Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

litigium felicis memorie predecessor noster Arnoldus archiepiscopus diffinitiua sententia diremit qui prefixo die et loco.. dato etiam cause patrono. utrique parti ad defensiones canonicas liberam facultatem concessit. Accepto itaque prolocutore venerabiles fratres Gerardus Bunnensis. Herimannus Xantensis prepositus ob hoc asserebant superiorem sibi deberi locum quoniam in ecclesia Coloniensi archidiaconatus fungerentur officio et illis ecclesiis presiderent. quibus archidiaconatus a prima fundatione adjuncti sunt et quia in generali synodo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

et ceteris publicis conuentibus ad tractanda negotia et ad inuenienda et pronuntianda judicia. collaterales assessores archiepiscopi essent. Econtra frater Bruno prepositus sancti Gereonis. nichil aliud rationis pretendit. nisi quod sui predecessores superiorem illis locum eatenus habuissent. quod tamen testimonio probare nequiuit. reliquus enim clerus rem semper in lite fuisse et eousque permansisse testatus est. Auditis itaque utriusque partis assertionibus a domno archiepiscopo judicium a nobis quesitum est eo quod tunc temporis majoris ecclesie prepositus essem. Ad hujus autem rei inspectionem sollertissimi indagatores ueritatis adhibiti sunt Tietwinus scilicet sancte Rufine uenerabilis episcopus sancte Romane sedis legatus. Andreas Trajectensis. Wernerus Monasteriensis et Vdo Osembruggensis et Embrecho Werceburgensis. Nicolaus Cameracensis episcopus quorum quidam casu ad nos uenerant quidam ad hujus negotii expediendam difficultatem accersiti fuerant. Hi uero auditis utrobique rationibus. secundum ritum et justitiam omnium ecclesiarum adjudicauerunt archidiaconis ubique superio

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

rem locum. illud nimirum attendentes. quod illos ceteris prelatis localiter inferiores esse fas non sit • quos episcopis suis proximum habere gradum spiritalis cure sublimitas facit. Tali igitur modo judicium per nos promulgatum et uenerabilium episcoporum et totius cleri consensu approbatum. domnus archiepiscopus sue confirmationis fine consummauit et uenerabili Bunnensi preposito et Xantensi et eorum successoribus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

et ecclesiis locum superiorem adjudicatum addicens in perpetuum stabiliuit (1). Post cujus discessum cum in sedem pontificalem diuina deputaremur clementia predictus uenerabilis Bunnensis prepositus a sancte Romane sedis cardinalibus Bernardo presbitero et cardinali sancti Clementis et Gregorio diacono et cardinali sancti Angeli sancte Romane ecclesie legatis. qui tunc Galliarum legatione fungebantur. accepta nichilominus ejusdem negotii confirmatione. in presentia eorundem cardinalium a nobis tanquam extremam manum confirmationis expetiit. magnum sue cause munimentum fore astruens si ea que nostris judiciis aliquando obtinuit nostris quoque presidiis eadem perpetuata conseruet Hujus igitur deuotissimis precibus inclinati tum propter justitie debitum tum propter antecessoris nostri imitabile uestigium. prefato fratri uenerabili Bunnensi preposito et Xantensi et omnibus eorum successoribus et ecclesiis locum superiorem per nos adjudicatum auctoritate beati Petri et nostra in perpetuum confirmamus et sub anathemate interdicimus ne quisquam postmodum in litem reuocare presumat. quod irrefra

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Siehe Urkunde des Erzbischofs Arnold von Cöln, vom I. 1138, Nr. 122, . 249.

[ocr errors]
[ocr errors]

gabili ordine justicie terminatum constat. Et ut hee rata et. inconcussa permaneant. presentis scripti monimenta sigillo nostro signata in posterum relinquimus et testes ejusdem confirmationis assignare curauimus. Acta sunt hec in facie tocius ecclesie anno dominice incarnationis millesimo C. LIIJ. indictione XIIj. presente Gerardo Bunnense preposito et Theobaldo Xantense preposito. Et ad confirmandam hanc veritatem annotati sunt testes. Walterus majoris ecclesie prepositus. Albertus majoris ecclesie decanus. Herimannus prepositus ecclesie sancti Seuerini. Johannes prepositus ecclesie sancti Cuniberti. Lodewicus prepositus ecclesie sanctorum Apostolorum. Arnoldus prepositus ecclesie sancti Andree. Fridericus prepositus ecclesie sancti Georgii Gerardus prepositus ecclesie sancte Marie. Wolbero abbas ecclesie sancti Pantaleonis. Gerlacus abbas Tuiciensis. Nicolaus abbas Sigebergensis Adelardus abbas ecclesie sancti Martini. Geldolfus abbas Brunwillarensis. Euerwinus abbas Gladebacensis et decani et canonici predictarum ecclesiarum.

No 158.

Erzbischof Hillin von Trier bestätiger dem Kloster auf dem Beatuss berge, bei Koblenz, die Kirche daselbst, mit dem Umfange des Bers ges, den Wald Kammerforst und den Bergweingarten. - 1153.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Hillinus Dei gratia Treuirorum humilis minister et seruus. tam presentibus quam futuris. in perpetuum. Quoniam beati pacifici filii Dei uocantur ex injuncto nobis offideliter debemus laborare quatinus ut ad id quod promittitur. feliciter ualeamus peruenire. Paupe

ficio

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

res igitur Christi qui nobis commissi sunt et maxime cenobite sunt nobis fouendi ut in tranquillitate uere pacis Deum pro suis. deinde pro nostris possint exorare delictis. Hac igitur ratione eorum astricti negotiis dilecto filio nostro Reingero abbati de monte sancti Beati et fratribus cum eo ibidem Deo famulantibus confirmamus ecclesiam in monte sitam cum ambitu ipsius montis (1) designato fideliter a nobis et a ciuibus Confluentinis remouentes et in pace transformantes calumpniam a fratribus sancti Castoris. qui prius receperant montem. Confirmamus etiam uobis capellam cum appendiciis. saluo tamen per omnia jure ecclesie beati Castoris. scilicet in decima et in quadam vinea que pro concambio montis aput Wissam predictis fratribus est concessa. Confirmamus etiam uobis siluam que Cameruorst dicitur et vineam que dicitur Berchwingart et quicquid uobis dedit predecessor meus fe

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Nach Browers Bericht in annal. Trevir. pag. 365, foll auf diesem Berge in ältern Zeiten, eine Martyrerkirche ges standen haben, welche Erzbischof Mile von Trier zerstören lief. Erzbischof Poppo versekte ums I. 1018, aus der St. Marienkirche bei Trier, auf diesen Berg, die Gebeine des heiligen Beatus, und von dieser Zeit erhielt der Berg den Namen Beatusberg. Dem hier bestandenen Klos ster, hatte schon Erzbischof Albero Schenkungen gemacht, die sein Nachfolger Hillin, in gegenwärtiger Urkunde, nicht nur bestätigte, sondern deren er noch mehrere, mit Eins stimmung der Koblenzer Bürgerschaft, hinzufügte. Erzbis schof Balduin von Trier schuf dieses Kloster im I. 1314 in ein Collegiatstift um, und räumte es hernach, im Jahr 1331, den Karthäusern ein, die dort bis in die neuesten Zeiten wohnten.

[ocr errors]

licis memorie Albero archiepiscopus. Preter hec omnia quicquid deuotione fidelium. Deo auxiliante poteritis adipisci. uobis confirmamus ut nullus uobis calumpniam. nullus temerario ausu inferat injuriam. Siquis autem contra hanc nostre confirmationis ierit paginam. auctoritate Dei et apostolorum Petri et Pauli et nostra anathematis incurrat sententiam. Hujus rei testes sunt Randulfus abbas de Claustro. Bertolfus abbas de sancto Euchario. Richardus abbas de Sprenkirsbach. Bubo prepositus de sancto Castore et Godescalcus ibidem decanus. Conradus prepositus de sancto Paulino. Rubertus prepositus de Palcele Baldricus prepositus de sancto Symeone. liberi. Reynboldus de Ysenburch Vdo de Brubach. Leubolt de Castro. Wilhelmus de Castro. Conradus de Confluentia. Walterus. Hermannus et Boimunt. Acta autem sunt ista anno incarnationis domini M. C. LIIj. indictione 1. regnante Friderico rege Romanorum augusto II, anno regni sui.

[ocr errors]
[ocr errors]

N° 159.

[ocr errors]

Die heilige Kreuzkirche zu Lüttich verkauft dem St. Cassiusstift zu Bonn, zum Behuf des Hospitals, ihr Gut zu Unkelbach, in der Pfarrei Remagen.

1153.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis, Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus qualiter ecclesia sancte Crucis in Leodio allodium quod est in parrocia Rinmage. in uilla que dicitur Unkelbach. quod antiqua et legitima possessione tenuerat eo quod nullam ex eo haberet utilitatem et ut pretio ex eo accepto utilius compararet. Bunnensi ecclesie uendidit. uenditumque eidem tradidit per manum domini Heinrici

[ocr errors]

.

« AnteriorContinuar »