: carnationis dominice anno MCXXXVIIj. pontificatus domini Innocentii pape ij. anno xmo.. N° 121. Erzbischof Albero von Trier nennet die Besibungen des von seinem In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Adalbero Dei gratia Treuirorum archiepiscopus apostolice se. dis legatus. Uniuersis in Christo fidelibus salutem. Quoniam uota et instituta fidelium ecclesie firmius corrobanda sunt munimentis officii nostri debitum exequi cupientes quod pie memorie predecessor noster domnus Megenherus cum Richardo Springiersbacensi abbate de ecclesia sancte Marie Andernaci iustituit et ordinauit sicut in priuilegio ipsius archiepiscopi continetur. (1) nos quoque confirmamus et in perpetuum stabilimus. Verum ne de possessionibus ejusdem ecclesie et ecclesie Sprengirsbacensis quam sue reformationis auctricem ac regularis institutionis magistram omni tempore debet recognoscere. aliqua aliquando suboriatur disceptatio. bona illa que predictus abbas Richardus et ecclesia sua illi ecclesie sancte Marie ac perpetue virgini tanquam filie et ei jura subjectionis et obedientie servatura perpetua traditione contulerunt omnium presentium ac futurorum industriam nosse uolumus. ideoque in hac nostre auctoritatis chartula subscribere necessarium duximus. Ecclesia illa sancte Marie Andernaci ad usum suorum ibi Deo seruientium agros uineas et quidquid in Andernaco. Ludesdorf. Mesenheim (1) Vergleiche Urkunde vom Jahr 1129. Cahe et Bermudesheim. Kerig. abbas et fratres Sprengirsbacenses habuerunt nunc et in postmodum firma et inconcussa possessione tenebit. Preterea quidquid bonorum ex deuotione fidelium uel liberalitate principum eidem ecclesie Andernacensi jam collatum est uel de cetero collatum fuerit ut secura pace possideat nostra auc toritate firmamus. Et quia quidquid modum egreditur ad uitium inclinat ideo decreuimus ut ancille Dei in predicto monasterio degentes centenarium numerum non egrediantur. (2) Ut in hoc numero discretione seruata omnis inconuenientia declinetur hanc paginam inde conscribi et sigillo nostro signari fecimus quatenus siquis prauo ingenio aliquid ex supradictis immutare tentauerit anathema sit. Hujus rei testes sunt Virdunensis episcopus Adalbero. Wibaldus Stabulensis abbas. Bertoldus abbas sancti Eucharii. Persone quoque majoris ecclesie Godefridus prepositus. Folmarus decanus. Winricus magister scholarum. Everhardus cantor Laici liberi. Fridericus Comes de Vienna Godefridus de Asche. Gerlacus de Isenburg et frater ejus Remboldus. Ministeriales Ludovicus urbis prefectus. Hermannus de Ehrenbreitstein. Engelbertus et Fridericus frater ejus Treuirenses. Acta sunt hec Treuiris anno dominice incarnationis millesimo centesimo trigesimo octauo. Epacta vij. concurrente v. indictione xv. anno domni Conradi Romanorum Regis I. pontificatus uero nostri anno vij. (2) Auch fürs Kloster Stuben hatte Albero 1137 festgesekt, daß sich die Zahl der Klosterfrauen nicht über 100 erstres den sollte. Ego Adalbero Dei gratia Treuirorum humilis minister et seruus apostolice sedis legatus subscripsi. Erzbischof Arnold von Cön beurkundet den Schieds, Spruch mehrerer Bischöfe, daß die Pröbste von Bonn und Xanten als Archidiacos new den Rang vor jenen von St. Gereon in Cöln haben. - 1138. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Arnoldus diuiua fauente clementia Coloniensis archiepiscopus. Aliter pax ecclesie stare non potest nisi unusquisque frater sui prioratus locum ordinemque cognoscat et eo contentus intra propriam mensuram se contineat. Hanc igitur rationem attendentes et unicuique sibi debitum locum et ordinem in ecclesia seruare cupientes scire uolumus tam presentes quam futuros cunctos ecclesie prelatos et subditos qualiter unius disceptationis scrupulum usque ad nostra tempora indiscussum justo judicio terminauimus. Erat nimirum inter fratres antiqua et interminata questio eo quod prepositus sancti Geronis aduersus Bunnensem et Xantensem prepositum de prioratus sui ordine et loco semper disceptaret. tanquam ipse superiorem eis locum in choro sancti Petri et in publicis processionibus ac conuentibus habere deberet econtra illis se superiorem habituros locum viua ratione affirmantibus. Ex qua disceptatione simultates et odia nascitura timuimus. nisi rem juste terminaremus. vtrius igitur partis petitione predictis prepositis die et loco prefixo. audientiam dedimus. Dato itaque utrique parti prolocutore erunt venerabiles fratres Gerardus Bunnensis asseru et He rimannus Xantensis prepositus. ob hoc superiorem lo cum sibi deberi quia ecclesie nostre archidiaconi essent et illis eccl siis presiderent. quibus archidiaconatus a prima consitutione adjuncti essent et quia in generali synodo. et ceteris publicis conuentibus a latere nostro residerent et ad tractanda siue inuenienda seu promulganda judicia post reliquos archidiaconos nostros primi essent. Econtra fr. Bruno sancti Gereonis prepositus dixit. quod ob hoc superior locus sibi deberetur. quia sui predecessores eum eatenus habuissent. Quod tamen reliquus clerus non fatebatur. Nam etsi ipse et sui predecessores aliquando superiorem locum occupassent tamen semper res in lite permansit. Deinde cum utraque pars juxta tenorem utrarumque rationum judicium expeteret à venerabili fratre nostro Arnoldo majoris ecclesie preposito judicium quesiuimus. Quo inducias postulante. adhuc sub judicio pendente negocio ne quod temerarium judicium precipitaretur. venerabilem dominum Tietwinum sancte Rufine episcopum qui tunc Colonie fuit. ad hanc causam acciuimus et dominum Alberonem Leodiensem episcopum . Andream Trajectensem episcopum . Wernerum Monasteriensem episcopum . Vdonem Osenbrugensem episcopum. Embriconem Werzeburgensem episcopum . Nicolaum Cameracensem episcopum quibus rei geste ordinem diximus et quid eis de judicio uideretur interrogauimus. Hi uero auditis utrobique rationibus secundum judicium et consuetudinem omnium aliarum ecclesiarum adjudicauerunt archidiaconis superiorem ubique Iocum. Judicium igitur datum hoc modo. et in nostra presentia a venerabilibus episcopis et clero appro batum. auctoritate sancti Petri et nostra uenerabili Gerardo Bunnensi preposito. Herimanno Xantensi pre. posito et eorum successoribus et eorum ecclesiis in perpetuum confirmamus et sub anathemate interdicimus ne `aliqua in posterum persona reuocet ad litem quod semel judiciario ordine debitum accepit finem. Et ut inconcussum judicium permaneat. presentera paginam sigillo nostro signare et testes ejus rei subternotare curauimus. Quorum hec nomina sunt. Albero Leodiensis episcopus. Andreas Trajectensis episcopus. Wernerus Monasteriensis episcopus. Vdo Osen. brugensis episcopus. Embriko Werzeburgensis episcopus. Nicolaus Cameracensis episcopus Arnoldus majoris ecclesie prepositus. Walterus decanus. Gerardus abbas sancti Pantaleonis. Willelmus abbas sancti Martini. Rudolfus Tuiciensis abbas. Cuno Sigebergensis abbas. Tiedericus Campensis abbas. Tiebaldus sancti Seuerini prepositus. Berno sancti Kuniberti prepositus. Berengerus sancti Andree prepositus. Tiedericus sanctorum Apostolorum prepositus. Willelmus sancte Marie prepositus. Godefridus subdecanus. Sigebodo cantor. Obertus scolasticus et totus sancti Petri conuentus cum reliquis aliarum ecclesiarum prioribus. de sancto Gereone Ruberto decano. de sancto Seuerino Alberone decano. de sanctis Apostolis Arnoldo decano. de sancto Cuniberto Volkoldo decano. de sancto Andrea Godescalco decano. de sancta Maria in gradibus Volewino decano. de sancto Georgio Tiederico decano. Acta sunt Colonie anno dominice Incarnationis MCXXXVIIj Indictione 1. regnante Cunrado secundo anno regni ejusį. |