Henrico et suis fratribus • et a Warnero et fratribus ejus uobis donatam. Agros et uineas quas in Luzinc et in Menedich. Allodium in Pomero a Roberto milite uobis donatum Curtim Hardenhaga cum mancipiis et forestis a Meingodo Ernesto et Erlewino uobis donatam. Mansum in Aldendrop. ab Alberto donatum. Item allodium in Glensa ex elemosina Folcoldi. Mansum in Wassenaco ex dono Embriconis militis. In Werchenrede duos mansos ex elemosina Hermanni Comitis. Vineas in Cuchema et mansum in Wilre ex dono Theoderici. Vineas in Mudhena. Mansum a Rudolfo milite donatum dimidium mansum et dimidiam partem Lacus a Gerardo Comite donatum. (3) Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre. uel ablatas re (3) Gerhard war ein Graf von Hochstaden, wovon das alte Laacher Nekrolog sagt: 11 non. July obiit Gerhardus comes de Hostade qui contulit dimidietatem Laci ecclesiae nostrae donationem confirmavit Innocentius II. papa. x. kal. aprilis. Mcxxxvij. Die ganze Laacher Ges gend mit dem ganzen See war noch im zehnten Jahrhuns dert eine Besißung der Voreltern der Grafen von Ahr und Hochstaden. Die Hälfte dieser Gegend und des Sees brachte Gräfin Mechtild von Ahr-Hochstaben ihrem Gemahl dem Pfalzgrafen Heinrich I. von Aachen 1045 - 61 als Mits gabe zu, von dem sie dann an seinen Sohn Heinrich II, und von diesem an die von ihm gestiftete Abtei Laach kam. Die andere Hälfte des Sees blieb bei den Grafen von Ahr-Hochstaden, bis Graf Gerhard dieselbe, nach dem Zeug, nif des Pabstes Innozens II., ebenfalls besagter Abtei schenkte. Schenkungs- Jahr und Urkunde sind unbekannt. 1 rex tinere. minuere aut aliquibus uexationibus fatigare. sed omnia integra conseruentur uestris ac pauperum usibus profutura. Siquis igitur in posterum archiepiscopus. episcopus uel cujuslibet ordinis princeps seu quelibet ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit. secundo tercioue commonita. si non congrue satisfecerit potestatis. honorisque sui dignitate careat . reamque se diuino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eideni loco sua jura seruantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inueniant Amen Amen. Amen. • Ego Innocentius catholice ecclesie epis- Ego Conradus Sabinensis episcopus. lo sancte Crucis in Jerusalem. Ego Lucas presbiter cardinalis titulo S. Ego Crisogonus presbiter cardinalis ti- Datum Laterani per manum Tioterici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et Cancellarii x. kl. aprilis. Indictione ij. In |