Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ficere et dei cupientes ecclesiam honorare tamen aliquando ex conditionis humane fragilitate contingit quod quidam ex ipsis excedunt in casibus in quibus excommunicationis sententiam et notam irregularitatis incurrunt. quare nobis supplicatione humili postulastis ut cum viri contemplationi dediti sint, in religionis favore a discursibus cohibendi ac propter viarum pericula eisdem fratribus ad nostram et diocesanorum presentiam impediatur accessus super hoc providere de benignitate solita curaremus. Nos itaque pie volentes quod vestra devotio in hiis que digne possumus sedem apostolicam repperisse gaudeat gratiosam ut singuli vestrum in provinciis sibi commissis predictis fratribus constitutis ibidem absolvere ac dispensatione indigentibus sive priusquam ordinem intraverint sive postea in casibus excesserint memoratis de consilio discretorum fratrum vestrorum qui litterati sint et deum timentes impartiri valeant absolutionis beneficium et dispensare cum eis juxta formam archiepiscopis et episcopis super hoc ab apostolica sede traditam vobis auctoritate presentium concedimus facultatem nisi adeo gravis fuerit et enormis excessus quod merito sint ad sedem apostolicam destinandi. nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani tertio Kalendas Novembris, pontificatus nostri anno primo.

7.

Pave Innocentius IV tillader Minoriter ordenens Minister og Brödre under almindeligt Interdikt at holde Gudstjeneste i sine Kirker for lukkede Döre, uden Klokkeringning og med dæmpet Stemme samt med Udelukkelse af dem, der ere under Ban eller Interdikt.

Indtaget i Vidisse af 1247 nedenfor (Msscr. Barth. III (D) S. 34).

20 Novbr. 1243. Rom (Lateran).

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis ministro et fratribus ordinis fratrum Minorum salutem et apostolicam benedictionem. Devocionis vestre precibus inclinati ut tempore generalis interdicti non pulsatis campanis excommunicatis et interdictis exclusis januis clausis et submissa voce in ecclesiis vestris divina possitis officia celebrare auctoritate vobis presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum

ejus se noverit incursurum. Datum Laterani xij Kal: Decembris pontificatus nostri anno primo.

8.

Pave Innocentius IV tillader Minoriterordenens Minister og Brödre, der have forpligtet sig til den yderste Fattigdom, baade at opholde sig i Lande, der tilhōre bansatte, og paa Reisen derigjennem at bede om og modtage det nödvendige til Livsophold.

Indtaget i Vidisse af 1247 nedenfor (Msscr. Barth. III (D) S. 35).

20 Novbr. 1243.

Rom (Lateran).

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis generali ministro et universis fratribus ordinis fratrum Minorum presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Vobis extremam patientibus pro Christi nomine paupertatem digne conceditur ab apostolice sedis gratia per quod et necessitati vestre consulitur et benefactoribus vestris salutis meritum procuratur. Hinc est quod nos quorum deposcit officium justis annuerit desideriis devotorum vestre precibus humanitatis inducti ut vos qui exhortationis pio studio bonos ad potiora dirigitis et errantes in rectitudinis semitam laudabiliter revocatis, in excommunicatorum terris libere commorari et ab eis tunc et etiam quando vos per ipsas transire contingit necessaria vite deposcere ac recipere valeatis, vobis auctoritate presentium concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani xij Kal: Decembris pontificatus nostri anno primo.

9.

Pave Innocentius IV tilstaar Minoriterordenen af Hensyn til dem, der söge at modarbeide den, den Begunstigelse, at Pavebreve, der ikke udtrykkelig nævne Ordenen eller nærværende Indulgents, ikke skulle ansees at gjælde

samme.

Efter Afskr. i Barth. III (D) S. 26 af Vidisse, dat. 15 Oktbr. 1500.

22 Decbr. 1243.

Rom (Lateran).

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis ge

nerali ministro et universis fratribus ordinis fratrum Minorum salutem

et apostolicam benedictionem. Cum jam per ejus gratiam qui que mundus abhominatur assumit vestri titulus ordinis adeo sit insignis quod vix creditur ab hiis qui contra vos litteras impetrant sine malitia sub

ticeri nos et illorum obviare fraudibus et vestram innocentiam favorabiliter confovere volentes auctoritate vobis presentium indulgemus ut nequeatis per litteras apostolicas conveniri que de hac indulgentia et vestro non fecerint ordine mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani xj.° Kal: Januarij pontificatus nostri anno primo.

Pave Innocentius IV forbyder, for at undgaa Splittelser og Strid, under Bans Straf Prædikebrödrene at optage Minoriter og disse at optage Prædikebrödre i sin Orden uden vedkommende overordnedes Samtykke.

Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 26-28 af en Afskr., dat. 15 Oktbr 1500. (Det til Minoriterne rettede Brev er trykt i Waddings Annal. Minor. III. p. 435-36 og Dipl. Svec. I. No. 312, hvorfra Varianterne).

10.

21 April 1244. Rom (Lateran).

Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis [magistro et fratribus ordinis [Predicatorum2 salutem et apostolicam benedictionem. Quo vos in Christo sinceriore caritate diligimus eo plenius ut in cunctis providi sitis et vigiles affectamus [turbationes non modici speciem 3 assumentes si de vobis quandoque contrarium ad nos relatu perveniat aliquorum. Sane admirantes accepimus quod vos non absque offensa rectitudinis que in vestris debet actibus haberi continue specialis fratres [Minores et eorum ordini obligatos frequenter ad [vestram 5 recipitis unitatem spiritus in pacis vinculo non servantes. verum cum ex hoc scissure possit et scandali exoriri materia que solatium pacis [externes querentibus debet [omnimodis existere peregrina [universitates vestre per apostolica scripta in virtute obedientie [precipientes mandamus quatinus tam fratres eosdem quam eorum [ordinem 10 voto vel juramento etiam obligatos nulla tenus de cetero pretextu indulgentie alicuius seu aliquarum litterarum obtentarum a sede apostolica vel etiam obtinendarum in posterum que de presentibus expressam non fecerint mentionem nisi prius [ministri 11 sui petita fuerit et obtenta licentia recipere presumatis alioquin decernentes irritum et inane quicquid per vos in hac parte contra preceptum nostrum contigerit attemptari presentium auctoritate statuimus ut hujusmodi presumptores incurrant excommunicationis sententiam ipso facto a qua nequaquam absolvi valeant nisi se apud sedem apostolicam, personaliter

representent ab ea sicut [sibi12 [visum 13 fuerit absolvendi. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum [Laterani xj.o Kal: Maij1 4

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

(2) fratrum Minorum.

(4) Predicatores.

(8) universitati.

[ocr errors][merged small]

[blocks in formation]
[blocks in formation]

(9) precipiendo.

-

(14) xii kal.

apud Civitatem Castellanam viii. Kalendas Julii (ɔ: 24 Juni).

11.

Pave Innocentius IV befaler Erkebisper og Biskopper ikke at tillade nogen, der ikke er virkelig Franciscaner, at bære Ordenens Dragt i deres Stæder og Bispedommer og paa Begjæring af Ordenens Brödre at tvinge dem, der gjöre det, til at aflægge samme.

Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 28 af en Afskr., dat. 15 Oktbr. 1500. (Trykt i Waddings Annal. Minor. III. p. 97-98, hvorfra Varianterne).

[blocks in formation]

Innocentius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Quia confusio habitus confusionem inducit ordinum et etiam animorum auctoritate apostolica districte duximus inhibendum ut [nulli sive sit in religionis ordine [sive extra ordinem3 constitutus habitum dilectorum filiorum fratrum Minorum aut ita [sibi consimilem quod propter eum frater Minor credi possit deferre liceat absque mandato sedis apostolice speciali. Volumus igitur et fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus singuli vestrum in suis civitatibus et diocesibus illos qui prefatum habitum vel [sibi4 predicto modo consimilem contra inhibitionem nostram deferre presumpserint ad deponendum ipsum cum ab [eisdem fratribus requisiti fueritis monitione premissa [per censuram ecclesiasticam4 [sublato appellationis obstaculo compellatis. Datum Laterani tertio Kalendas [Junijs pontificatus nostri anno primo.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Pave Innocentius IV forbyder under Bans Straf Minoriterne at optage Predikebrödre og disse at optage Minoriter i sin Orden uden hōiere vedkommendes Samtykke ligesom ogsaa begge Ordener under samme Straf at optage Medlemmer, der ikke have været underkastede et Aars Pröve. Efter Afskr. i Msscr. Barth. III (D) S. 28-30 af en Afskr., dat. 15 Oktbr. 1500. (Trykt med enkelte Afvig. i Dipl. Svec. I. No. 313 og i Waddings Annal. Minor. III. p. 433-35 tilligemed det tilsvarende Brev til Prædikebrödrene, hvorfra Varianterne.)

12.

24 Juni 1244. Civita Castellana.

Innocentius episcopus servus servorum dei [generali ministro et fratribus ordinis fratrum Minorum1 salutem et apostolicam benedictionem. Meminimus vobis olim in virtute obedientie per nostras litteras precepisse ut fratres [Predicatores et eorum ordini voto vel juramento etiam obligatos nulla tenus de cetero pretextu indulgentie alicuius seu aliquarum literarum obtentarum a sede apostolica vel etiam obtinendarum in posterum que de [illis expressam non [fecerint1 mentionem presumeritis recipere nisi prius [prioris sui petita foret licentia et obtenta. [Decrevimus etiam irritum et inane quicquid [per vos in hac parte contra preceptum nostrum contingeret attentari statuentes ut hujusmodi presumptores incurrerent excommunicationis sententiam [ipso factos a qua nequaquam absolvi possent nisi se apud sedem apostolilicam ab ea sicut [visum foret [absolvendos 10 personaliter presentarent. Verum quia postmodum per quasdam alias litteras vobis et eisdem fratribus districtius duximus inhibendum ne ante annum probationis elapsum qui est maxime in subsidium fragilitatis humane regulariter institutus quemquam ad professionem vestrorum ordinum [presumeritis 11 recipere [sive12 ad renuntiationem seculi faciendam nec constitutum in [probationis 13 novitium aliquatinus impedire quominus infra eundem annum probationis ad aliam religionem quam mallet transiret sicut de [suo procederet 14 libera voluntate non [obstante,15 statuto contrario si quod a vobis esset editum quod irritum [decrevimus 16 et inane vel aliquibus litteris a sede apostolica impetratis seu etiam impetrandis que de premissis expressam non facerent mentionem. Et si forte contra hujus modi nostraur [inhibitionem 17 [quemquam 18 vos vel dicti fratres reciperetis qui taliter receptus existeret nulla tenus vestro esset nec eorundem fratrum ordini [obligatus 19 vosque ac ipsi a receptione quorumlibet ad professionem dictorum ordinum essetis ipso facto suspensi et insuper pene deberetis subjici que fratribus ipsorum ordinum pro culpis infligi gravioribus consvevit. Nos quod de obligatis ordini predictorum fratrum in premissis nostris litteris diximus ne ipsos recipere presumatis statuendo ut hujusmodi presumptores ipso facto sententiam

« AnteriorContinuar »